Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rodulfus Trudonisc.1070–1138
Gesta abbatum Trudonis
Trud 1.8
Choose a text More by Rodulfus Trudonis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21408 Geabtr
1.1
PROLEGOMENA.
1.1
Nullum facile monasterium ex omnibus quae originis suarumque rerum laudatorem invenerunt, vel benigniorem praebuit scribendi materiem, vel accuratiores habuit auctores, qui per longius temporis spatium fortunae secundae vel adversae vicissitudines prosecuti sunt, quam quod in Hasbania fundatum est Sancti Trudonis monasterium. Per septingentos triginta octo annos a quatuor rerum scriptoribus gesta ahbatum monasterii Sancti Trudonis deducta sunt, quae integra plenaque in hoc Monumentorum Germaniae volumine primum dare luci publicae haud immerito nobis gratulari posse videmur. Anni enim 628 usque ad 1366, grande historiae Germaniae spatium omnique memoria dignum, in his quos proponimus viginti uno gestorum libris comprehensi sunt. Non omnia quidem quatuor illi Trudonenses, qui et priorum et suorum temporum memoriam posteritati commendarunt, eadem auctoritate scribere poterant, cum neque antiquiora ex ipsorum recordatione traderent, neque omnes eodem felici ad scribendum ingenio essent ornati. Sed haec est eorum laus, ut quod unusquisque suo loco suisque viribus proferre potuerit, haud male ad effectum perduxerit. Summa vero gratia habenda est illi viro, qui primus ad scribendas res Trudonensium manus admovit, atque ut eamdem viam, qua ipse praeierat, ingredi conarentur suo exemplo invitavit reliquos. Est hic vir Rodulfus abbas Trudonensis, cujus nomen apud suorum temporum homines praeclaro honore celebrabatur, qui primus horum gestorum fundamenta saluberrimo posuit consilio. De quo, cum unius ex omnibus Sancti Trudonis scriptoribus nomen servatum sit, paulo altius est repetendum. Cum vero et ipse, et qui primus post eum scribendi partes excepit, uberrime scripserit de juvenili ejus aetate et vita monachica, deque itineribus et ratione qua abbatis munus administraverit, hoc loco leviter tantum adumbrasse sufficiat, quae apud ipsum auctorem majore cum utilitate unusquisque potest legere.
1.2
Rodulfus parentibus plebeiis Monasterii ad Sabim, in comitatu Namurcensi, ubi lingua utebantur Walonica, ante annum 1070 ut videtur natus, in celeberrima Leodiensium schola omnibus illorum temporum bonis artibus instructus est. Tum Porceti apud Aquensem urbem nomen ad vitam monachicam Azelini abbatis tempore professus est anno aetatis decimo octavo, cum legendis sanctorum Vitis animus ejus ad coelestia petenda esset erectus. Cum vero ibi paulatim ad praepositi munus provectus, sine ullo fructu pro regula accuratius servanda contendisset, in aliis monasteriis, e. g. in Hersfeldensi post annum 1088, et praecipue apud Gladbacenses, qui severiorem Cluniacensium normam sibi vitae ducem sumpserant, hospitari coepit, et post Azelini mortem, quae a. 1091 accidit. Porceto relicto in alium religiosae vitae portum confugere statuit. In Flandriam itaque profectus ad Sancti Trudonis monasterium venit hospes annis 1099- 1101, et a Theoderico abbate, qui felicem ejus indolem perspexerat, ad refrenandam Trudonensium feritatem, quae inter intestina abbatum bella ingruerat, socius et adjutor retentus est. Duos per annos scholarum magister pueros primis litterarum rudimentis imbuit, et monachorum cantum satis barbarum secundum Guidonem Aretinum felicissime emendavit. Dein anno circiter 1103 prior electus, acerrimo studio monachorum disciplinam in meliorem statum reformare coepit. Cumque in saluberrimo hoc consilio abbas Theodericus liberam ei dedisset potestatem, constanter pugnans contra efferos monachos, mores eorum emendavit et semiruta monasterii aedificia resarcinavit. Anno vero 1106 pene desperans de monachis in exsilium ivit, sed eodem anno revocatus, tandem a. 1107 hoc evicit, ut Cluniacensium usus apud Trudonenses introducerentur. Quantum vero odii quantumque invidiae his omnibus in se susceperit, ipse, suppresso quidem suo nomine, satis tamen aperte indicavit. Sed in aliis etiam periculis Rodulfus abbati suo fidelissimus fuit adjutor contra Heinricum ducem Limburgensem, qui monasterii advocatus major Herimannum monachum Trudonensibus abbatem obtrudere conabatur. Sed longe majores tempestates concusserunt monasterium, cum post Theoderici obitum mense Aprili a. 1107 de eligendo novo abbate difficillima quaestio exorta esset. Cum enim qui Herimanno favebant suae partis tutorem adepti essent Heinricum quintum regem, ab hujus legatis et Gisleberto comite Durachiensi advocato in monasterium ille