Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rodulfus Trudonisc.1070–1138
Gesta abbatum Trudonis
Trud 30.15.7
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21408 Geabtr
30.15.1
INCIPIT QUARTA PARS In gestis abbatum monasterii sancti Trudonis, divisa in binos partiales libros. Cujus primus liber continet novem abbatum gesta; et primo INCIPIUNT GESTA ROBERTI ABBATIS HUJUS LOCI.
30.15.1
Anno Domini eodem 1350, Clementis pape sexti anno 10. et Karoli quarti in regno 6, in imperio vero anno 3, mensis Februarii die 24, que fuit 5. feria, et in die beati Mathie apostoli, Robertus de Craenewic per viam scrutinii mixti in abbatem hujus loci eligitur, vir laudabilis vite et religionis zelator. Cujus consecratio retardata est hoc modo. Clemens apostolicus reservavit sibi omnes prelaturas et dignitates, quod inauditum fuit retroactis temporibus. Propter quod nunciis ad curiam Romanam destinatis pro electionis confirmatione, seu potius pro provisionis obtentu, causa hec ad consistorium deducta est et diu examinata, quia ambassiatores archiepiscopi Coloniensis Willelmi ad obtinendum hanc abbaciam ad opus fratris archiepiscopi prefati, alterius cenobii monachi, instanter insudabant. Sed tandem de consensu cardinalium papa eidem electo de ipsa providit abbatia bullis porrectis, mensis Junii die 3( 1351). Nunciis igitur nostris, cunctis patratis, prospere reversis, prefatus electus a nova curia, ubi a tempore electionis residebat, ad monasterium cum honesta comitiva circa horam diei septimam deducitur. Et quia omnibus modus recipiendi abbatem non constat, ideo congruit nunc hunc describere.
30.15.2
De modo recipiendi abbatem vel episcopum. Primo igitur cum electi adventus appropiare denunciatur priori et conventui, statim omnes albis induti, precedentibus scolaribus et sacerdotibus ac fratribus minoribus, processionaliter veniunt obviam ei, et dum fuerit processum usque citra chorum capelle clericorum, ubi fruges solent vendi, stationem faciunt, adventum ipsius prestolantes. Qui ad prefatam capellam perveniens, viso conventu ab equo descendit. Ad quem prior et unus de senioribus cum maturitate accedentes, unus ad dexteram et alter ad sinistram reverenter ipsum ad manus recipiunt, et precedente processione ad monasterium deducitur, cantore incipiente responsorium Honor virtus cum suo versu, interim priorissa Sancte Katerine de Milen et ejus conventu stationem cum maturitate facientibus in loco emunitatis nostre, sito inter porticum monasterii et conum platee. Cum autem processum fuerit usque ad capellam sancti Trudonis, incepto ymno Te Deum laudamus, electus, si episcopus presens non est, super tapete scampno superstrato solus ad orationem procumbit, ymnoque expleto surgit. Tunc sequitur responsorium Deum time cum versu et repetitione; sequitur versiculus Salvum fac servum tuum. Mitte ei auxilium desuper, collecta Pretende Domine f. t. Quibus expletis, statim deducitur ad altare sancti Trudonis, et facta ibi oratione, congregatis ad hoc scabinis et opidanis, continuo prestat fidelitatis juramentum, ponens manum dexteram super crucem tabule altaris insculptam et verba unius ex circonstantibus scabinis eloquentis per singula replicat in hunc modum jurando: Van desen daghe voert ende desen dagh algader, sal ich houd ende ghetruwe siin sinte Marien, sente Lambrecht, den bysschop van Ludike, der capittelen van Sente Lambrechs, den goede Sentrude, den convente van Sentruden, den greve van Laen als voecht, der stat van Sentruden; letteren, brieve ende privilegien, die die heren verleent hebben, houden der stat van Sentruden, vriheyt helpen houden von missen doen, en doen doen als een abt van Sentruden, den armen gheliic den riken, ende den riken geliic den armen. Dat ensal ich laten om vrinschap, nocht om maesschap, noch om engheenre hande zaken, die mer mich doen mach. Zo mich God helpe ende die heyleghen. Quo pacto deducitur ad majus altare, et facta oratione a scabinis deducitur ad campanam bannalem, quam ipse pulsat in signum temporalis dominii.
30.15.3
De modo consecrandi abbatem. Expleto modo recipiendi solemniter electum hujus monasterii abbatem novum vel episcopum Leodiensem novum, videndum est de abbatis novi consecrationis offitio. Ubi primo sciendum, si ipse electus et ab ecclesia Leodiensi confirmatus post presentationem foras, ante suum introitum ad monasterium, consecratus sit, completo modo recipiendi supradicto, si placet, potest missam sollemniter celebrare vel ad prandium accedere; si vero nondum sit consecratus, tunc episcopo consecrationem hanc peracturo ad missale officium parato, electus consecrandus in medio superioris chori, ex opposito majoris altaris, inter duos consecratos abbates in sedili medius ponitur, et dicto offertorio, episcopus officio consecrationis completo, anulum illi tradit. Quem ad chorum psallentium deducens, in stallo abbatis mitratum cum baculo sistit, et cantato ymno Te Deum laudamus, iterato ante majus altare inter prefatos ambos abbates ipsum collocat. Qui continuo juramentum abbatibus ordinis nostri prestari consuetum facit in hunc modum...... Prestito autem juramento, episcopus, sumpto sacramento calicis, amministrat ipsi consecrato sanctam eucharistiam, expletoque missarum officio, abbas abbacie domum intrat, et prout velit, pransores invitat. Prefatus igitur Robertus die prefato consecratus est a Theoderico suffraganeo Leodiensis episcopi Engelberti, assistentibus abbatibus Sancti Laurencii et Sancti Jacobi. De eodem. Sequenti vero sexta feria proxima idem abbas Robertus hora capitulari venit ad capitulum, et presentibus priore et toto conventu, hec tria more solito se promisit servaturum: primo, quod distracta et alienata revocare deberet, et jura monasterii conservare; secundo, quod bonas et antiquas rationabiles et approbatas monasterii hujus consuetudines observaret; tercio, quod bona pytancie nostre ad usus alios non converteret. Post hec posita ei regula beati Benedicti in sinu suo per priorem, prior et totus conventus per singulos ad domnum abbatem prius genibus flexis accesserunt, et utrisque manibus super ipsam regulam, quam supra sinum suum tenuit, positis, eidem per singulos obedientiam promiserunt sub tali forma: Domine, promitto vobis obedientiam secundum regulam beati Benedicti, pacis osculo ipsi ore ad os continuo prestito. Quo completo obedienciarii seu officiati per singulos claves officiorum suorum super mattam capituli deposuerunt ad ipsius abbatis dispositionem, qui singulis continuo sua officia recommisit exsequenda. Incid. Anno Domini 1352 Clemens papa sextus obiit. Cui Innocentius sextus successit.
