Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Robertus S. Remigiisine-data
Historia Hierosolymitana
Hier 7.3.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10564 Hishie
7.3.1
INCIPIT LIBER QUINTUS. CAPUT III.
7.3.1
Processu denique temporis, cum jam suprema dies induciarum advenisset, Walo quidam miles Christianus, et in armis egregius, et inter praecipuos nominatissimus, hic perfidae genti nimium credulus, quadam die per virgulta eorum spatiabatur, et locorum amoenitate oculos pascebat. Hunc, ut inermem virum, armati canes aggressi sunt, et membratim divisum, miserabili cruciatu discerpserunt. Heu, heu! morte Walonis pax infringitur, data fidei sacramenta violantur, portae iterum urbis obstruuntur, et perfidi gentiles intra moenium turriumque suarum cavernas recluduntur. Luctus in castris permaximus habetur, quoniam ab omnibus viris ac mulieribus mors Walonis crebris singultibus lamentatur. Conjux vero illius universos ad lacrymas concitabat, quae se ultra morem aliarum miserabiliter laniabat, et quae alios ad luctum commovebat, propter crebra suspiria singultusque, nec loqui nec clamare poterat. Erat autem illa alto procerum sanguine procreata, et secundum carnis hujus infirmitatem, forma prae caeteris egregia. Erat autem plerumque immobilis velut columna marmorea, ita ut saepius mortua putaretur, nisi vitalis calor palpitans in supremo pectore sentiretur. Sed et adhuc pulsitabat vena latens sub cute minime pilosa, pubem quae ciliorum discriminabat. Cum vero respirabat, oblita feminei pudoris se in terram volutabat, et genas unguibus secans, aureos crines disrumpebat. Occurrunt aliae matronae, quae de se illi facere talia prohibent, et pia custodia observant. Quae cum loqui potuit, in haec verba prorupit dicens: Rex in personis trinus, miserere Walonis, Et vitae munus sibi confer, ut es Deus unus. Quid meruit Walo, quod mortuus est sine bello? Virgine matre satus, Walonis terge reatus, Quem de bellorum tot cassibus eripuisti, Et permisisti nunc tandem martyrizari.
7.3.2
« Heu! quantum videre desiderabat tuum sepulcrum, pro quo contempsit omnia sua quae habuit, et seipsum. Quo infelici infortunio fuit elongatus ensis suus, qui sic conveniebat lateri ejus. O me saltem felicem, si licuisset mihi in supremo spiritu oculos claudere, vulnera lacrymis abluere, et manibus vesteque detergere, et dulcia sepulcro membra committere!» His questibus Euvrardus frater suus intervenit, et in quantum admisit vis doloris, compescuit.

Intertext edge

Open linked passage

Note