introductus est abbas. Qua de causa Rodulfus ad Adalberonem episcopum Metensem missus legatus, ad cujus dominium spectabat Sancti Trudonis abbatia, se adjunxit comitem exercitui Friderici archiepiscopi Coloniensis et Godefridi ducis Lovaniensis, qui eodem tempore Virdunum ad regem proficiscebantur. Qua in expeditione, quam praedones potius quam milites facere videbantur, cum decem per dies summo cum vitae periculo haesisset et inimicorum insidiis vix evasisset, tanta in eum eruperunt adversariorum odia, ut Rodulfus in tutiorem locum Sancti Laurentii monasterium se reciperet. Tandem vero ad concordiam hae turbae redierunt; in concilio enim Heinrici regis Leodii eodem anno habito Herimannus ab usurpato munere se abdicavit, et Rodulfus die 30 Jan. 1108 abbas electus, die 23 Febr. consecratus est. Gravioribus tandem periculis ereptus est morte Herimanni, qui anno 1114 non sine magno monasterii commodo e vita excessit. Sed mox in novas calamitates incidit abbas. Exarsit enim bellum inter Godefridum Lovaniensem ducem et Gislebertum comitem Durachiensem, quo eodem anno 1114 in oppidi Sancti Trudonis incendio monasterium etiam vixdum restauratum igne adustum est. Quibus ex bellorum fluctibus cum vix emersisset, denuo in altum mare rejectus est. Nam in turbis de episcopatu Leodiensi exortis contra Alexandrum, quem confirmaverat imperator, Rodulfus fautor erat Friderici episcopi canonice electi, maluitque in exsilium ire anno 1121 quam cum excommunicato illo ejusque amicis communicare. Primum Gandae apud Sanctum Petrum commoratus, dein Caloniam profectus est, ut synodo Friderici archiepiscopi Coloniensis interesset, qua Alexander se ab episcopatu Leodiensi recedere velle promisit. Paulo post d. 6 Sept. 1121 a monachis Sancti Pantaleonis abbas electus est Rodulfus, magnaque cum laude suorum usque ad annum 1123 monasterio praefuit. Quo tempore testis interfuit effodiendis reliquiis sanctorum Thebaeorum, ex quibus nonnullas ad Sanctum Trudonem transmisit. Anno demum 1123 mense Junio rediit ad suos Trudonenses, cum tandem Adalberonis episcopi electione Leodiensium res pacatae et in pristinum statum essent redactae. Sed horribilem sane praebebant aspectum res domesticae. Rodulfo exsule Gislebertus advocatus monasterium denuo tanquam praedium suum expilaverat. Quibus miseriis omnibus circumventus, aliud consilium animo volvere coepit abbas Romam proficiscendi, ut inde sibi solatium peteret. Itaque comes factus Alexandri olim inimici sui, qui peccatorum absolutionem petiturus erat, nor sine novis et itineris et praedonum periculis per Tusciam Romam anno 1126 profectus est. Cum vero res Romanas longe alias quam exspectaverat esse vidisset, anno sequenti corporis morbis fractus domum rediit. Nihilominus anno 1128 apostolorum limina iterum adiit cum eodem Alexandro, qui ob expiandam Simoniam, qua post Adalberonis mortem ipso anno episcopatum adeptus esse accusabatur, Romam erat vocatus. Sed ob hoc solum anno 1129 in patriam salvus videbatur rediisse, ut novis tempestatibus abriperetur. Anno 1129 Trudonenses crudelissimo bello pressi sunt a Godefrido duce Lovaniensi, cujus ducatus ab imperatore datus erat Waleramno Limburgensi, et a Gisleberto comite, cui advocatia abjudicata erat ob innumerabiles injurias, quibus Sanctum Trudonem vexare non cessabat. Cumque inter ipsos illos socios anno 1135 bellum exortum esset, Rodulfus cum suis non minora mala passus est. Sed post decursum longum malorum spatium ab omnibus his miseriis morte liberatus est. Cum anno jam 1132 paralysi ita percussus esset, ut sine magno labore ambulare nequiret, post triginta annos, quibus in abbatis munere omni cum studio omnibusque animi sui viribus id unum egisset, ut Sancti Trudonis monasterium in meliorem statum redigeret, die 6 Martii 1138 diem supremum obiit. Quod quam feliciter cesserit inter gravissimas tempestates, locorum redituumque probat catalogus, quos Sancto Trudoni partim recuperavit, partim novos acquisivit. Quantas vires quodque tempus consumpserit in reparando meliusque aedificando coenobio, quomodo dirutum illud vastum monasterium ad finem perduxerit, Rodulfi continuator nobis testis est. Summaque opera, quam in emendanda monachorum disciplina posuerat, ita apud omnes bonam monasterii famam extulit, ut monachorum numerus, qui ante Rodulfum vix 17 vel 18 fuerat, illius temporibus alterum tantum excederet. Quibus omnibus ad tantum et gloriae et bonae conditionis fastigium monasterium evectum est, ut postero tempore ad minora tantum descendere posse videretur. Sed ut suo tempori rebus gestis, ita posteritati scriptis consuluit Rodulfus.
