Robertus Pullusc.1080-c.1150
Sententiae
Sent 9.13
Choose a text
More by Robertus Pullus
—
11369 Senten11
9.1
INCIPIUNT PRAENOTATIONES OCTAVAE PARTIS. CAP. I
9.1
. In octava parte dicitur refectione corporis et sanguinis sui Christum Patri suo mundum reconciliare, et cur id hoc modo maluit facere, et de hoc pane quem significet, et qui eum manducent, et de Sacramento corporis et sanguinis Domini in veteri populo, et de figura et umbra et rei veritate.
9.2
INCIPIUNT PRAENOTATIONES OCTAVAE PARTIS. CAP. II.
9.2
Quis vero panis et quis liquor, et cur non alius ad mensam Domini admittatur, subditur, et cur conficitur corpus et sanguis, et cur ibi multa grana conveniunt, et quod hunc panem comedendo, Domino conjunguntur, et quod corpus carnem, sanguis animam recreat, et quare, et de efficacia corporalis cibi et spiritualis, et quod spiritualis, aliis in vitam, aliis in mortem sumitur, et quid in ultimis agendum sit sceleroso, et cujusmodi bonus possit communicare, et qualis sit dignis et indignis Eucharistia.
9.3
INCIPIUNT PRAENOTATIONES OCTAVAE PARTIS. CAP. III.
9.3
Cur etiam aqua immisceatur, dicitur, et quid significet, et quod participantes significatae rei memores esse debemus, et quare: et qualiter presbyteri, qualiter laici participare debeant, et quare sic laici: et quod caro sine sanguine non est, vel e converso, et quod panis intinctus non est tribuendus.
9.4
INCIPIUNT PRAENOTATIONES OCTAVAE PARTIS. CAP. IV.
9.4
Quale autem corpus suum Dominus tradiderit manducandum discipulis, adjicitur, 27 et quod nihil inde erat passurus, et quod in passione completum est, quod in Christi agebatur mortali corpore. Et quod modo in ejus mensa geritur, in passione praecessit, et quod templum Christi sumus dum ipsum suscipimus, et quid mensa Domini designet, et quod hoc Sacramentum sit praecipuum.
9.5
INCIPIUNT PRAENOTATIONES OCTAVAE PARTIS. CAP. V.
9.5
Quomodo autem Dominus panem in corpus, vinumque in sanguinem suum vertat, subditur, et quibus verbis sit utendum de hac versione; et quod nemo aliud astruat, quam quod verba Domini indicant voluisse, et quod utrumque est in utroque, et neutrum est sine altero, et quod non potest sumi nisi totum, et de fractione dentium et de contritione, et quod substantia mutata, proprietates remanent, et quod nulla sit ibi sensuum delusio, et quid illae species exhibent tractandum.
9.6
INCIPIUNT PRAENOTATIONES OCTAVAE PARTIS. CAP. VI.
9.6
A quibus etiam tantum, licet indignis, si tamen constitutio servetur, possit Eucharistia confici, dicitur, et quorum sit dare vel negare, et quibus et quando et quare, et quomodo sit reus aliter faciens, et quid indignis sit agendum, et de occulte flagitioso.
9.7
INCIPIUNT PRAENOTATIONES OCTAVAE PARTIS. CAP. VII.
9.7
Quoties vero statuta Patrum sanciunt communicandum, subditur, et quod presbyteri crebrius debeant participare, et quod quisque caveat, ut obnixe accedat.
9.8
INCIPIUNT PRAENOTATIONES OCTAVAE PARTIS. CAP. VIII.
9.8
Quare autem Dominus nostros cibos non renuebat postea dicitur, et quod agebat id quos suos acturos decreverat, et quomodo vivant qui solitariam eligunt vitam, quomodo vero qui de loco ad locum migrant, et quod nullum hominum genus sancte se habenti noceat. Et quod exemplo Domini etiam inter malos conversari debemus, ut eis prodesse possimus, et quod mutandus est locus ubi non potes mortem animae effugere.
9.9
INCIPIUNT PRAENOTATIONES OCTAVAE PARTIS. CAP. IX.