30.15.4
Anno Domini 1353 Robertus abbas, accedens ad Willelmum comitem Hollandie in opido et monasterio de Middelborgh, gratanter ab eodem ad prandium susceptus est, et relevato feudo ab ipso persolutaque pro relevatione una marcha argenti, qua tenetur nostrum monasterium de advocatia super bonis et hominibus nostris in Alburgh et in adjacentibus villis, ad suum monasterium rediit. De eodem. Eodem anno prefatus comes mendaciter informatus per quendam Godefridum de Dumella, surreptorem possessionum virorum honestorum sue fidei commissarum per eosdem, prenosticationibus et superstitionibus tam principes quam honestos homines pellicientem, elaboravit effective omnia bona nostra tam in Hoesden quam in Hollandia sita sibi usurpata tenere, pro eo quod eidem Godefrido decima de Bardewyc per sententiam vassallorum nostrorum amplius quam 50 sibi adjudicata, et domno Johanni de Boechout adjudicata in aula abbatis, ad ipsum comitem appellasset. Sed quia sevissima est injusticia ferens arma secundum philosophum, et durum est contra stimulum calcitrare, ut dicit Lucas in Actis apostolorum, prefatus abbas comparato favore domni de Iselsteine, comitis consiliarii et ejus sigilli custodis, pacem cum comite inivit, et redemit bona nostra injuste abjudicata pro 1700 scutatis Brugensibus, solvendis comiti infra mensem, et 300 pro mediatoribus solvendis ad diem post spacium temporis condicti. Quibus sic peractis, Robertus abbas obtinuit literas quitantiarias, nomine ipsius comitis scriptas et sigillatas, et sic ad possessionem bonorum nostrorum per comitis vassallos nobis adjudicatorum restitutus est. Omnibus ergo computatis tam pro literis restitutionis quam aliis pluribus incidentalibus, cum 500 florenis domno Florentio de Versele traditis, idem abbas occasione dicte appellationis sustinuit infra 4 annos dampna usque ad 4000 florenorum. Incid. Circa hec tempora domnus Arnoldus de Rummiens, nepos Ludovici comitis de Los ex legittima sorore, cum duxisset in uxorem relictam predivitis militis cujusdam, maximi usurarii, comitis Flandrie Ludowici materteram, cepit fundare castrum in villa propria Rumiens. Qui licet alias non parceret expensis, cum protunc foret...... Brabancie, gravissime angariavit una cum subditis sibi popularibus populos rurales per Brabanciam, compellens illos ut longo tempore lapides, calcem et quelibet alia pro structura ipsius castri necessaria, gratis sub ipsorum laboribus et expensis advectarent. Sicque post annos ferme 9 completo eleganter castro, et postea positis in ipso omnibus ad rebellandum opportunis, referebatur a multis quod nocturno tempore, dormientibus custodibus, fenestre hujus castri audiebantur horribili sono concuti, et turres cum sua ingenti aula videbantur repleri coruscantibus flammis per fenestras sese spargentibus, que poterant pronosticare congrue hujus castri subversionem, prout infra patebit, secuturam.
30.15.5
Anno Domini 1355 cum domnus Reinerus de Scoenvorst baro, frater Amelii pie memorie, predecessoris Roberti hujus loci abbatis, bona nostra de Halchtre et Dola, que a creatione Roberti prefati in abbatem injuste detinuit, restituere libere voluisset, post multos tractatus idem baro allegationibus suis veritati contrariis tandem ipsum abbatem compulit, quod dominium prefate ville et curiam cum redditibus 4 annis obtinere deberet tantummodo, quibus peractis, abbas eidem 1000 florenos solvere deberet. Sed anno sequenti( 1356) guerra crescente inter eundem et domnum Waleramnum de Borne, occasione terre de Valkenburgh, timens prefatus Reinerus baro bona de Halchtre predicta ab adversario suo favillari, prioribus conditionibus annullatis, exactis 1000 florenis et 120 scutatis ab ipso abbate, villam et curiam cum redditibus eidem libere restituit. Nosce hic, lector, quod prefatus domnus Reinerus, vivente fratre suo Amelio abbate prefato, seriose instabat ut sepedicta villa de Halchtre cum curia et bonis ibidem, quam ad placitum fratris sui Amelii abbatis cum dominio temporali super populum illum occupaverat, a conventu nostro sibi quoad viveret sub annuo pactu accensaretur. Super quo deliberatione habita, prior cum senioribus considerantes hujus viri et suorum animositatem et potentiam, congregato toto conventu rem propositam retuterunt, finaliterque de omnium consensu responsum est illi quod nulli monasterii bona vellent ad vitam tradere. Super quo responso ille in tantum indignatus est, ut profiteretur amodo conventui se in nullo subsidiari. Sed revera quod optime consulti erant claret, quia, licet nil juris in predictis bonis habuit, fuit tamen abbatia nostra tam in redemptione ville prenotate quam in aliis expensis ex hujusmodi causa emergentibus 2150 florenos et amplius dampnificata. Preterea sciendum quod idem domnus de Schoenvorst-- qui de permissione fratris sui abbatis Amelii pridem maxima emolumenta tam de bonis monasterii quam de opidanorum et scabinorum pecuniarum penis illis inflictis perceperat, et qui homines nostros apud Halchter graviter angariabat et cruciabat in tantum, quod in mediis campestribus locis insudantes, voce lacrimabili clamabant: Vindica, Domine, sanguinem precii nostri laboris, quod ebibit violenta exactio Reineri de Schoenvorst-- immemor tamen horum omnium, in lecto egritudinis positus, diviciarum plenus nullam restitutionem nobis fecit. Caveant ergo omnes hujus monasterii salvationem diligentes, ut grangias aut alias possessiones nunquam ad vitam cuiquam potenti seculari accensent, plus tamen precaveatur, ne fratribus aut propinquis abbatum talia concedantur, quia de talium manibus dampnosius quam ab alienis hujusmodi recuperantur, prout superius in gestis Ade abbatis comprobatur. De eodem. Eodem anno( 1355) Robertus abbas occasione Gerardi de Steinvorde ipsum defidantis, et postea condignam emendam eidem Roberto ex compulsione exsolventis, sustinuit dampna usque ad 300 florenos.
30.15.6
Anno prenotato( 1355) quidam mercatores fecerunt arestari et vinculis mancipari quendam ex eorum famulis, qui mercimonia ipsorum sue fidei commendata ad opidum nostrum Sancti Trudonis detulit, et ad se ea pertinere asseruit. Sed illis pluribus rationibus contrarium ostendentibus, is ad suspendium veritus condempnari, aliquorum, ut dicebatur, scabinorum oculos muneribus excecavit, quorum astu sententialiter definitum est non fore furtum, licet bona suorum dominorum ille ad loca sibi non jussa attulisset, sicque a vinculis est deliberatus. Qui cum post aliquot temporis ad paupertatem, ut talibus evenire assolet, devenisset, apud Leodium coram episcopo Enghelberto querimoniam contra scabinos deposuit, quod minus juste ab eo munera accepissent. Quo percepto, ut dicebatur, scabini illi fecerunt prefatum famulum sub spe pacis ad opidum prefatum redire. Cujus adventum plures assisini scabinorum, ut postea patebit, cognoscentes, ipsum apud curiam Beginarum, ubi juxta avam sue uxoris clam ad cenandum venit, in noctis crepusculo latrocinaliter occiderunt. De quo facto rei illi tunc evaserunt, quia balivus episcopi et horum assisinorum amici et consanguinei quidam scabini impediverunt nostrum scultetum, quod nequibat testes producere contra diffamatos illos. Item. Anno Domini 1356 quidam juvenis nocte quadam ante tempus campane per cymiterium sancte Marie transiens, a quibusdam adversarium domini sui insidiantibus, innocens et bone indolis reputatus, pro insidiato adversario clam occiditur. Et cum rumor ille sero de tali crimine in populo cresceret, unus reorum stans super cymiterii ingressum, unum servorum nostrorum cum aliis opidanis ad spectaculum accurrentem in faciem cum ferrea chyrotheca percussit, quem percussus optime novit. Propter quod cum violatum esset cymiterium, per biennium defunctorum corpora in nostro orto appellato Vriithof sunt de consensu conventus sepulta. Item. Talia et plura alia homicidia, furta, rapine et violentie in opido sunt diu perpetrata, ex quibus gravis tumultuatio inter opidanos surrexit contra aliquos ex primoribus et scabinis prefatis, quibus imputabant quod quisque eorum mutua vicissitudine defenderet suum et dissimularet delictum, ne criminosi punirentur. Incid. Anno supradicto 1355 Johannes dux Brabancie obiit, et ducatum Brabancie filie sue Johanne reliquit, quam pridem matrimonio copulavit cum Wincelao duce Lutsenburgie. Incid. Anno Domini 1356 Ludowicus comes Flandrie, qui ex filia prefati ducis Brabancie secunda natu adhuc superstite prolem legitimam habuit, cernens nullam portionem sibi ad presens assignatam esse ad et in ducatu prefato, collecta multitudine armatorum opidum Andwerpie obsedit et in deditionem accepit. Incid. Eodem anno post festum Johannis Enghelbertus episcopus per marisscalcum et balivum Hasbanie expugnavit opidum Landen. Die vero sequenti mulititudo Brabantinorum supervenit, et paucis Leodiensibus illis prevalens, pluribus captivatis, ceteros terga dare conpulit. Sed cum paucis redeunte balivo prefato, qui ad conburendum vicinas villas operam dabat, Leodienses per ipsum reanimati, iterato opidum impetunt, contra quos Brabantinorum exercitus extra portas aggressus est. Sed commisso prelio victoria cessit Leodiensibus, ex Brabantinis plurimis occisis, et Leodiensibus qui captivi erant a vinculis ereptis. Incid. Eodem anno Wincelaus novus dux Brabancie, ut efficatius