Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Diplomata
Robertus FrancorumDipl 11.3 · 9907-diplom12More by Robertus Francorum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/robertus-francorum" aria-label="More works by Robertus Francorum"> —
⋯
More
Original / primary: 9907 Diplom12
11.1
X. Rotberti Francorum regis diploma pro restitutione monasterii Latiniacensis. (Anno 1018.)[MABILL., De re diplom., lib. VI, pag. 601, ex chartulario Latiniacensi.]
11.1
ROBERTUS Dei ordinante clementia Francorum rex.
11.2
Si justis fidelium nostrorum petitionibus libenter assensum praebuerimus, et quae rationabiliter petierint, bonae voluntatis gratia sine quovis typo perficere curaverimus; et hos nobis fideliores fieri, et nostri regni statum sub divina custodia credimus confirmari: maxime tamen si de his quae ad honorem sanctae Dei Ecclesiae pertinent, id fieri contigerit. Noverit igitur communis Ecclesiae atque nostrorum industria fidelium, praesentium scilicet atque futurorum, quod quidam de nostri regni principibus, nomine Stephanus, nobilitate et potentia comes clarissimus, noster etiam nepos amantissimus, celsitudinis nostrae magnificentiam humiliter adiit, et auribus nostrae serenitatis devote intimavit qualiter quamdam abbatiam, cujus monasterium in Parisiensi comitatu fundatum, in loco situm habetur qui Latigniacus dicitur, quae olim amplis terrarum spatiis et largis possessionibus ditata claruerat, sed paganorum postea persecutione destructa et penitus destituta fuerat, pater suus comes Herbertus restauraverit, ac suis fidelibus concambiis redditis abbatiae propriam terram pro parte maxima restituerit. Praefatus igitur comes Stephanus humiliter expetiit ut praecepto nostrae auctoritatis confirmaremus quatenus terram quam pater suus ibi reddidit sive donavit, vel ipse adhuc daturus est, seu alii quilibet Christiani et Ecclesiae fideles ex donatione daturi sunt, hanc ipsa abbatia firmiter tenere et in perpetuum valeret possidere. Cujus precibus liberiori gratia praebentes assensum, consilio nostrorum principum nostrique regni primatuum, quod humiliter expetiit, efficaciter impetrare promeruit. Hoc igitur nostrae celsitudinis praeceptum fieri jussimus, per quod praecipimus atque firmamus ut quidquid praedicta abbatia ad praesens tenere noscitur, vel quidquid et deinceps possidendum a Christi fidelibus donatum fuerit, jure firmissimo teneat atque possideat. Ut autem haec nostrae auctoritatis praeceptio firmiorem in Dei nomine obtineat vigorem, annuli nostri impressione subter eam jussimus sigillari.
11.3
Actum Senonis civitate, anno Dominicae Incarnationis millesimo decimo- octavo, regnante serenissimo rege Roberto XXXII, VI Kal. Martii. Signum Roberti regis. Signum Hugonis regis. Signum Henrici. Signum Roberti. Signum Letrici, archiepiscopi, Balduinus subcancellarius vice Arnulphi archiepiscopi primi cancellarii recognovit atque firmavit.

Intertext edge

Open linked passage

Note