9.9
Veterem etiam coenam cum discipulis sumpsisse Dominum ibidem reperitur, et quare, et quod ipsa non sit reducenda, et quod extrema pars ipsius, id est participatio corporis et sanguinis, saepius sit repetenda, et quod Dominus lavit pedes discipulorum, et hoc eis aliis facere praecepit, et quod figuras imminuit, et terminavit, et de responsione ejus facta Judaeis discipulos de convulsione spicarum accusantibus, et quod vetera nullatenus sunt tenenda post novam Christi institutionem, et cur Apostolus quandoque ad illa redit, et quod coena Domini nullatenus sit repraesentanda.
9.10
INCIPIUNT PRAENOTATIONES OCTAVAE PARTIS. CAP. X
9.10
. Quando etiam Dominus libertatem ciborum restituerit, subditur, et quod nihil debemus comedere cum offendiculo fratris, et de idolothyto et de quibusdam cibis quandoque non utendis, et de hoc, quod intrat in os non coinquinat hominem, etc. Et de hoc si licentiam ciborum a Domino restitutam Ecclesia prohibuisset, et de Judaeis qui modo quaedam quasi illicita excipiunt, et quaedam nova quasi acrosancta adjungunt, et quibusdam cibis quasi immundis abstinere praecipiunt, et non causa corporalis castigationis.
9.11
INCIPIUNT PRAENOTATIONES OCTAVAE PARTIS. CAP. XI.
9.11
Additur de alternatione Judaeorum et Gentilium in fide, et quod quidam praeclari ex gentibus Antichristo resistent, et quod nonnulli Judaeorum obedient. Et de illis quos Antichristus sibi seduxerit, et quid sit, Cum plenitudo gentium introierit tunc, etc.
9.12
INCIPIUNT PRAENOTATIONES OCTAVAE PARTIS. CAP. XII.
9.12
Quando etiam Elias et Enoch in paradisum sunt assumpti, subditur, et quid ibi exspectent, et quod melius creduntur habere quam nos, melius habituri, et quid triennio et amplius praedicantes, 28 credantur acturi, et quid de Judaeis tunc temporis sit futurum, et quid interim et quid sit. Et nos non cognoscet amplius, et de interfectione Eliae et Enoch, et cur sepeliri prohibebuntur, et de statu Antichristi post mortem illorum, et quot annis praedicabunt, et quotannis Antichristus tyrannidem suam exercebit, et quare, et de abbreviatione persecutionis ipsius, et ubi occidetur.
9.13
INCIPIUNT PRAENOTATIONES OCTAVAE PARTIS. CAP. XIII.
9.13
Quae vero praecedent hujus nequissimi adventum, subditur, et quare Apostolus locutus sit timentibus ne dies Domini instaret, et quomodo intelligatur: Qui tenet nunc teneat donec de medio fiat. Et quod operatione Satanae sit ejus adventus, et secundum quam operationem.
9.14
INCIPIUNT PRAENOTATIONES OCTAVAE PARTIS. CAP. XIV.
9.14
Illo autem interfecto, quot dies electis ad poenitentiam concedentur, antequam Christus veniat, subditur, et quod nulla seductio sit futura electis, et quod nulla venia ministris Antichristi speretur, et quomodo repentinus eis superveniat interitus, et quis: et quod putatur ignem judicis, judicem praecedere, et quomodo in conspectu ejus exardescet, postquam apparuerit, et de fluentis aquarum, et de nostro igni, et quod coelum et terra in melius vertentur, et duo omnino non erunt ignis et aqua, et de avibus perituris, et quantum ignis ascendet, et de superioribus coelis, et quare orbis sit mutabilis, et cujus mutationem ejus immutatio sequitur, et quantum.
9.15
INCIPIUNT PRAENOTATIONES OCTAVAE PARTIS. CAP. XV.
9.15
Ultimus etiam ignis quamdiu durabit, subjicitur, et quod in eo vivi morientur, et per quem mortui resurgent, et incorrupti, et de incorruptione et immutatione, et quales omnes resurgent, et quo: singula membra ad sua redibunt nomina, et quod resurrectio Christi et certitudo, et causa et exemplum sit nostrae resurrectionis.
