Rodulfus Trudonisc.1070–1138
Gesta abbatum Trudonis
Trud 3.1
Choose a text
More by Rodulfus Trudonis
—
21408 Geabtr
3.1
INCIPIUNT GESTA ABBATUM SANCTI TRUDONIS
3.1
Rodulfus gratia Dei sanctorumque Trudonis et Eucherii abbas eorum coenobii, omnibus posteris meis tam abbatibus quam monachis, qui in hoc eodem coenobio Deo sunt militaturi, id fore quod profitemini, et peccatricis animae meae interdum reminisci. Sepe nec non et sepissime, fratres karissimi, totam armarii nostri revolvens suppellectilem, dum adhuc in carne, qua nunc agonizatis, positus essem, ardebam vehementer me posse reperire, qui et quot et cujus professionis, utrumne omnes monachicae an canonicae aliqui fuissent predecessores mei, et cujus quisque vocabuli et quot annis prefuerit. Quod ad desiderium meum fateor me nunquam potuisse reperire; sed neque quisquam erat antiquis de fratribus, qui se usquam hoc legendo reperisse, vel unquam audiendo didicisse diceret, ut ego scire querebam. Hoc utrumne contigerit familiari semper nostris negligentia notariorum, an inter frequentissimas loci desolationes amissione forsitan librorum, certum similiter habere nullo modo potui. Domnum autem nostrum et piissimae memoriae sanctum Trudonem clericum fuisse et sacerdotem et coenobii nostri primum edificatorem, Vita ipsius docet necnon et beati Remacli Tungrorum episcopi, ubi et aliqui leguntur de principibus regnorum et rectoribus aecclesiarum, quorum temporibus hoc nostrum sanctissimae puritatis lilium effloruit. Sed hoc manifeste neque ibi neque alias usquam datur intelligi, utrum per eum ipsum regeretur primo edificatum coenobium nostrum sive per alium, clerici quoque sive monachi fuerint quos in eo constituerit, et quando monachi in eo esse inceperunt. Talia quae quidem dignissima essent sincera annotatione, dum lectione aut vera relatione sepe et, ut dixi, saepissime vehementer arderem cognoscere, inveni libellum quemdam ubi vita sancti Silvestri habebatur atque translatio sancti Benedicti nec non et sermo de assumptione sanctae Mariae semper Virginis; in eo quantum reppererim hic annotare curavi. Unde excusatum rogo habere me lectores hujus mei opusculi, si minus quam velletis certos vos reddidero ex his de quibus ipse certior esse non potui. Haec mea in hoc opusculo est intentio, ut quod aliorum negligentia ferme obliteratum repperi, nostra salvum diligentia puriusque eliquatum futurae conservem posteritati. Abbates et monachos post me futuros in hoc coenobio volo sollicitos inde reddere, quatenus in anteriorum suorum negligentiam ulterius non incidant, sed suis quoque posteris de predecessoribus suis plenum fidei monumentum scripto relinquant. In quo dum probitas seu improbitas singulorum frequenter legi poterit, probi priorum exemplo accensi, in melius et melius semper proficiant, improbi imaginata sibi vita sua confusi, a malis operibus suis vel sic saltem resipiscant. Accipite ergo, posteri mei, nomina quaedam abbatum sine annis quibus prefuerunt et absque annis Domini, quaedam cum ipsorum tantum annis, quaedam et cum ipsorum annis et cum annis Domini. Caetera vero fidelium virorum, qui haec viderunt aut eos qui haec viderant, relatu didici; ipse quoque de quibusdam didici. Quae me presente aut me jam juvene quoque existente acta sunt, aliquantula fidelissimae quidem memoriae mandabo, plurima pudore nostri ordinis et nimio tedio longae relationis preteribo.
3.2
Igitur nomina abbatum coenobium quondam Sancti Trudonis regentium sunt haec: Grimo abbas, Reyramnus abbas, Hardebenus abbas, Columbanus abbas, Angelramnus abbas, Ambrosius abbas, Gislebertus abbas, Adelboldus abbas, Hildradus abbas, Sabbatinus abbas, Ermemmarus abbas, Radulfus abbas, Luodowicus abbas, Ratbertus abbas, Rodegangus abbas. Huc usque repperi sine numero annorum quibus prefuerunt. Reynerus abbas prefuit a. 5. Theudefridus abbas prefuit a. 30. Erenfridus abbas prefuit a. 4. Huc usque repperi quot annis prefuerint, sed tamen sine annis Domini. Adelardus abbas memoria dignissimus prefuit a. 35, id est usque ad a. 1034 incarnationis Dom. Guntramnus abbas prefuit a. 21, id est a. 1034 incarnationis Domini usque ad 1055. Adelardus abbas prefuit a. 27, id est a. 1055 usque ad 1082 incarnationis Domini. Huc usque et ita in supradicto libello repperi. Post hunc autem Adelardum illorum tantum nomina ponam, qui vel abbates fuerunt vel abbates se esse voluerunt, usque ad nostrum introitum, quoniam tantam confusionem annorum inter se contendentes fecerunt, quod de singulis nullum certum tempus habere potuimus preter unum, sicut in sequenti opere explanabimus. Nomina autem eorum fuerunt: Lanzo, Luypo, Herimannus, et alter Herimannus, et predecessor noster domnus abbas Theodericus. De tribus vero supradictis abbatibus, scilicet Adelardo, Guntramno et secundo Adelardo, quod fidelium narratione didici, breviter referam; nam de supradictis caeteris nichil accepi, quod fide certa proferre audeam. A secundo autem Adelardo usque ad me quicquid referam, aut ipse vidi aut videre potui; et quae non vidi, eorum relatione qui haec viderunt didici.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).