1.3
Primum inter eos quos composuit libros obtinent locum Gesta praedecessorum suorum abbatum Trudonensium, quae eo consilio litteris mandavit ut ea conservaret, quae priorum negligentia pene essent oblitterata, et hoc potissimum moneret posteros, ut priorum socordia vitata suarum rerum gestarum monumenta scripta conderent. Quod eo magis erat monendum, cum praeter illos, qui Vitam sancti Trudonis sibi tradendam sumpserant, historiae Trudonensium scribendae manum admovere in mentem venerat sane nemini. Fontes igitur unde priorum temporum memoria hauriri poterat, exaruerant pene omnes. Nam de iis quae Adelardi primi tempora praecesserant, i. e. annum 999, memoria servata erat pene nulla; neque ante Adelardi II tempora, qui monasterio ab anno 1055 praeerat, largius historiae flumen promanavit. Si jam tredecim illos Gestorum libros, quos primus editor Dacherius uni Rodulfo ascripsit, paulo accuratius inspexeris, vix te fugiet ab uno eodemque auctore haec omnia minime scribi potuisse. Alius potius auctor Rodulfi vestigia presso pede secutus est. Nam Rodulfum a Grimone abbate usque ad ipsius electionem anno 1108 res Trudonensium prosecutum esse ex illis apparet verbis, quae sub finem libri septimi subjunxit: Neque enim adhuc pax fuit de Herimanno, adhuc restat inde dicenda gravis inquietatio, quam illi scribendam servamus, qui gesta hujus abbatis post domnum Theodericum assumet sibi scribenda, qui si fidelis diligensque relator exstiterit, inseret gestis hujus abbatis, quid Herimannus ei fecerit et qualem novissime finem habuerit. Neque postea consilium mutavit, sed alius calamum a Rodulfo depositum recepit, et sequentibus sex usque ad decimum tertium libris historiam Trudonensium usque ad annum 1136 circiter deduxit. Nam, etsi eadem fere scribendi ratione usus est Rodulfi historiarum continuator primus, suamque narrationem cum altera illa conjunxit arctissime, tamen nemo unus dubitabit, quin minime Rodulfus, sed continuator sit qui haec conscripserit. Quod quo magis in aperto sit, nonnullos apponam locos, qui sententiam illam certo certius confirmabunt. VIII, 17 continuator haec habet verba: Quae autem postea secuta sunt, usque dum abbatiam intraret( Rodulfus) et quomodo introierit, puto, quod satis inde scriptor praecedentis historiae praelocutus sit; ad illum recurrat quisquis haec diligenter scire desiderat. X, 10 ad Rodulfi epistolam ad Stephanum episcopum Metensem supplementa quaedam se addere velle scribit: Necesse est, ait, nos amodo ad priorem narrationis ordinem redire, ut si quid forte omisit( Rodulfus), aut obscurius, quia brevius, posuit, nostra narratio restituat et elucidet. XI, 2 Rodulfus est domnus abbas; XII, 9 in describendo ejus morbo Rodulfus nominatur caput nostrum, denique XII, 10 eum his verbis suae narrationis testem fecit auctor, ut ipse[ referre solebat. Quibus argumentis minime convellendis vix est quod addam, quod Rodulfus ipse de se abbate suppresso tantum nomine loquitur; idem non fecit continuator, qui eum formosum] pulchreque litteratum juvenem, et alio loco pulchre personatum fuisse dicit, quod a viro tam modesto scribi potuisse nemo sane facile credat. Continuator demum secundus in sua praefatione satis aperte indicavit priora tempora non ab uno auctore esse descripta his verbis: Quoniam tribulationes ecclesiae nostrae-- stylo quorundam sapientium illustrari meruerunt, etc. Neque ideo haec commoveri posse videntur, quod continuator uno alterove loco quodammodo ex ipsius Rodulfi persona scribere conatus est, quod fecit e. g. VIII, 15 ubi haec leguntur: De quibus superius partem aliquam tetigimus; at non ipse sed Rodulfus est qui has turbas descripsit; alioque loco de iisdem abbatum contentionibus, quas non tetigit, dicit idem, quas superius diximus.
1.4
Huic conscribendo operi quod septem continetur libris, post multas gravesque exantlatas miserias manum admovit Rodulfus abbas. Et si quid video uno tenore composuit librum suum exeunte anno 1114 vel anno 1115. Quod haec mihi persuadere videntur argumenta, ultimis suis, quae supra attulimus, verbis probat Rodulfus, novissime obiisse Herimannum usurpatorem, quod anno 1114 factum esse legimus. Alio loco primum monasterii incendium a. 1086 narraturus, ad aliud, et ni fallor ad illud incendium, quod factum est die 19 Jul. 1114 Sancti Trudonis oppidi, respexit his verbis: Unde ipsi aliquando meminimus et post praesentes vidimus, non solum oppidum nostrum incendio prorsus conflagrasse, verum, etc.. Uno loco monasterii suo tempore denuo restaurati fecit mentionem, at, cum ecclesiam anno 1115 summis viribus reparari coeptam silentio praeterierit, auctorem hunc annum scribendo transgressum non esse conjicimus. Minime vero eodem tempore in lucem publicam emisit librum; maluit enim eum tanquam testamentum posteris tradere, ut probant verba ejus in praefatione. Fontes ex quibus narratio hauriri poterat, haud ita benigne promanabant; erant potius ob intestinas turbas vix unquam sedandas interrupti et parcissimi, et merito Rodulfus modo negligentiam antiquorum hominum modo conditionem eorum litteris minime faventem vehementer dolet. Libri et tabulae quas in auxilium sibi adsciscere poterat, sunt paucissimae. Mentionem quidem fecit tabularii monasterii, sed se nunquam quod ibi quaesierit invenire potuisse profitetur; neque bibliotheca meliora praesidia videtur praebuisse. Ex libris laudavit vel Donati vel Theoderici Vitam sancti Trudonis, Vitam sancti Remacli et codicem quemdam, in quo praeter alia legebantur nomina antiquorum abbatum usque ad Adelardum II, quorum posterioribus appositi erant numeri annorum et regni et Christi nati. Quas notulas tenuissimas, prout in libello invenerat, in praefatione exscripsit. Ex alio libro thesauri Sancti Trudonis catalogum addidit, quem anno 870 Adventii Metensis episcopi legati conscripserunt. Reliqua vero omnia ex iis sibi petivit quae antiquorum fratrum et testium oculatorum veridica narratione didicerat, vel longo temporis spatio prior et abbas Trudonensium suis oculis ipse viderat. Quas auctoritates in praefatione his apertis indicavit verbis: Caetera vero fidelium virorum, qui haec viderunt, aut eos qui haec viderant, relatu didici; quae me praesente aut me jam juvene existente acta sunt aliquantula fidelissimae quidem memoriae mandabo. Et paulo post: A secundo autem Adelardo usque ad me quidquid referam, aut ipse vidi aut videre potui, et quae non vidi, eorum relatione qui haec viderunt didici. Antiquorum narrationes praecipue in libro primo secutus est, qui historiam trium abbatum Adelardi I, Guntramni, Adelardi II, annis 999- 1082 continet. Longe vero majorem narrandi messem in describendis potuit facere illis temporibus, quae Adelardi II mortem et Theoderici obitum intercessere, quorum