comiti predicto obsisteret, famosum claustrum sancti Petri Haffligensis intravit, et expulso abbate et toto conventu officinisque eversis, monasterium cum dormitorio refectorioque et ambitu elevato fossato circumvallans, sacrilegium perpetrare non formidans, fortalicium castri ad impetendum Flandriam exinde positis ibidem armatorum custodiis effecit. Contra quem comes ipse campestri bello congressus victoriam obtinuit, et illum terga dare conpulit. Propter quod custodibus castri lacrimandi fuga lapsis, Flandrenses continuo id ipsum occupantes, cum armatis custodibus munierunt. Post paucos dies comes prefatus intravit opida Brabancie Bruxellam, Lovanium cum aliis libertatibus, ibi accepta ab illis fidelitate, suos ibidem balivos constituit. Post cujus recessum Brabantini postposita fidelitate quam comiti probabant, mittentes pro duce et duxissa sese illis obtulerunt. Sed post duos menses concordia pacis intervenit, conditione tali, quod Wincelaus, quousque duxissa vixerit, ducatum obtineat, duntaxat exceptis opidis Maglinia et Andwerpia comiti addictis, secundum arbitrium Willelmi comitis Hollandie. Post aliquot temporis facta concordia pacis secundum arbitrium Willelmi comitis, prefati milites Flandrenses occupantes fortalicium proh dolor! ex Haffligensi monasterio immutatum, precaventes ne dux Brabancie in posterum inibi positis militaribus Flandriam infestaret, continuo suppodiantes ima fundamenta lignis, apposito igne abscesserunt. Cumque vi ardoris suppodia deficerent monasterii, cum fortissima turri refectorii ambitus et pulcerrime capelle beate Marie parietibus eversis, omnis illa structura corruit excepto dormitorio. Quod cum cuidam sagaci illius monasterii monacho innotuit, celeriter suppodiari jussit, et postea novis fundamentis positis, sumptuosum hoc dormitorium est preservatum. Incid. Anno eodem Johannes rex Francie cum maximo suorum exercitu insequens regis Anglie filium principem Gualie, qui cum parvo electorum Anglicorum cuneo nuper intra Franciam pervenit, in medio regni sui juxta Pictavis in prelio vincitur; et dare dextras dedignans, sed fortissime repugnans, tandem a militibus principis compressus et in terram prostratus, elevatur, et cum Philippo filio et multis Francie principibus dextras dantibus in Angliam navigio deducitur, et ibidem post plures menses moritur.
30.15.7
Anno Domini 1357 antiqui scabini et consules nuper destituti tempore Amelii abbatis ab obligatione, qua se obligaverant de non attemptando amodo officia fidelitatis in regimine hujus opidi, nisi de consensu dominorum et opidanorum, nunc ab illa obligatione quitantur mediante obligatione fidelitatis nostro monasterio prestanda, sub juramento suo tactis evangeliis. Item. Anno sequenti( 1358) Engelbertus episcopus Leodiensis modernos scabinos hujus opidi, coram eo diffamatos de multis excessibus et de latrocinio apud curiam sancte Agnetis facto, tanquam conscios intendens corrigere et destituere, venit ad monasterium nostrum, requirens consensum abbatis Roberti. Qui animadvertens quanta gravamina occasione destitutionis scabinorum antiquorum monasterio suo obvenerant, sic consensit, quod non per violenciam, sed per sententiam et legem hujus opidi procederetur. Propter quod ipse Leodiensis episcopus prima die Marcii per campane bannalis pulsum convocavit populum, et post plures tractatus, scabinis de objectis sibi sese excusantibus ibidem in presentia omnium, prefatus episcopus, qui ad illorum corporum detentionem huc accesserat, erubuit et eos liberos abire promisit. Item. Post hec quidam perpetravit homicidium juxta molendinum monasterii de Milen. Contra quem reum scabini Sancti Trudonis post testium depositiones per juris ordinem sententiam protulerunt, a qua sententia priorissa consilio et auxilio episcopi suffulta, ad scabinos Aquensis sedis apellavit. Processu vero temporis, quia homicidium illud infra libertatem nostre jurisdictionis contigit, scabini prefati sunt sub expensis monasterii nostri primo et secundo ducti et reducti pro recipienda doctrina et sententia a scabinis Aquensis sedis, ad quorum judicium sententia principalis, quam tulerant scabini Sancti Trudonis, mansit in suo robore non revocata; sed questio ejus compositione interveniente sopita est. Ex hujus litis occasione monasterium nostrum sustinuit dampna expensarum ultra 1600 florenos, et de quodam facto 400 florenos. Item. Eadem ebdomada qua scabini Sancti Trudonis ad Aquensem sedem sunt adducti, episcopus Leodiensis post plures tractatus, cum videret se prefatos scabinos in presentia scabinorum Aquensium non posse, prout putavit, corrigere et destituere, compositione pacifica interveniente, mediantibus 600 florenis per ipsos scabinos deliberandos, et inter episcopum et abbatem atque advocatum partiendos ab impetitione illorum cessatur.
30.15.8
Anno eodem, in mense Aprili, Robertus abbas ex certis causis transiens per comitatum Namurcensem, divertit iter ad monasterium sancti Gerardi Broniensis. Quod cum perciperet abbas ejusdem loci, misit celeriter equestres nuncios honestos, invitantes eum ad prandium domini sui, et eidem intimantes quod totus conventus processionaliter obviam sibi venire paratus esset, si sue paternitati gratum foret. Quo id fieri recusante et ad hospitium ipsi monasterio vicinum declitante, paululum repausatione facta, ad missam signa pulsantur. Qui cum ad ipsum claustrum ad audiendum officium missale intraret, prefati monasterii abbas et conventus simul congregati, cum omni humanitatis salutatione reverenter ipsum ad chorum psallentium deducentes, ad stallum sedis abbatis statuerunt. Qui cum ad hospicium suum extra monasterium misse officio peracto iter caperet, nequaquam exire de claustro permittitur, sed ad domum abbatis deducitur, et convocato conventu ibidem ad prandendum, eidem cum omni sua comitiva jocundum et lautum convivium ab abbate illius loci honestissime exhibetur. Ibi inter cetera dulcia colloquia abbas asseruit, quod cuilibet abbati Sancti Trudonis ibidem noviter advenienti tenetur abbas prefati monasterii cum toto suo conventu obviam extra claustrum monasterii ipsius solenniter cum reliquiis et crucibus procedere, et ad ipsum monasterium honeste inducere, et oratione ibi facta, devote ad aulam abbatis deducere, et prandio peracto, ad ejus presenciam omnes officiati tam abbatis quam conventus officinarum suarum claves teneantur deponere et eidem tradere; et si forte quisquam ex domnis commonachis fuerit ibidem carceri mancipatus, vel in aliqua penitentia regulari detentus aut positus, ipse abbas Sancti Trudonis poterit illum aut illos libere absolutos facere. Quibus per ordinem sic enarratis, valefacto mutue ad peragendum ceptum iter processit. Item. Anno Domini 1359, Nonas Maii, circa horam diei 11. cecidit turris hujus monasterii tercia, que versus meridiem respiciebat, ubi vix dimidia hora precedenti plures scabini et mansionarii, cum diu de inheredationibus intra porticum ipsius monasterii tractassent, discesserant illesi. Et puer quidam triennis cum juxta turris hujus parietem ludens sederet, a fratre suo vix sexenni vocatus abducitur, post cujus discessum continuo ruina turris subsequitur, Item. Anno revoluto abbas Robertus timens de majoris turris ruina, accito famoso lapicidarum magistro, fecit murum parietis majoris turris versus monasterium stantem conspissari, et arcum qui subter erat amplius artiorem construi. Ubi dum opifices ultra medium altitudinis parietis structuram produxissent, quadem die hora misse dum ponderosos lapides, quos de turris pariete excusserant, ad continuandum novum opus veteri in nimia quantitate super apodiatas crates cumulassent, continuo apodiamina cum cratibus concussa ruerunt, et duos operarios in summo constitutos deorsum precipitaverunt. Quorum unus ruptus ab intra quarta die obiit, alter vero licet. Jesus, convaluit. Incid. Eodem tempore quidam mercenarius ad operandum super tabulatum in ecclesia beate Marie conscendit. Qui dum incaute super celaturam, que de tenuissimis asserribus fuit, calcaret, desuper cecidit super pulpitum in choro inferiori, quod fractum dissiliit, et ille in pavimento proruens, crepuit et exspiravit. Incid. Anno Domini 1360 Theodoricus comes de Los et dominus de Heinsberg 12. Kalendas februarii obiit. Cujus corpus cum delatum esset ad claustrum de Herkenrode, non recipitur ad sepeliendum; et sic devectum ad conventum Augustiniensium in Hasselt inhumatur. Incid. Post hujus obitum episcopus Leodiensis producens literas referentes quod condam comes quidam sponte fecit ipsum comitatum feodum Sancto Lamberto, et ad ejusdem sancti ecclesiam debere devolvi, si comitem quemlibet contingeret absque prole decedere. Propter quod placuit majoribus ecclesie et civitatis Leodiensis, exceptis nobilibus milicie patrie, quod ipse episcopus comitatum, quia ad ecclesiam foret devolutum, attemptaret. Et sic non obstante quod domnus de Dalenbruech, nepos ex fratre comiti, cui etiam comes ipse comitatum legaverat, et domnus Arnoldus de Rummeins, comitis consobrinus, per majores patrie sententialiter petebant definire cui ipsorum alteri comitatus cedere deberet, prefatus episcopus conpulit incolas de Los, de Herka, de Hasselt et aliarum villarum, quod ipsum in comitem reciperent et eidem fidelitatem prestarent.