9.16
INCIPIUNT PRAENOTATIONES OCTAVAE PARTIS. CAP. XVI.
9.16
Unde etiam juxta communem omnium sententiam procreatio filiorum originem trahat, subscribitur. Et quod plerisque placet aliunde incrementa venire, et unde non natis, et unde natis, et de portione juxta hoc, a parentibus in homine, et unde remotiores secundum hoc sint faeti, et quod alii dicunt semen parentum usque ad virilem adolescere quantitatem, et secundum istos fomenta interiora in humanam non vertuntur substantiam, et quid juxta hanc sententiam resurgat, et quid juxta aliam.
9.17
INCIPIUNT PRAENOTATIONES OCTAVAE PARTIS. CAP. XVII.
9.17
Quaeritur autem postea si cum omnibus membris resurgemus, an costa ad Adam redibit, et de filiis, si semina redibunt ad parentes, aut si nihil habebunt filii in substantia sua, quod parentes habuerunt in sua et quod omnes in lumbis Adae exstiterunt, et quod unum est principium, et quod fili de materia parentum constant tantum, et quod quaedam sunt in homine ad remanendum, quaedam vero ad recedendum, et quae; et quod homo superflua in vita abjecta in resurrectione non resumet, et quod necessaria quae humanus subtraxit status, tunc sint resumenda, et de hoc quod capillus non peribit, et quantae staturae quisque erit in resurrectione.
9.18
INCIPIUNT PRAENOTATIONES OCTAVAE PARTIS. CAP. XVIII.
9.18
Cujusmodi vero qualitatem nanciscentur homines post resurrectionem subditur; et quod in transfiguratione fuit exemplum futurae charitatis, et quod in ea sancti veste carebunt, et quod ut Christus ab eis, sic sancti ab invicem distant claritate, et quod sic similiter et resurrectio mortuorum, et quod duplex est resurgentium claritas.
9.19
INCIPIUNT PRAENOTATIONES OCTAVAE PARTIS. CAP. XIX.
9.19
Quando etiam ignis sit venturus, et Dominus descensurus, subditur, et quare tunc tandem, et quando tuba habeat 29 locum, et quare tunc, et qui prius resurgent, et qui postea, et quanta erit levitas resurgentium corporum, et quomodo descendet Dominus, et quare vox quae audietur, dicitur tuba, et quae mora erit in resurgendo, et de tuba, per quam resurgent, et quomodo in ictu oculi alii prius, alii posterius resurgent, et de quorumdam assertione quod reliqui vivi cum prioribus resuscitatis in raptu ad aera morientur, et sic resuscitabuntur. Quaeritur etiam quomodo resurgent mortui et quali corpore vivent et de descensu Domini et resurrectione, et quod in igne erit, et quare.
9.20
INCIPIUNT PRAENOTATIONES OCTAVAE PARTIS. CAP. XX.
9.20
Postea vero agitur de tuba et adventu Domini, et si simul fient, et post ignem quomodo judicabit vivos et mortuos, et saeculum per ignem, et quod quibusdam placet, Dominum in tuba descendentem, ignem inducere, et in eo mortuos resuscitatos sublevare.
9.21
INCIPIUNT PRAENOTATIONES OCTAVAE PARTIS. CAP. XXI.
9.21
Quantum etiam ultimus ignis durabit, dicitur, et quid oporteat esse, si animae tunc ut nunc extra corpora sunt purgandae, et quid hi in corporibus luent, quod in corporibus deliquerunt, et quid potius est tenendum, si emundatorum et mundandorum simul erit resurrectio, et quod Dominus in aere usque dum sui congregentur ad se, exspectabit, et si cuiquam id absurdum videtur, quid de judicio dicet, quare et ponitur, et quod obesse videtur.
9.22
INCIPIUNT PRAENOTATIONES OCTAVAE PARTIS. CAP. XXII.
9.22
Quamvis etiam tempora incendii et judicii lateant, subjicitur certum esse repentinum superventurum interitum, et quare, et quod sol et luna privabuntur lumine, et quare et de hoc quod dicitur, erunt signa in sole et luna, etc.