viginti quinque annorum historiam in reliquis sex libris ex iis quae vel a testibus oculatis audierat vel ipse viderat posteritati tradidit. Quibus praesidiis adjutus, rerum scriptoris munus, ut res gestas vere sincereque scriberet, ita profecto administravit, ut hanc laudem, quod partes suas bene egerit, ei negare non possis. Rarissime enim quod sciam erravit, et clarissimam quam sibi finxit muneris imaginem a rerum scriptore suscepti his verbis bene descripsit: Nemo me mordeat, nemo michi detrahat, si veritatem loqui ipsa me compellat veritas;-- historiografi debitum est nec assentatione nec amore nec odio nec timore a veritatis tramite declinare; scribam igitur, Deo teste, sicut a multis didici, et ut veracius exquirere a fratribus quoque potui, qui erant apud nos tunc temporis, et qui mecum postea inde ore ad os ista sunt locuti. Neque artis criticae, qua minime carere potest qui res praeteritas vult memoriae commendare, oblitus est, sed in singulorum testium narrationibus examinandis accuratum se praebet atque providum virum, qui quae fide minus digna viderentur non uno loco aperte indicavit. At verum est, nonnulla silentio praetereunda esse satius duxit, quae se pudore ordinis sui fecisse profitetur. Altiores etiam sensus in narrandis rebus ipsis non desiderantur, quibus velut fundamento totam narrationem superstruxit. Ex his hanc potissimum sententiis haud paucis repetivit locis, omnes calamitates Trudonensibus illatas poenas esse a justo Deo exactas, ob luxum superbiamque qua rebus secundis ad captandam vanam gloriolam se abripi passi essent. In dijudicandis rebus politicis et ecclesiasticis ex parte Romani pontificis auctorem stare vix est quod mireris, si cogitaveris eum illo tempore fuisse educatum, quo Gregorius VII pontificatui libertatem ab imperio vindicare coeperit. Itaque in rebus ecclesiasticis Romano pontifici magis obediendum esse quam imperatori aperte indicat. Si jam quaeris quomodo tantam et rerum gestarum et sententiarum molem digesserit, eum unam illam viam ingressum esse haud negabis, qua in scribendis rebus tam perplexis tamque turbatis incedi poterat, quam ipse descripsit viam his verbis ab initio libri sexti: Cum varias abbatum commutationes post obitum abbatis Adelardi secundi retulimus, certam annorum seriem propter violentias eorum et frequentes ejectiones et regressiones singulorum nequaquam tenere potuimus. Nam, ubi nullus legitimus ordo succedentium sibi abbatum servabatur-- observari facile certus annorum numerus non potuit de singulis, maxime, etiam si posset, cum familiari semper nostris negligentia nemo erat qui operam impenderet. Recte et bene; nam si annalibus haec omnia auctor inclusisset, non sine magno perspicuitatis damno largissimum narrationis fluvium interrupisset.
1.5
Sed vir omnibus eruditionis praesidiis ornatus in componendo hoc uno Gestorum libro sibi vix satisfacere potuit. Exstant haud pauca doctrinae et diligentiae ejus specimina hoc loco enumeranda, ex quibus nonnulla his Gestis dabimus subjuncta. Primo loco hic censendae sunt Rodulfi epistolae, quibus ex parte Gestorum supplementa haud contemnenda continentur. Ex his prae caeteris mentione sunt dignissimae litterae ad Stephanum episcopum Metensem, a. 1136 datae, quas servatas debemus continuatori primo, qui eas librum tanquam nonum Gestis ipsis prudenti consilio inseruit. Hoc potissimum ante oculos habebat Rodulfus, ut enumeraret ea praedia monasterii, quae ipse sive nova acquisierat sive injuste possidentibus extorserat. Quem bonorum indicem, si nova accesserint, suo tempore complere apud animum constituerat, ideoque Metensi episcopo commendaverat ut sua auctoritate hunc bonorum Trudonensium statum integrum servaret. Quae omnia ex tabulario Trudonensi hausit. Ad eumdem Stephanum aliam scripsit epistolam, quae item haberi potest Gestorum supplementum, de injuriis et vexationibus quibus Otto comes Durachiensis, filius Gisleberti advocati, Sancti Trudonis monasterium per longum tempus presserat. De inventione porro reliquiarum sanctorum Thebaeorum deque tempore quo apud monachos Sancti Pantaleonis vivebat, uberrimam conscripsit narrationem anno 1122 in epistola ad Trudonenses. Accedit quarta epistola, copiosior illa, qua continetur dissertatio ad eosdem monachos Sancti Pantaleonis, qui a Rodulfo consilium petierant de viro quodam divite, qui filium iis dederat monachum educandum, haereditate ejus retenta sub vitanda Simoniae specie. Scripta est epistola post annum 1123. Quintam, brevem vero, dedit inter annos 1119 et 1138 ad Waleramnum ducem de Trudonensis advocati juribus. Nonnulla alia quae composuit opuscula aut perierunt aut felicem fortasse exspectant inventorem. Teste continuatore primo Rodulfus ipse omnium suorum operum confecit catalogum, quem ab illo descriptum non esse dolemus. Ex quibus videtur fuisse gravissimum opus septem libris conscriptum contra Simoniacos, de quo haec leguntur: Exstat et aliud volumen septem librorum ejus, quos contra Simoniacos scripsit, quatuor ratione, tribus agens auctoritatibus. Cujus parvum ipse servavit fragmentum in libello ad monachos Sancti Pantaleonis, ut his patet verbis, quae hoc loco repetere liceat: Ad quae probanda( argumenta contra Simoniacos) cum per campos sanctarum Scripturarum aliquando luderemus, hac pila multis et variis auctoritatum floribus respersimus nostra vestigia. Exstant volumina per quae scribendo modo recurrere piget, vestro tamen amore pauca recolligere libet. Nemo facile dubitabit quin ad opus supra laudatum respexerit auctor, quod ab eo ante annum 1123 luci datum esse apparet. Anno primo quo apud Trudonenses morabatur, jubente Theodorico abbate collectionem canonum conscripsit, quam continuator primus utilissimas vocat compilationes, plenas plurimarum divinarum sententiarum et multorum decreta conciliorum. Ad Alexandrum Leodiensem anno ut videtur 1119 de injusta ejus episcopatus invasione et de electione canonica misit epistolam, quod sciam, non servatam. Praeterea duo composuit carmina de incendio, quod Sancti Trudonis oppidum anno 1114 consumpsit, quibus acerrime perstringens Godefridum ducem Lovaniensem, in manus ejus incurrit odium, et aliud carmen de Eucharistia. Denique cantus ecclesiasticos hymnosque panxit, et graduale conscripsit ad moderandum cantum monachorum satis incultum. Virum libris scribendis tam deditum magnum eruditionis apparatum legendis aliis scriptoribus sibi comparasse facile conjicias. Sed veterum sententiis libros suos minus quam alii distinxit; unum tantum Horatii locum inveni. Saepius laudavit Ecclesiae Patres Hieronymum, Augustinum, Gregorium, Benedictum et canones, quibus scribendis et legendis summam operam videtur navasse, Vitasque sanctorum Mauri, Luciae, Laurentii, Caeciliae. Haec de Rodulfo.