30.15.9
Anno Domini 1361, imperii Caroli quarti anno 13. et episcopatus Engelberti episcopi Leodiensis anno 18. cum Godefridus de Dalenbroech custodes armatos in castro de Stockem ad ipsum obtinendum posuisset, episcopus et tota patria Leodiensis cum maximo exercitu castrum obsedit mense Junio. De eodem. Mense eodem opidani Sancti Trudonis ceperunt laborare pro obtinenda sibi communitate, maxime instigantibus eos hiis qui dudum de scabinatu et consulatu destituti erant, cum sibi faventibus, ponderantes, quod per assisinos scabinorum novorum multi excessus et violencie graves fierent. Quod cum Robertus abbas intellexit, congregato in orto nostro Vrythof toto opido, accessit ad eos cum toto suo conventu, et facto silentio, accito notario, fecit publice in Theutonica lingua privilegia de non elevanda communitate et de pena imperatoris contra transgressores privilegiorum inflicta per ordinem exponi subjungens se paratum semper esse ad corrigendum, si quid ostendere possent infra jurisdictionem suam incorrectum. Illis vero respondentibus quod ipsi suo domino nil imputarent, sed insolenciis scabinorum, tunc prefatus abbas cernens quod singula officia ministerialium consentirent de communitate elevanda, monuit universos sub testimonio astantium, ut a ceptis desisterent, alioquin contra eos ad penas expressas procederet. Die ergo eadem principales communitatis promotores festinanter venientes ad coopidanos suos, qui in obsidione castri predicti remanserant, assumptis secum magistris communitatis Leodiensis, Hoyensis et aliarum villarum, mediantibus 4000 florenorum et amplius obcecant oculos domini Leodiensis, quod contra debitum promissum concedit eis erectionem communitatis, in quantum in ipso est, mensis Junii die 27. Qui acceptis sigillatis literis ad opidum redeunt, et constitutis duobus magistris et 12 consulibus, paucis diebus transactis, opidi regimen ad placitum suum usurpant, contra amborum dominorum jurisdictionem et oppidi libertatem. Persistente autem episcopo cum tota patria in obsidione, custodes compulsi sunt salvis corporibus tradere castrum mensis.... die.... Cum autem magistri prefati proponerent requirere domni abbatis consensum de erecta communitate, ipse convocato prius toto conventu in loco capitulari, omnium requirens consilium et finalem consensum, invenit omnes in hoc concordes, quod communitati nullo modo assentirent, sed in resistendo sibi totius viribus assisterent. Post paucos dies cum dominus abbas ad novam curiam divertisset, magistri communitatis cum suis fautoribus venerunt ad eum, instantes ut elevate communitati consentiret. Quibus respondit: Communitati nullatenus consentio, sed ad corrigendum excessus, si quos proposueritis, in quantum teneor paratum me offero. Exhinc ipse abbas metuens ne violenter niterentur eum ibidem residentem compellere ad consentiendum communitati et eorum voluntati, prout condam tempore abbatis Ade, ut supra narratur, temptatum fuerat licet frustra, de consilio amicorum Leodium petiit, et ibi veniens circa festum Dyonisii subsequens, 3 annis, mensibus 3 minus, ibidem commoratus est. Qui ubi diligenter episcopum, capitulum Leodiense et civitatem et villas patrie sepe requisisset, ut Trudonenses, qui contra prestitum juramentum communitatem acceperant in prejudicium sui monasterii, ab illicite usurpatis resilire procurarent, nullum finale responsum obtinuit, capitulum tamen Leodiense semper pro sua parte fuit.
30.15.10
Eodem anno( 1361) post festum penthecosten cum Robertus abbas ad inustanciam honestorum virorum testamentum domni Johannis de Halbeke militis de bonis feodalibus, sicut comes de Los et domnus de Lummene pridem fecerunt, ratificaret et confirmaret, secundum sentenciam vassallorum suorum ad opus filiorum naturalium prefati domni Johannis, quibus certam pecunie summam assignavit ad prefata bona: Henricus de Halbeke, nepos ex fratre hujus domni Johannis, cum sibi adherentibus ex Ghelria et Julia armigeris, injuste ex occasione hujusmodi legati defidavit Robertum abbatem, suos et monasterii bona, per litteras ante solis occasum ad nostrum monasterium transmissas. Et in crastino proxime seqenti in solis crepusculo villam nostram Halchtre et curiam ibidem de Dola spoliavit et combussit, homines nostros captivos abducens. Qui cum per suos satellites nocturnos incendiarios similiter domno de Heere, exsecutori dicti domni Johannis, dampna intulisset, elaborante illo per 12 pacis Hasbanie conservatores proscribitur, et sui satellites incendiarii apud Heere capti tres rotantur. Item. Eodem anno cum superior mansio nostra apud Dolam cum fortalitio bene vallato adhuc ab incendio salva permansisset, abbas ex suorum consilio fecit straminea ipsius mansionis tecta deponi, ne ab adversariis possent comburi. Ecce aliud infortunium, quia cum famuli abbatis straminibus tecture ignem supponerent, ut latronibus combustionum materia auferretur, continuo venti impetus vim flamme reflexit ad edificia nondum detecta, et omnia cum ipso fortalicio incineravit. Item. Eodem anno in die Bartholomei apostoli idem Henricus mansionem de Dola tunc straminibus detectam combussit per suos in crepusculo. Item. Postea in medio noctis vigilie conceptionis sancte Marie ab eodem orreum trecensuarii nostri apud Engelbamd, segetibus et feni plenum, comburitur, et eadem nocte molendinum nostrum apud Merwile incendiatur, sed ignis sine magno dampno extinguitur. Item. Anno post hunc quarto( 1362) in Marcio idem maledictus cum suorum 18 complicibus occidit presbiterum de Halchtere ante cymiterium, et septem viros atrociter vulneravit, et captivos quinque abduxit. Item. Prenotato anno, mensis Aprilis die 8, in crepusculo diei captus est unus ex incendiariis nefandi Henrici per forestarium nove curie juxta pontem de Merwile, progrediens ad comburendum orreum unius coloni nostri. Qui cum traderetur forestario opidi nostri, sponte fassus est se incendiasse nuper illud orreum prefatum apud Engelbamd, et jam, si captus non fuisset, in ipsa nocte plura commisisset incendia. In cujus pera invenerunt lignos ex sulfure et stuppa compositos, quibus in domorum tectis aut segetibus orreorum intrusis, vel eadem hora aut die sequenti aut subsequenti flamma efferbuit, secundum adinventionem nequitie talium. Qui cum plures consortes sui flagicii accusasset, sexto die sequenti ante molendinum de Mervile, quod nuperrima nocte incendiaverat, post equos ligatus, ad locum condempnatorum trahitur et rotatur. Item. Eodem anno, mense Junii die 3, Henricus de Halbeke cum suis complicibus ecclesiam et 8 mansiones in villa de Halchtre combussit. Propter quod ad sonitum campane viris de Houthalen et de aliis villis ad villam Halchtre concurrentibus, ereptis predis predones terga dare compulerunt. Ibi ex parte Henrici tres armigeri cum 20 equis occisi sunt et plures vulnerati, ex parte altera unus de Halchtre et duo de Houthalen occubuerunt. Postea Robertus abbas constituit duos mamburnos, per quos multi complices prefati..... domino de Rumeins, pro certa summa pecunie traditis illi cartis et literis de comitatu ipse mentionem facientibus. Et cum Karolus imperator paulo post Aquisgrani circa festum omnium sanctorum advenisset, ipse domnus de Rummiens ad ejus presentiam comparens, prefatum comitatum dicitur ab eodem relevasse et investitus fuisse, et anno sequenti sententiam pro eodem et suis heredibus apud Pragam latum fuisse, antequam episcopus et idem domnus de Rummiens processu temporis ad presentiam imperatoris citati comparuissent.
