Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/robertus-francorum" aria-label="More works by Robertus Francorum">
—
⋯
Original / primary: 9908 Episto228
5.1
EPISTOLA V. ODONIS COMITIS AD ROBERTUM REGEM. (Anno 1024).
5.1
Domino suo regi ROBERTO comes ODO.
5.2
Pauca tibi, domine, dicere volo, si audire digneris. Comes Richardus, tuus fidelis, monuit me venire ad justitiam, aut concordiam, de querelis quas habebat contra me. Ego vero misi causam hanc totam in manu ipsius. Tum ille ex consensu tuo constituit mihi placitum, quando et ubi hoc perfici posset. Sed instante termino cum ad hoc per agendum paratus essem, mandavit mihi ne me fatigarem ad condictum placitum veniendo, quia non erat tibi cordi aliam justificationem sive concordiam recipere nisi hoc tantum ut faceres mihi defendere quod non essem dignus ullum beneficium tenere de te. Nec sibi competere dicebat, ut me ad tale judicium exhiberet sine conventu parium suorum. Haec causa est cur tibi ad placitum non occurri. Sed de te, domine mi, valde miror, qui me tam praepropere causa indiscussa tuo beneficio judicabas indignum. Nam si respiciatur ad conditionem generis, daret Dei gratia quod haereditabilis sim. Si ad qualitatem beneficii quod mihi dedisti, constat quia non est de tuo fisco, sed de his quae mihi per tuam gratiam ex majoribus meis haereditario jure contingunt. Si ad servitii meritum, ipse profecto nosti, donec tuam gratiam habui, quomodo tibi servierim domi, et militiae, et peregre. At postquam tuam gratiam avertisti a me, et honorem quem dederas mihi tollere nisus es, si me et honorem meum defendendo aliqua tibi ingrata commisi, feci hoc lacessitus injuriis et necessitate coactus. Quomodo enim dimittere possum, et non defendam honorem meum? Deum et animam meam testor quod magis eligerem honoratus mori, quam vivere dishonoratus. At si me dishonorare velle desistas, nihil in mundo est quod magis quam gratiam tuam vel habere vel promereri desiderem. Discordia enim tua mihi quidem molestissima est, sed et tibi, mi domine, tollit officii tui radicem et fructum: justitiam loquor et pacem. Unde suppliciter exoro clementiam illam, quae tibi naturaliter adest, si maligno consilio non tollatur, ut jam tandem a persecutione mea desistas, meque tibi sive per domesticos tuos, seu per manus principum reconciliari permittas. Vale.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).