Quomodo Spiritus Sanctus est amor Patris et Filii
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/richardus-s-victoris-1173" aria-label="More works by Richardus S. Victoris">
—
Original / primary: 11555 Quspsae
1
Quomodo Spiritus Sanctus est amor Patris et Filii
1
Quaeris scire quomodo verum sit quod Augustinus dicit. Dicit enim quod Pater Spiritu sancto diligit Filium et Filius eodem Spiritu diligit Patrem suum. Quod tamen Pater ea sapientia qua Filius sapiat, omnino contradicit, et hujusmodi ratione convincit. Nam, si ea sapientia quae Filius est saperet, non tam Filius a Patre quam Pater a Filio esset, quibus est idem esse quod sapere. Hinc est quod quidam in hunc modum opponunt et dicunt. Cum idem ibi sit diligere quod esse, quomodo dicitur Pater vel Filius non esse ea dilectione qua alter alterum diligit? Cum igitur Pater negetur sapere sapientia quam genuit ne ea esse intelligatur, hoc illi quantum mihi videtur multum est inter facere et fieri, inter erudire et erudiri, inter sapientem facere et sapiens fieri. Certe Pater, si ea sapientia quae Filius est saperet et sapiens fieret, ab ipso procul dubio esset cui idem est esse quod sapere quod sapientem esse. Quando autem per Filium Pater aliquem erudit, ea sapientia quae Filius est aliquid facit, nec tamen sequitur ut a Filio sit. Sicut itaque Pater Filio erudit, nec tamen sequitur ut a Filio sit, sic Spiritu sancto diligit: nec tamen sequitur ut a Spiritu sancto sit. Quod tamen Pater, vel Filius dicitur Spiritu sancto diligere, possumus et recte, et prave intelligere, et ad verum vel falsum sensum derivare. Sed fortassis a me quaeris hoc ipsum distingui, et qualiter modo juxta verum sensum, modo juxta falsum possit intelligi. Procul dubio quod Filius agit Pater agit a quo Filius accipit ut agat et agere possit. Hinc est illud beati Hilarii:« Intellige Filium agentem. Similiter dico intellige Spiritum sanctum agentem, et per eum non modo Patrem, sed et Filium agentem. Filius erudit, Spiritus sanctus diligit, et utrobique Pater agit, quia ab ipso uterque accipit ut idipsum possit quod agit. Quod autem Pater per Filium operari dicitur, non sic intelligitur quasi Filius sit auctor et origo potentiae quae Pater est, et quae vult operatur, sed quod Pater auctor et origo sit potentiae quae Filius est, et pro beneplacito agit quod agit. Similiter quod Pater Spiritu sancto diligere dicitur non sic intelligitur quasi Spiritus sanctus auctor et origo existat dilectionis quae Pater est, et pro arbitrio amat, quod amat, sed quod Pater eam dilectionem qua Filius diligitur et Spiritus sanctus est spirat, et illius auctor et origo existat. Dicitur ergo Pater Spiritu sancto diligere, non quod per eum amorem habeat, sed exhibeat, non quod amorem ab eo accipiat, sed per eum impendat.» Dicit Augustinus de Filio:« Filius dicebat et Pater docebat, et Filius de seipso: Mea doctrina non est mea. Cur et Spiritus sanctus non aequa ratione dicit: Mea dilectio non est mea, sed Patris de quo procedit, sed Filii qui eam spiravit. Si Spiritus sanctus est amor utriusque, cur Pater non dicatur recte Spiritu sancto: hoc est suo amore diligere? cur non et Filius dicatur recte Spiritu sancto, hoc est sua dilectione amare?» Animus humanus amor non est, sed ab pso amor procedit, et ideo seipso non diligit, sed amore qui a seipso procedit. Pater vero amor est, et Spiritus sanctus ejus amor est, et ideo Pater diligit seipso, diligit Spiritu sancto. Diligit seipso amore, diligit suo amore. Quis nesciat quod Filius beatae Mariae et filius Nave Jesus dicantur aequivoce? Similiter aequivoce dicerentur amor tuus et amor divinus, si Spiritus sanctus diceretur amor cordis tui, sicut Spiritus sanctus dicitur amor Patris et Filii. Quis, quaeso, posset negare te Spiritu sancto( hoc est amore tuo) diligere? Si recte diligere diceris amore qui de te procedit, cur Pater et Filius non recte dicantur diligere amore qui ex ipsis procedit? Haeccine frater est illa quaestio quam insolubilem putant, insolubilem et dicunt, et scribunt?
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).