30.15.11
Anno Domini 1363 duo assisini diffamati de nefando latrocinio super curiam sancte Agnetis patrato capiuntur et diu imprisionantur, quorum unus per sentenciam scabinorum Sancti Trudonis decapitatur, alter per scultetum de Montenaken detentus, et per scabinos de Veerte abjudicatus, apud Bruistemium rotatur. Item. Eodem anno ex quatuor scabinis diffamatis de prefato flagitio tanquam consciis tres apud Leodium causa presidii commorantes et ibidem egrotantes, moriuntur, de quorum decessu repentino, licet multi nutu divini examinis ipsos mulctatos fuisse dixissent, quis scit? Quorum quartus post aliquot temporis, scilicet anno Domini 1372 circa festum omnium sanctorum, per idoneos testes in presentia scabinorum Sancti Trudonis, in loco judiciali criminatur de eodem facto. Qui per campanam bannalem appellatus et per consuetas quindenas citatus, cum non compareret, ab honore et proprio jure proscribitur. Item. Anno prenotato( 1363) inchoatus est lapideus murus, qui circuit curiam monasterii, et completa est pars illa que a porta nostra extenditur usque ad molendinum nostrum. Incid. Ipso anno Enghelbertus episcopus relevavit tanquam comes Lossensis a duce Brabancie Wincelao feudum de advocatia Sancti Trudonis, et feuda de castro Durachii et de Kaelmont. Item. Eodem anno duo ex quinque assisinis, reis de crimine super curiam sancte Agnetis prefatam patrato, naturalis mortis exicio preventi, talionem pro suis demeritis evaserunt. Item. Anno sequenti( 1364) flagicii prefati particeps quintus, asserens se interfuisse huic flagitio et adductum sed manus non apposuisse, Maii mensis die 21, sero vivus sepelitur. Incid. Anno Domini 1364, in mense Maio, Enghelbertus Leodiensis episcopus per Clementem quintum papam ad sedem Coloniensem, et Johannes de Erkle episcopus Trajectensis ad sedem Leodiensem sunt translati. Incid. Eodem anno Arnoldus de Rummiens mensis Maji die 8, collecto magno exercitu per Henricum, ad duellum Leodii sunt appellati et contumaces effecti. Ex quibus Johannes de Puteo miles cum duobus fratribus suis pro emenda fecit homagium domno abbati, et tandem Henricus ille dyabolicus obligavit se stare ordinationi duorum honestorum militum.
30.15.12
Anno eodem, in vigilia purificationis, cum Johannes de Trudonica, nepos Roberti abbatis, officium sui scabinatus resignasset, scabini quadragesimo die ad eligendum convenerunt. Et cum aliqui metu aut precio, ut dixerunt, inducti scultetum episcopi eligerent et alii dissentirent, magistri communitatis concitantes populum ad arma, accensis laternis et facibus in medio fori, quia tenebre incumbebant, accesserunt ad lobium, et in metus compulerunt scabinos ad eligendum scultetum prefatum. Propter quod Robertus abbas contra hanc electionem appellavit scabinos ad caput sedis Aquensis. Qui per scabinos prefate sedis de ferenda sententia anno sequenti edocti, statuto die in omnium presentia pronunciaverunt electionem illam nullius esse momenti, tanquam per metum et alias non rite celebratam, eundemque a scabinatu, gravibus articulis contra eum productis, amoverunt, condempnantes eum ad refusionem expensarum pro ductu et reductu factarum ascendentium ad summam 347 florenorum. Fuit eciam abbas Robertus prosequendo hujusmodi negocium expendens 300 florenos. Item. Post aliquot temporis prefatus condam scultetus de gravibus excessibus criminatus apud domnum Johannem episcopum, inprisonatus apud Musal, exactis ab ipso 2400 florenis, a prisone liberatur. Qui si, postquam ad fidelitatem scabinatus fuit admissus, domno abbati veniam de tali usurpatione scabinatus postulasset, et de cetero contra monasterium se adversari non debere promisisset, totum delictum abbas ad hoc informatus illi indulsisset, et scabinus permansisset, et de gravibus prefatis dampnis indempnis exstitisset. Sed ipse usus consilio quorumdam scabinorum, humiliare se dedignans, omnia hec perpessus est. Incid. Anno Domini 1362 Innocentius papa VI obiit, cui, cardinalibus ex suo gremio eligere discordantibus, succedit Urbanus V, qui fuit abbas Massiliensis, ordinis Benedictini. Eodem anno magistri communi tatis erexerunt peronem lapideum super forum, superposita cruce et aquila deaurata. Incid. Eodem anno domnus Godefridus de Dalenbruch, videns se non posse resistere episcopo Leodiensi, qui per totum comitatum tanquam comes receptus erat, vendidit omne jus quod habuit ad comitatum de Los, suo consanguineo.... auxilium principum sibi faventium, aggressus est ante opidum Herke cum explosis vexillis armature comitatus de Los. Quem incole fuge consulentes pre timore post paululum receperunt et fidelitatem ei fecerunt, die vero sequenti post recessum exercitus incole illi iterato sese Leodiensibus obtulerunt. In crastina vero die, que fuit vigilia penthecostes, fama rei pervolante, Leodienses et Hoienses cum tota patria indignatione permoti, usque super Jecoram fluvium armata manu procedentes, propter Enghelberti episcopi absentiam, Johannem domnum de Rupeforti in mamburnum sibi elegerunt. In die penthecostes, que fuit mensis Maji die 12, Trudonenses circa horam vesperarum armata manu obviam patrie Leodiensi exeuntes, intraverunt grangiam Theutonicorum dominorum apud Obhere. Ibi pernoctantes, effregerunt violenter clausuras diversas, bona eorum dissipando et rapta ad opidum transmittendo et segetes agrorum immaturas sponte conculcando. Sequenti autem die quarto totius patrie equestres accedentes ad castrum Rummiens, villam cum appendiciis combusserunt, et sequenti die ad villam Hamale declinantes, castrum ipsum combusserunt.