1.6
De Gestorum abbatum Trudonensium continuatore primo pauca tantum possunt afferri. Nam monachi hujus Trudonensis ne nomen quidem posteritati traditum est, sed optimum sui monumentum in continuatione posuit, in qua eum rerum scriptorem invenies Rodulfo vix inferiorem. Deduxit Gesta abbatum usque ad annum 1136, neque haut ita diu post videtur ea conscripsisse intra annos 1136 et 1138. Quod ni fallor ante Rodulf obitum 6 Mart. 1138 factum est; nam ultima fata viri a se omnibus laudibus ornati minime sane silentio praeteriisset auctor, si illo tempore jam accidissent, quo libro suo finem erat impositurus. Aperte indicat se quae traditurus erat exhausisse, nullamque scribendi materiem superesse, seque priora quae scripserit relegisse. Quibuscum consentit Gestorum codex antiquior, in quo desideratur brevis illa de morte Rodulfi narratio, legitur vero in altero codice Bruxellensi. Postero itaque tempore videtur esse adjecta, et si quid video, a continuatore secundo, qui ad eam primis his videtur respexisse verbis: Anno igitur Inc. Dom. 1138-- defuncto, ut praediximus, pridie Non. Mart. abbate Rodulfo, etc.. Itaque vivente Rodulfo abbate prima Gestorum continuatio scripta est. Quin imo jam Rodulfi prioratus tempore inter monachos videtur fuisse auctor, nam quomodo fuerit tunc vita monachica, vix ab alio quam ab oculato teste tam accurate scribi poterat. Et ni fallor unus erat ex fidelissimis Rodulfi amicis, nam accurate enarrat, qui potissimum fuerint viri qui abbatis familiaritate usi essent, proculque dubio in iis quae ipse non vidit Rodulfum habebat testem et uno loco quid senserit, quid cogitaverit ille quantaque fuerit animi ejus perturbatio copiosius descripsit; quae omnia unius Rodulfi tantum auctoritate posteritati tradi potuerunt. Ex limpidissimis igitur fontibus ubique suam hausit historiam, quam Gestorum libris sex posterioribus composuit. In ipsa scribendi ratione jam supra monuimus cum in Rodulfum quasi in exemplar clarissimum intuitum esse, eumque id praecipue egisse, ut suos libros illis adaptaret quam arctissime, unumque ex utraque parte volumen conficeret; quod quam feliciter ad effectum perduxerit nemo non videt.
1.7
Post primum hunc continuatorem praeterlapsi sunt anni quadraginta duo, antequam unus ex postoris, quos Rodulfus ad scribendam historiam excitare voluerat, ad exsequendam hanc exhortationem se accingeret, cum jam haud paucae res, quae priori tempore accuratius scribi potuerant, oblivione essent obfuscatae. Continuator secundus quatuor libris sibi scribendam sumpsit historiam abbatum Folcardi, Gerardi, Wirici, i. e. annorum 1138- 1183, quorum illos duobus prioribus, hunc duobus posterioribus paulo uberius absolvit. Nam hoc praecipue sibi proposuit ut Wiricum abbatem, cujus tempore vivebat ipse, ita celebraret, ut merita ejus viderentur postulare. Quod consilium ultimis suis his indicavit verbis: Dignum est igitur ut tanti patris operum et multiplicium beneficiorum grata memoria in benedictione apud posteros habeatur, quorum usibus et commodis tam egregie tamque paterne desudasse luce clarius comprobatur. Ei ergo commune precum conferamus juvamen, orantes, ut spiritus ejus in pace requiescat. Quibus verbis hoc etiam elucere videtur, quod auctor haud ita diu post Wirici mortem a. 1183 opus suum aggressus est. Neque arctioribus finibus circumscribi videtur posse tempus quo librum suum composuit, nam clariora desiderantur indicia; Wirici vero eum fuisse aequalem, qui anno 1155 ad abbatis munus evectus est, apparet. Rebus enim anno 1167 in Italia gestis se fuisse aequalem indicat, anno 1169 reliquiis sancti Lietberti effodiendis testis oculatus interfuit, itemque miraculo quo sanctorum reliquiis militis cujusdam brachium videbatur sanatum esse. Reliqua scribendi praesidia potissimum e Sancti Trudonis tabulario sibi petiit. Sunt litterae tabulaeque publicae, quas partim laudavit partim in ipsum textum integras inseruit. Ex libris duos tantum quod sciam inter subsidia admisit: Sigeberti continuationem Gemblacensem, et triumphum sancti Lamberti, quae in universum magis excerpsit quam ad verbum descripsit. Itaque ut minora erant ejus praesidia, ita in scribendis rebus minime ad eamdem ut Rodulfus et continuator primus potuit pervenire laudem. Minus enim benigne profluere videtur rerum narrandarum copia, minor est ipsius narrationis perspicuitas, minor simplex illa venustas; sunt potius omnia arida magis et jejuna minusque apta ad animum commovendum. Neque ejusdem sunt momenti quas posteritati tradidit res gestae. Priores rerum scriptores non unum suum monasterium respexerant, neque suae provinciae aut imperii historiam a suo munere amandaverant, quod saepissime fecit continuator secundus. In simplicioribus enim his rebus potissimum acquievit, in enumerandis monasterii juribus et redditibus, in fidelium donationibus, in describendis aedificiis noviter constructis, in enarrandis sanctorum inventionibus aliisque hujuscemodi rebus; in secunda demum parte libri quarti ad alia scribenda animum vertit. Eruditionis etiam specimina sunt rarissima; uno tantum loco, si quid video, Horatii laudavit versum.