9.23
INCIPIUNT PRAENOTATIONES OCTAVAE PARTIS. CAP. XXIII.
9.23
De mora etiam post signa usque ad incendium subditur, et quod in eo fiet resurrectio, et de ascensu sanctorum, ea facta et quod nubes eos suscipiet, et cum facultas per se non deerit, cur Angeli ministrabunt et nubes, et quod tunc omnis caro videbit salutare Dei et post non. Et quid est quod Dominus revelabitur in flamma ignis.
9.24
INCIPIUNT PRAENOTATIONES OCTAVAE PARTIS. CAP. XXIV.
9.24
De verbis etiam Domini, quae post signa solis et lunae et stellarum sequuntur, subditur, his scilicet: Et tunc parebit signum filii hominis in coelo, etc.
9.25
INCIPIUNT PRAENOTATIONES OCTAVAE PARTIS. CAP. XXV.
9.25
Qui etiam prius boni an mali, suis in locis recipientur, dicitur; et quod utrique in domo Patris recipient diversas mansiones, juxta merita; et de statu justorum, et quare omnes ibi aderunt homines et Angeli, et quomodo Dominus ad judicium veniet, et de regno ejus super Ecclesiam, et quod oculi carnis eum videbunt, et unde, et quo congregabuntur, et quid dicendum de indignis.
9.26
INCIPIUNT PRAENOTATIONES OCTAVAE PARTIS. CAP. XXVI.
9.26
Quod etiam ignoratur super quam mundi partem Dominus apparebit, adjicitur; et tamen quid arbitrandum, et quid sit facturus, et quo merito. Et quod spiritualiter et corporaliter debemus proximis subvenire, et quod sit majus, et de utilitate pietatis.
9.27
INCIPIUNT PRAENOTATIONES OCTAVAE PARTIS. CAP. XXVII.
9.27
In die etiam judicii bona et mala omnium esse manifestanda omnibus, subditur, et quare; et de peccatis per poenitentiam tectis, et bonis et malis, abolitis.
9.28
INCIPIUNT PRAENOTATIONES OCTAVAE PARTIS. CAP. XXVIII.
9.28
Quomodo etiam tunc unius conscientia omnium capiet gesta, dicitur, et quatenus corda iniquorum dilatabuntur; et cujus virtute, et cum quod est singulorum sit trium, quomodo Pater omne judicium dedit Filio.
9.29
INCIPIUNT PRAENOTATIONES OCTAVAE PARTIS. CAP. XXIX.
9.29
De malis et bonis quomodo Deum tunc 30 videbunt, postea reperitur; et quid significet transfiguratio Christi cum Moyse et Elia, interseritur.
9.30
INCIPIUNT PRAENOTATIONES OCTAVAE PARTIS. CAP. XXX
9.30
. Ordinem quoque salvandorum et damnandorum duplicem esse futurum, adjicitur; et qualiter, et cum quidam sanctorum judicabuntur, quomodo omnes judicabunt, juxta illud. Judicabunt sancti nationes, et illud: Dominabuntur eorum justi in matutino.
9.31
INCIPIUNT PRAENOTATIONES OCTAVAE PARTIS. CAP. XXXI.
9.31
Quaeritur autem deinceps quid sit mundum judicare, et quod Dominus more mortalium judiciariam proferet sententiam, et poenam sive praemium per ministros inferet, et quod sancti sub Domino judices erunt, et quomodo, et quod Dominus judicaturus est bonos et malos, sancti vero tantum malos.
9.32
INCIPIUNT PRAENOTATIONES OCTAVAE PARTIS. CAP. XXXII.
9.32
Post judicium autem, malos in supplicio permansuros, et bonos in voluptate, subditur; et quod sanctos non latebit malorum status, et quare; et quod miseri sanctorum gloriam scient, nec tamen cernent, et quare; et quod horum bona vel illorum mala nemo possit exponere, et quare. De miseria tamen gehennali subditur, et quod in neutro statu, tunc erunt opera, et quare; et de habitu mentis, et quod mali nullum habebunt remedium, vel boni casum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).