30.15.13
Eodem anno in octava penthecostes, que fuit mensis Maii die 19, opidani nostri Trudonenses, videntes quod Robertus abbas ab anno precedenti traxisset eos coram officiali Leodiensi, in causam litis, occasione communitatis contra voluntatem ipsius per eosdem elevate, super quo quamvis coram tota patria nuper querimoniam deposuissent, sed non profecissent: nunc adhortantes sese magistri communitatis, adductis secum ex singulis officiis duobus opidanis, accedunt ad civitatem Leodiensem, ad provocandum communitatem Leodinensem contra ipsum abbatem. Ubi tertia feria sequente( Mai 22) in capitulo Leodiensi prefato abbate cum amicis suis comparente, Trudonenses datis muneribus majorem partem ex ministerialibus officiatorum Leodiensium sibi adherentium obtinuerunt, proponentes domno abbati optionem, quod vel sigillaret communitatem, vel a civitate aut patria expelleretur, tribus diebus ad deliberandum eidem oblatis. Die vero sequenti( Mai 23), que fuit vigilia sacramenti, cum magistri Leodienses sibi intimassent quod sigillaret communitatem vel recederet, mane facto in die sacramenti( Mai 24) a civitate recessit cum rebus et familia. Quod dum nostro conventui ante processionem denunciatum est, in anxietate positi, fecimus clenodia monasterii et abbatie infra processionis illius solemnitatis egressum et regressum festine ad mansionem nostram apud Lewis quadrigari. Necessaria eciam corporum indumenta reservantes, misimus per singulos nostra jocalia et utensilia extra conventum secrete intra et extra opidum apud amicos secretos tutanda. Elapsis igitur diebus paucis, ille exul devotus Robertus abbas, rebus et bonis suis a Leodio ad opidum Lewis prefatum deductis, venit ante cenam ad novam curiam. Qui die sequenti que fuit dominica a secretariis amicis accepta premonitione ut precaveret, ne a capitaneis communitatis violentia opprimeretur, continue Lewis se transtulit et ibidem moratus est. Post hoc mensis Junii die 9. quidam garrulus et precipuus adversarius monasterii de ministerio serdonum concitavit cum complicibus suis apud conventum fratrum Minorum communitatem contra scultetum nostrum et unum ex scabinis, impingens illis quod ipsorum instinctu ipse Robertus abbas a curia nova discessisset. Iterumque facto prandio, procax ille cum suis et parva communitate procuravit invitis magistris scultetum ipsum ad decennium debanniri; qui diu extra opidum detentus est. Item. Anno eodem in crastino sancti Jacobi Minoris Johannes de Erkle, prefatus pridem episcopus Trajectenis, auctoritate apostolica Leodiensis episcopus constitutus, receptis ab imperatore Karolo regalibus cum expressione comitatus de Los, venit ad episcopale fortalicium Francemont, et post aliquot dies intravit civitatem Leodiensem, ubi pacifice est receptus, et dictus est hujus nominis Johannes quintus. Item. Circa idem tempus opidani Sancti Trudonis multociens cum pecunarum promissione requirebant nunc de novo Johannem creatum episcopum, quod, prout predecessor ejus Enghelbertus, communitatem eis concederet et sigillaret. Qui noluit, sed eis proposuit, si vellent in ipsum consentire, totis viribus laboraret inter abbatem et ipsos omnimodam pacem procurare. Propter quod prefati opidani in vigilia sancti Egidii apud Leodium in presentia magistrorum totius patrie gravem querimoniam contra ipsum episcopum deposuerunt, quibus omnes illi magistri pro sigillanda communitate adheserunt. Sed assignata iterato die alia, que erat in crastino nativitatis beate Marie, prefatus Leodiensis episcopus consentire noluit. Quocirca cum in processu litis procurator opidi ab interlocutorio ad delegatum scilicet abbatem Sancti Jacobi appellasset, et ipsi opidani Sancti Trudonis pendente appellatione domnum abbatem ad procedendum in causa coram eodem delegato citari fecissent: ipse abbas Robertus causam ad sedem apostolicam remitti postulavit, pretendens quod apud Leodium secure nequiret litigare. Quare ipse delegatus partibus coram eo comparentibus, causam ad sedem apostolicam remisit, assignans post terminum duorum mensium se presentandos sedi apostolice. Infra quod tempus de consensu ambarum partium prorogatum est tempus ad comparendum in curia Romana usque ad primam diem mensis Marcii sub spe pacis. Anno sequenti( 1365) ad instanciam Trudonensium communitas capitulum Leodiense et Robertum abbatem vocaverunt ad consentiendum communitati, sed non prevaluerunt. Item. Anno eodem Robertus abbas ab opido Lewis exiens, mensis Maii die 3. iter dirigit ad Romanam curiam, cumque causa litis contra erectionem communitatis opidanorum nostrorum relata esset in consistorio, commissa est auditori sacri palacii. Postea ipse abbas circa festum Dyonisii ad partes rediit, dimisso ibidem uno fideli sollicitatore. Qui cum in reditu Trajecti venisset, Leodienses magistri requirebant novum episcopum Johannem, ut ipsum abbatem ab appellatione duelli, qua sex opidanos Trudonenses per mamburnum impetebat, et a lite contra opidum Sancti Trudonis cessare faceret. Qui in nullo illis consensit, quare prefatus abbas a Trajecto ad urbem Coloniam se transtulit. Item. Circa idem tempus opidani Sancti Trudonis egressi ad castrum de Rummiens invadendum, progressi ad ipsius antecastrale vestibulum, ubi sumptuosa edificia propugnaculorum et murorum cum circonfluenciis aquarum fortaliciis vallata minacem aspectum protendebant, animoso impetu transvadendo usque ad portam et muros, non formidantes balistarum et tonitrualium bustarum jacula, accesserunt, irrumpentesque violenter omnem structuram, ipsam usque ad castri crepidinem combusserunt. Et, ut ferebatur, si institissent castrum expungnantes, obtinuissent, quia custodes castri, vix octo exceptis, ibant jocatum omnes ad sponsalia quedam in vicina villa celebranda. Combustis igitur hiis omnibus, Trudonenses ad sua redierunt. Post pauculum custodes, dum ad castrum redirent, invenerunt quinque juvenes Trudonenses in cerasis cerasa legentes, quos impetentes occiderunt. Item. Anno Domini 1365, mensis Augusti die 11, obsessum est castrum de Rummiens per Johannem episcopum cum tota patria et milicia. Ubi inter ceteras magonales seu machinas projecit machina opidanorum Sancti Trudonis tam ponderosos lapides, ut obsessi ad illius machine jactum precipue formidarent, quia castri structura exinde concutiebatur. Preterea cum in vigilia Dionisii episcopus fecisset machinam quandam quam vocant aprum aptare ad unam turrium castri, statim ex continuatis impulsibus horribilibus parietibus ruptis, turris illa corruit. In crastino vero prefati Dionisii ad aliam turrim impulsum est cum secundo apro tam impetuose, quod structura parietum castri rumpebatur. Tunc custodes ad planiciem in summitate castri ordinatam accedentes, acerrime rebellabant, sulfureos globos super apri machinam projicientes cum ardentibus tingnis et cum tonitrualibus globis plumbeis, plures ex oppungnantibus mutilantes et occidenttes. Qui tandem vim passi, ad castri deditionem sunt compulsi, salvis corporibus tantum, quorum numerus fuit 124, sex mortuis exceptis. Quibus deductis ad prisonem castri de Musal, abjectis turribus et parietibus ceterisque combustis, locus castrensis ille proscriptus et abjudicatus est a sui restructione ad centum annos. Sub hac obsidione licet plures ecclesiastici viriet femine gravia dampna suarum rerum perpessi sunt, et maxime domini et fratres Theutonici, nostri tamen monasterii bona tam in nova curia quam alibi remanserunt intacta, presidiante nobis in propria persona domno Godefrido de Harduemont.