1.8
Longe denique latiorem campum sibi percurrendum statuit, qui illum excepit continuator tertius. Is enim Trudonensium abbatum Gesta deduxit ab anno 1183 usque ad annum 1366, longeque difficilius erat quod sibi proposuerat exsequendum consilium. Nam non modo Gestorum continuationem sed etiam supplementa dare conatus est, et quod Rodulfus ante annos ducentos quinquaginta perficere non potuerat, ut de primordiis monasterii Sancti Trudonis scriberet, hoc sibi difficilius non esse continuator tertius opinabatur. Priores, rerum magna ex parte testes oculati, sua praecipue tempora descripserunt, hic anticuissima etiam tempora doctorum virorum more, ut ita dicam, perscrutanda sibi sumpsit. Duae igitur tertiae continuationis partes sunt discernendae; prior, in qua libris tribus monasterii origines ab anno 628 usque 999 conscripsit, et posterior altera, in qua eorum abbatum, qui monasterio annis 1183 usque 1366 praeerant, Instoriam libris duobus posteritati mandavit. Quam continuationem duplicem eo consilio auctor composuit, ut cum vetustioribus Gestorum libris suos accurate conjungeret, et ita quidem ut partem primam praemitteret operi Rodulfi, alteram tanquam continuationem tertiam antecedentibus subnecteret. Sed non in hoc uno acquievit; totam Trudonensium historiam adornare omniaque, quae vel ab aliis scripta invenerat vel scripserat ipse, in unum Gestorum abbatum Trudonensium volumen redigere et compingere conatus est, ita ut ex antiquissimis temporibus usque ad ea quae novissime erant gesta lector descendere posset. Quod consilium in praefatione primae partis uberius exposuit auctor, et quomodo absolverit, probatur aperte illo in quo servatae sunt hae continuationes codice Bruxellensi. Scripta enim invenit in codice saeculi XII Gesta Rodulfi primique continuatoris, cum quibus secundam conjunxit continuationem, quae in codice saeculi XIII erat contenta. Huic duplici volumini tanquam primam et quartam addidit partem quae ipse saeculo decimo quarto conscripserat. Sed neque hoc ei satis erat. Ubi plura aut meliora posteris se tradere posse quam Rodulfus opinabatur, haud pauca ex illius libro rasuris delevit, suaque in ipsum textum intrusit aut in margine annotavit, ex parte tanquam ab ipso Rodulfo essent scripta; quas interpolationes Incidentia appellavit. Ut in unum denique ordinem omnia redigeret, in capita etiam Rodulfi librum divisit, quod illi ipsi minime in mentem venerat. Hoc modo Trudonensium scriptorum corpus condidit continuator quartus. Quis fuerit accuratus hic atque diligens auctor, utrum monachus an fortasse abbas Trudonensis, hoc ex tenebris in lucem produci non potest; hoc unum apparet, eum fuisse Trudonensem. Ne rebus novissime gestis manum admoveret bene sibi cavit, ne, ut ipse in praefatione profitetur, si gestarum rerum veritatem persequerer, quorumdam forsan, qui adhuc superstites sunt, offensam incurrerem, aut si a veritate discederem, adulationis seu mendatii nota fuscarer. Et ob eamdem sine dubio causam satis diu post annum 1366 opus ad finem perduxit; uno enim loco mentionem fecit anni 1372 alioque pestem quamdam usque ad annum 1383 durasse testatur, et Zacheus abbas, Roberti successor, cujus sub finem libri fecit mentionem, anno 1391 obiit. Est hic scribendi terminus qui excedi nequit, nam equidem posterioris temporis indicia non inveni. Diversi generis sunt subsidia quae in conficienda parte prima continuationis adhibuit, quae descripsit ita in praefatione: Evolutis tandem bibliothece nostre libris et cartharum copiis pauca que, etc. Quibus accedit antiquarum rerum memoria, quae monachorum ore circumferebatur. Verum est, resectis omnibus quae descripsit auctor, nonnulla restant quae et post Rodulfum memoria sunt haud indigna. Ordinem chronologicum totiusque libri fundamenta ex Sigeberto desumpsit, ut apparet ubivis usque ad finem partis primae, inque iis quae incidentia appellavit; unoque loco Sigeberti auctarium Affligemense exscripsit. Neque minorem messem fecit ex sanctorum Vitis; sunt vero quas in auxilium vocavit hae: Theoderici Vita sancti Trudonis, Vita sanctorum Theodardi, Amandi, Chlodulfi, Sigeberti regis, Remacli, sancti Beregisi, Reneri Vita sancti Lamberti, Huberti, Eucherii, Visio sancti Eucherii, Rigoberti, Stepelini Miracula sancti Trudonis, Vita Brunonis, Sigeberti Vita Theoderici episcopi Metensis, Vita Balderici episcopi Leodiensis. His addidit Martinum Polonum, et fortasse Martinum Minoritam, quem inter auctoris fontes fuisse haud ita certo contendam. Majorem adhuc dubitationem movent nonnulla alia, quae inter ejus praesidia fuisse fortasse conjiciat aliquis. Unus alterve enim locus in memoriam mihi revocarunt Fredegarium, Gesta Trevirorum et Chronicon comitum Flandriae, sed libros ipsos ab eo esse inspectos vix credam. Reginonem videtur legisse, sed inter fontes eum non habuit. Sequuntur