30.15.14
Anno Domini 1366, mensis Februarii die 22 Johannes V. Leodiensis episcopus venit cum paucis suorum, insciis nobis et opidanis, circa horam summe misse, et intravit per portam curie nostre ad monasterium tanquam episcopus in suo jocondo introitu, sed absque omni solemnitate. Qui congregatis scabinis cum opidanis fidelitatis juramentum, prout solent episcopi Leodienses, super altare beati Trudonis prestitit, ad pulsandum bannalem campanam accessit, qua diu pulsata congregatum populum adhortatur ut resipiscant a regimine communitatis, quam attemptaverant. Quo audito capitanei communitatis quasi semimortui omnino obstupuerunt. Qui si animose dixisset: Accedant ad me opidi salutem et amicitiam meam optantes! Ego dabo vobis regimen quo merito gaudere debeatis, major pars accessisset ad eum; sed quia dixit: Accedant singuli ad sua ministeria responsum mihi daturi! statim animequiores effecti, mutuo se adhortantes, responderunt: Attemptatam de consensu episcopi Enghelberti communitatem nolumus postponere, sed patrie Leodiensis ordinationi volumus acquiescere. Quapropter tertia feria sequenti, quae fuit dies sancti Mathie, ad informationem magistrorum Leodiensium, Hojensium, 13 persone ex nostris opidanis sunt electi, qui pacem cum domnis firmare possent. Sed in mense Martio, cum tractaretur Leodii de pace, magistri patrie Leodiensis minati nunt nuntios domni abbatis consilium prebentes eidem et omnes ipsi adherentes a patria et terra comitis de Los eosdem expellere, nisi consentiret ipse communitati. Sed die sequenti illis magistris et juratis 13 offerentibus in scriptis puncta regiminis pro se ordinata, responsum est abbatem nequaquam hiis velle assentire. Quare post hec circa inicium mensis Maii, elaborantibus decano Sancti Lamberti theologo et juris peritis pluribus super novo regimine opidi hujus concepto, moderatius annotantur, et prefato abbati Colonie residenti, quia de pacis concordia tractaretur, significatur. Qui cum crederet per surreptionem informatus, ipsam pacis formam potiorem fore in sui favorem, quam postea comparuit, a Colonia continuo ad sancti Servacii Trajectum rediit. Leodiensium nitebatur compellere episcopum capi.
30.15.15.1
Anno ipso 1366 cum sic Robertus abbas fuisset Trajecti, mensis Maii die 11, cepit febricitare, et jam ingravescente languore mensis ejusdem die 18, circa horam vesperarum communicatus et inunctus, cum magna devotione et lacrimarum profusione emisit spiritum. Cujus corpus post noctis crepusculum in falcato curru depositum, cum deferretur ad nostrum monasterium, auriga deviante currus corruit in loco campestri ante noctis medium; et confracto curru libitina exsilivit dissoluta. Per omnia benedictus Deus, qui viventem pridem multiplicibus tribulationibus, tam in dampnis rerum temporalium a tirannis principibus illatis et aliis infortuniis accedentibus, quam corporeis languoribus tunc in anima cum corpore flagellavit, et nunc corporis truncum emortuum, spiritu ad eternitatem salvato, tali concussione elidi permisit. Comparato ergo alio curru in villa que vocatur Heerderen, funus devectum est usque ad opidi introitum, et observante ibi conventu cum sacerdotibus et clericis, circumstante multitudine populi, funus ipsum de curru depositum processionaliter ad monasterium deportatur, et ante capellam sancti Trudonis collocatum honeste, cantata missa, corpus defunctum ante introitum cripte, prout vivens ordinaverat, sepelitur, presentibus ibidem episcopo Leodiensi cum decano Sancti Lamberti et aliis suis concanonicis, qui, ut electioni celebrande interessent, convenerunt. Item. Iste abbas Robertus infra annos 16 quibus prefuit, sustinuit diversimode gravissima dampna, que ultra summam 20, 000 florenorum ascenderunt. Qui tamen acquisivit monasterio nostro mansionem de Borchgat cum fortalicio suo ac terris adjacentibus; item bona de Myrhope, in quantum erant censualia. Attamen ultra solutionem debitorum, quibus monasterium fuit obligatum, reliquit tam in debitis quam promptis mille modios siliginis et amplius. In cujus anniversario habet conventus pro pytancia in refectorio de paternis ejus bonis quatuor modios spelte annuatim. Et scias, lector, quod duo ex pricipibus et duo alii ex plebeiis, ex quorum tirannide et injuriosa impugnatione prefatus Robertus abbas tanta dampna sustinuit, diu prius quam ipse obiit tam per gravia summi principis et vesanie flagella, quam per terrenorum principum inflicta gravamina, et quantum ad unum ipsorum, per miseriarum extrema patenter perculsi sunt, ut merito beato Trudoni imputanda sit prefatorum injuriantium afflictio in hac vita, qui priscis temporibus erant totiens invasores rerum hujus monasterii; in corporibus et rebus muletavit misericorditer, ut salvarentur in anima. Item. Anno igitur Domini eodem 1366, regni Karoli quarti anno 21, imperii vero anno 18, Urbani pape quinti anno 5, et episcopatus Johannis V Leodiensis episcopi anno 3, sepulto Roberto abbate hujus loci, eodem die circa horam diei 11, indicto capitulo decanus Sancti Lamberti brevem collationem fecit de modo rite eligendi abbatem. Qua finita episcopus et decanus cum aliis exiverunt capitulum. Ibi in secreto capituli invocata Spiritus sancti gratia, Zazeus sacrista unanimiter ab omnibus est electus in abbatem. Tunc accitus episcopus, electo inter priorem et unum ex senioribus ad chorum cum ymno Te Deum laudamus deducto, comitatur, cujus electionem populo in monasterio congresso tanquam ordinarius pronunciavit, quem quinta feria sequenti Leodii presentatum confirmavit. Hiis peractis, exequie defuncti abbatis facte sunt solemniter et honeste, mensis Junii die 16, abbate Helino Sancti Jacobi missam celebrante.
30.15.15.2
Explicit secundus liber quarte et ultime partis de gestis abbatum hujus monasterii S. Trudonis.