denique tabulae e scriniis Sancti Trudonis, quas vel laudavit solum vel lectorum utilitati exscripsit, et epitaphia. His tabulis et antiquorum hominum narrationibus debentur ea quae majoris momenti posteritati tradidit auctor. Ex iisdem fere fontibus continuationis partem secundam hausit. In qua componenda his usus est chronicis: Vincentii Bellovacensis speculo historiali ejusque quadam continuatione, Vita sanctae Liutgardis Aquiriensis, Hocsemii Gestis episcoporum Leodiensium, et annalibus mihi quidem ignotis. Sequuntur tabulae partim laudatae partim in textum receptae, epitaphia, martyrologia. Alia neque paucississima ex antiquorum hominum memoria et fama vulgari sibi petivit. Ipse vero de fontibus suis hoc in praefatione testimonium fecit: Horum duodecim abbatum actus ex diversis hinc inde libris et ex antiquorum relatibus collegi, ac ea quae meis temporibus videre et audire potui inserui. Cum vero continuator scriptioni operam dare coepisset, iterum haud pauca oblivione hominum memoriae videntur fuisse abstersa. Nam minoris sunt momenti quae in primo libro de prioribus novem abbatibus, excepto uno Willelmo primo, litteris mandavit; quod est longius quam centum annorum spatium 1180- 1297. Hic de rebus monasterii potius internis scripsit quam externis, de praediis acquisitis vel amissis, de villicationibus et debitis, quibus supra modum oneratum erat monasterium. Uberior scribendi materia parata erat auctori inde ab anno 1297 usque ad 1366, potissimum in Roberto et Amelio abbatibus, i. e. ab anno 1330. Quae hic leguntur totam magis provinciam oppidumque Sancti Trudonis spectant quam monasterium; sunt praeter ducum et comitum bella urbium potissimum communitates, quarum saepissime mentio facta est, ut non monasterii sed urbis potius cujusdam historiam legere tibi videaris. Satisque dilucide et perspicue scripta sunt, quae dedit auctor in secundo hoc libro, ut sine ullo dubio hunc priori illi praeferas. Utrum quarto hoc continuatore posteriorem scriptorem Trudonensium res invenerint, non satis in aperto est. Unus exstat Bruxellensis codex in quo supplementum quoddam legitur, quod incipit nomine Zachaeus de Vrankhoven, etc., qui est Zazeus Roberti abbatis successor. Quod vero num justa sit Gestorum continuatio an abbatum catalogus nescio. Grammaye laudat chronicon Trudonopolitanum 600- 1560 auctore Roberto( sine dubio Rodulfo) abbate et quatuor monachis post eum. Neque de oppidi Sancti Trudonis Chronico, quod servatur in Giessensi bibliotheca, accuratius aliquid afferre possum. A posterioribus scriptoribus in Bruxellensi nostro codice paucissima sunt adnotata de Arnoldo de Beringh et de Georgio Sarens a. 1469 et 1493 abbatibus, quae ne quid omittatur ad calcem dabimus, etsi per se minimi sunt momenti. Saeculo demum decimo sexto duo quod sciam erant qui res Sancti Trudonis conscripserunt, quorum erat primus Moringus jam supra laudatus, qui Chronicon Sancti Trudonis edidit inde ab anno 1410, quod postea alius quidam monachus Trudonensis continuavit, et alium ejusmodi argumenti librum composuit Joannes Latomus, qui obiit anno 1578; codex priori tempore Leodii servabatur. Qui denique ex posteris Gesta abbatum Trudonensium tanquam fontem adierunt suaque inde petierunt, quod sciam, pauci sunt: Aegidius Aureaevallis, interpolator Chronici Sancti Laurentii Leodiensis et Brusthemius, cujus fragmenta dedit Chapeaville, qui omnes si quid video, unius Rodulfi et continuatoris primi libros exscripserunt.
1.9
Ex iis qui in notitiam nostram pervenerunt codicibus duos tantum in editione adornanda adhibuimus; sed sunt, ni fallor, codicum qui hodie exstant antiquissimi, ut facile supersedere possimus reliquis. Ambo vero codices arctissime inter se cohaerent.
1.10
1) Codex saeculi XII, med., membr., in octavo, quem beneficio viri reverendissimi de Ram, de rebus Belgicis meritissimi, ex sua bibliotheca nobis transmisit vir reverendissimus Cortens, vicarius generalis Mechliniensis; quibus duumviris summas publice referre gratias officium est religiose colendum. Codex eleganter undecim et dimidio quaternione scriptus est. Scribendi compendia neque multa sunt neque inusitata; e saepius occurrit in casibus obliquis primae declinationis et in aliis quibusdam vocibus, e. g. in ecclesia, penitentia, accepit, fecit, etc. Sed etiam e pro ae legitur, e. g. quod constanter scribitur pre; lineola litterae i superposita in littera duplicata tantum admittitur. Capita textus non quidem numeris sed litteris initialibus colore pictis distincta sunt, quae in numerandis nostris textus capitibus secuti sumus. Hic est codex in quo quasi in fundamento nostra nititur editio; integrum enim Rodulfi et continuatoris primi sine interpolationibus praebet textum, praeterque unam ad monachos Sancti Pantaleonis epistolam litterae et continuationes desunt reliquae omnes.
1.11
1*) Cod. 18181, membr., saec. XII ex. et XIV, fol., e Burgundica bibliotheca Bruxellis, quem prius possidebat Lammens, arctissime cohaeret cum codice 1, ex quo sine ullo dubio pars ejus prior descripta est, quod haud paucis probari potest exemplis; repetuntur enim errores nonnulli in quos librarius codicis 1 incurrit, et praeterea rarissime duo illi inter se differunt codices. Constat codex foliis 203; f. 31- 118 leguntur Gesta Rodulfi primique continuatoris, quae undecim quaternionibus saec. XII conscripta peculiare sine dubio priore tempore confecerunt volumen, quod a tribus ut videtur conscriptum erat librariis. Item singularis erat codex saeculi XIII qui sequitur f. 123- 144, quo tribus quaternionibus historia abbatum annis 1138- 1183 legitur. Scribendi compendia, quibus librarii in priore parte modestius usi erant, jam frequentiora et graviora occurrunt, e. g. pr pro pater, pria pro patria, mia misericordia, ca causa, etc. Fol. 144- 195 septem sequuntur quaterniones, qui saec. XIV exarati continent Gesta annorum 1183- 1366. Et hic graviores sunt breviationes; qis pro communis, m' ltin e pro multitudine, etc. Eadem denique manu Gestorum pars prima f. 1- 20 scripta est, quae annos 628- 999 continet; f. 20- 30 denique eadem manu confectus est index capitum Gestorum Rodulfi. Jam supra monui haec capita non a Rodulfo sed a continuatore tertio esse instituta, itaque nullius sunt pretii, neque in nostra editione index ille est repetendus. Idem denique est interpolator, qui textum genuinum undecim locis in Rodulfi Gestis erasit, suaque manu alia in textum intrusit vel in margine apposuit. At minimi faciendae sunt hae interpolationes, nam saepissime Rodulfi sententiae amplioribus verbis repetuntur eo consilio, ut capita sua, quibus haud raro contra sensum librum divisit, eo facilius afferre posset. Qua de causa interpolationes, quae nihil genuini continent, inter varias lectiones recepimus. Totum denique hoc Gestorum volumen in unum quasi corpus redigere conatus est auctor ordine chronologico, et in singularum paginarum margine superiore apposuit litteris minio scriptis hanc inscriptionem: prima-- secunda-- tertia-- quarta pars. Nos vero, cum librorum singulorum restituenda sit forma genuina, eumdem ordinem secuti non sumus, sed antiquissimo ex his auctoribus Rodulfo dedimus locum primum; dein sequetur continuatio prima et secunda, et ne ea quae ab auctore quarto scripta sunt discerpamus, priorem partem ultimae continuationis dabimus tanquam Auctarium Trudonense, cui incidentia in ordinem chronologicum redacta, et loco ultimo continuationem quartam addemus.
1.12
Hi praeter illos sunt codices qui ex codice 1* descripti omnes, hoc loco sunt enumerandi:
1.13
1* a) Codex Parisiensis biblioth. Arsen. hist. Lat. 35, qui est exaratus anno 1479.
1.14
1* b) Cod. Bruxellensis biblioth. Burgund. 16607, saec. XVI.
1.15
1* c) Cod. Bruxellensis biblioth. Burgund. 14965, saec. XVIII.
1.16
Una exstat Gestorum Trudonensium editio apud Dacherium in Spicilegio, sed vitiosissima illa et negligentissime confecta. Codicem secutus est editor nescio quem, nam ne verbo quidem ejus fecit mentionem; sed neque interpolationes neque continuationes videtur habuisse codex, in variis itaque lectionibus magis consentit cum codice 1 quam cum 1*. Ita vero perversae sunt haud raro variae lectiones, ut facile conjicias codicem fuisse recens apographum, cujus litteras negligentius exaratas legere non poterat Dacherius. Saepius etiam modo minorem modo majorem narrationis partem mira negligentia omisit, quas lacunas suis locis sub littera D. adnotabimus. Secundum Dacherii textum excerpta quaedam ex Rodulfi Chronico suo more dedit Bouquet. Minime vero Dacherius erat primus in cujus notitiam venerant Gesta abbatum Trudonensium, sed ante eum alii singula fragmenta luci dederant, quorum nomina hic videntur apponenda. Molanus, quod sciam, primus est qui Gesta abbatum Trudonensium laudavit et libro suo adscivit praesidium. Anno 1615 Sausseye illas Gestorum partes typis mandavit quae sanctum Eucherium spectant; haec apud ipsos Trudonenses ex nostro ut videtur codice 1* sibi petierat. Anno 1624 Chronici Trudonensis hinc inde mentionem fecit Miraeus, qui codicem etiam cum continuationibus videtur possedisse. Anno 1634 secutus est Medrisse, qui ex excerptis a Chesnio sibi transmissis haud paucos publici juris fecit locos ex Rodulfi et continuatorum chronicis. Saepissime Gesta Trudonensium in consilium vocavit Mantelius, qui Historiam suam comitum Lossensium pene in hoc uno fundamento posuit. Henschenius denique in Actis sanctorum ex Chronico Trudonensi manuscripto ex singulis continuationibus dedit fragmenta de sancto Eucherio, Lietberto, etc., quae repetita sunt a Ghesquierio.
1.17
Scribebam Berolini mense Maio 1848.[ R. KOEPKE.]

Intertext edge

Open linked passage

Note