30.15.15.3
Ne ea que fiunt tempore labantur tempore, dum tempus edax est, res conscribere pro futuris memoria dignas oportet. Anno mundi 6668 secundum communem chronographorum usum, et secundum Hebreos et translationem beati Jheronimi anno 5421, anno siquidem a nativate Christi 1469, 7 die Martii, feria 3 post Oculi, hora quidem 9, Paulo papa secundo pontificante, imperatore Romanorum Frederico sui nominis tertio imperante, primate omnium regum, Ludovico sui nominis undecimo Francorum rege, Edwardo sui nominis quarto Anglorum rege cum Henrico sui nominis sexto, rege nunc temporis incarcerato, Henrico Castelle et Legionis rege, Alfonso Portugalie rege, Jacobo sui nominis tertio Scotorum rege, Johanne Aragonum et Navarre rege, Fernando naturali Sicilie rege, Renato Andegavensi duce Sicilie etiam Aragonum titulo utente, Ludovico de Sabaudia cum Jacobo naturali Cipri regnum tenente, Christiano Danorum, Nortwegie et Suedie rege, Casimiro Polonie rege, Mathia, bellicoso milite, Hungarie, Dalmatie, Croatie regnum optinente, Georgio alienigena non regni herede, Bohemie regnum occupante, regnantibus, Karolo Dei gratia Burgundie, Lotharingie, Brabantie, Limburgie, Luthzenburgi duce, Flandrie etc. comite principante, presentibus illustris progeniei, reverendo patre in Christo dompno Ludovico de Borbonio, Dei gratia episcopo Leodiensi, duce Bullonensi, comite Lossensi, ac Guidone de Brimeu, domno de Humbercourt, preside ac tutore dicti domni ducis Burgundie auctoritate in patria Leodiensi et comitatu Lossensi, Arnoldus de Beringhen, resignatione domni Henrici de Coninxhem quondam abbatis et confirmatione apostolica, divina providentia abbas, villam Sancti Trudonis de Sancto Trudone solemniter intravit, ab omni clero et senatu populoque cum jocunditate magna receptus, a venerando domno Johanne Liberiensi episcopo, domni Leodiensis suffraganeo, presentibus venerabilibus domnis Gerardo Floreffiensi et Sigero Hilisihemensi abbatibus, sacerdotalibus vestibus indutis, consecratur a decessu sancti Trudonis gloriosissimi confessoris anno 780. Cujus domini Arnoldi abbatis consecrationi interfuerunt reverendus in Christo Leodiensis episcopus et domnus preses et tutor supradicti, necnon et multi alii milites, nobiles, similiter doctores, licenciati, magistri atque alii viri docti et experti. Hunc ergo novum abbatem in tranquilla pace et salute longevum sancti Trudonis sanctorumque et sanctarum meritis Deus conservare dignetur, qui est benedictus in secula. Amen. Dum juga montis aper; fluvios dum piscis amabit, Dumque thimo pascentur apes et rore cicade, In freta dum fluvii current, dum montibus umbre Lustrabunt, convexa polus dum sidera pascet, Semper honos nomenque suum laudesque manebunt; ArnoLdVs de BerIngh Con VentVs pater abbas II VIVs, nVnC sIt eI paX, leX, greX et deCVs oMne. Hii versus Christi dant annos, insuper hujus Ortum cenobii, mutato nomine quando Sarchinium cepit nomen Trudonis habere, M simul L demptis, reliquis numeris duplicatis, Presule Lamberto passo, cui sanctus Hubertus Ultimus et primus Trajectensis Leodinus Successit presul, cui successit Floribertus Translata cathedra, meruit quam Legia sacra Martello Karolo Francorum sceptra regente, Omnes vocales D conjuncte Leodini Presulis eximii donant annos Ludovici, VoX dat episcopios Ludovici presulis annos. Annos abbatis per coma columque notamus, In verbis cuncte signantur cathegorie. Hec ducis invicti cecini cronographus Hugo. In propriis jaceo, meus est Christus Deus heres, Cur caveat templum quis violare meum. Villa meum que nomen habet Trudonea fertur Annectens comitis et ducis arva simul. Gaudet messe mea non juste falx aliena, Cenobii primus attamen humus eram. Non mea Lamberti sancti bona sunt nec Huberti Mettis et imperii, sed bona parta Deo. Non omnes possunt omni esse in tempore primi, Res stabilis nulla est, nec violenta diu. Dure cervicis mea gens me nosce patronum, Dic genibus flexis: Trudo patrone, roga! Qui michi conjuncti sunt intercedere norunt Cum prece dulci ymno jugiter ante Deum. Si precepta tui studeas servare patroni, Deficient hostes aere, aqua, igne, solo. Hostibus ergo tuis inimicus ero, sed amici Leticie fructus cum pietate dabo. Parcite sic cupidi sanctorum tangere fructus, Ut sint pro vobis judicis ante diem. Res est magna Dei sanctos offendere summi, Ex improviso nam venit ira malis.
30.15.15.4
Georgius cognomento Sarens, natione Mechliniensis, vir pius imprimis et mansuetus, ex abbate Boneffiensi postea celeberrimi hujus monasterii divi Trudonis declaratus abbas, ipso natali Virginis matris in Septembri a. sal. 1493 amictum monasticum apud Boneffiam induit aetatis sue anno 16. Natus est ipso die sancto Vito sacro 15 Junii, die dominico a feriis sacramenti, intra primam et secundam pomeridianam a. 1477
30.15.15.5
Ego Adelardus secundus, sola Dei gratia hujus loci abbas, post me futuris abhatibus et fratribus partem et sotietatem cum sanctis omnibus. Audiens in quibusdam locis diligentiorem curam esse pro pauperibus quam fuisset hactenus apud nos, statuimus pro communi nostra salute secundum consuetudinem illorum illam meliorare, et, ut inviolabiliter conservaretur, litteris manus nostrae confirmare. Dabatur tribus pauperibus cotidie ad mandatum panis unus et offae de reliquiis fratrum cum stopo uno cervisiae, ad portam autem tres siliginei panes, preter haec dimidius modius de cambagio supervenientibus pauperibus. Adjecimus postea 7 panes, tres quidem puerorum ad mandatum, quatuor vero siligineos aliis pauperibus, et dimidium modium cervisiae de gruta. Visum est etiam dominis predecessoribus nostris abbatibus mihi etiam aliquid commemorationis impendere, et fecimus hiis duntaxat quos vel videre vel nosse potuimus. In anniversario domni abbatis Adelardi primi dabuntur 4 solidi fratribus, 12 vero denarii in cervisiam pauperibus. Item in anniversario abbatis domni Guntramni habebunt fratres 4 solidos, pauperes vero in cervisiam 12 denarios et dimidium panis modium, in meo autem 8 solidi dabuntur in servitium fratrum, duo autem in cervisiam ad usus pauperum cum uno modio panis. Hoc ita constituimus, ut quoad vixero in anniversario benedictionis nostrae detur, post discessum vero nostrum in anniversario defunctionis nostrae. Libra haec denariorum solvetur de allodio Herken, quod emimus a comite G. de Musal, panis vero de Villario. Quoniam vero anniversaria fratrum nostrorum defunctorum nimis desidiose agimus, judicavimus bonum esse, si negligentias totius anni semel in anno redimeremus, primo scilicet die post missam omnium sanctorum, in quo illis vigilia et missa et commendatio animae propulsantibus signis celebraretur, eo etiam die fratribus caritas trium solidorum detur.
30.15.15.6
Hee sunt copie cartarum de jure grute seu scruti totius opidi ad nostrum monasterium pertinentis, ratione cujus habemus omni septimana de singulis cambis seu braxinis, quotiens braxant, unum pecarium cervisie. Quarum hec est prima, de qua narratur in prima parte hujus compilationis de gestis abbatum, libro 1, capitulo 22, cujus tenor talis est: In nomine sanctae et individuae Trinitatis, notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, qualiter domnus Theodericus Mediomatrice sedis episcopus, etc..
30.15.15.7
Item de eodem. Sequitur secunda, de qua narratur in tercia parte compilationis libro 1, capitulo 3, cujus tenor talis est:( 1140) In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Stephanus Dei gratia sanctae Metensis ecclesiae episcopus, notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, qualiter domnus Thedericus Mediomatricae sedis episcopus in coenobio sancti Trudonis per aliquod tempus commoratus, et ibi in egritudinem incidens et ad extrema perveniens, cum consilio amicorum suorum donavit eidem ecclesiae et fratribus inibi Deo servientibus scrutum ejusdem opidi, quod ad servitium suum et antecessorum suorum pertinebat. Hoc autem ad remedium animae suae et aliorum antecessorum suorum fecit, quatinus memoria illorum ibidem, non sicut ante, sed perfectius et stabilius permaneret. Quod domnus Adelbero successor ejus et cognatione et ordine in loco supradicto constitutus advertens, simulque causam et necessitatem, pro qua predicti fratres hoc ab eodem domino suo episcopo expostulabant, considerans, scilicet ut eorum potus, qui eatenus vilior habebatur, postea quodammodo melioraretur, decrevit manuscripti auctoritate notare suoque sigillo signare, domno abbate secundo Adelardo loci illius ceterisque fratribus hoc idem postulantibus, quatinus hoc nullus successorum suorum infringere auderet, et quod ipse ad remedium animae suae predicto sancto sibique famulantibus contulit, ille quoque causa animae suae et successorum suorum firmavit. Hoc ego quoque Stephanus ejusdem sanctae Metensis ecclesiae episcopus pro remedio animae suae et praedecessorum meorum in id ipsum renovavi et confirmavi, quatinus ratum et inconvulsum permaneat nec ulli amplius hoc infringere liceat. Et quia hoc de antecessorum nostrorum et nostro fuit servitio, statuimus et manu propria firmamus, ut censum, qui de prefato scruto ecclesiae sancti Trudonis jure debetur de omnibus tabernis quae vel infra villam Sancti Trudonis vel extra villam sitae sunt, quae ad ipsam villam pertinent, nulli contradicere aut retinere liceat. Haec renovatio et confirmatio facta est puplice, petente domno Folcardo abbate et fratribus ejus anno incarnati verbi 1140, ind. 3, Romae papa Innocentio, rege Conrado, sub testibus ydoneis qui subnotati sunt. Theodericus primicerius, Albero et Walnerus capellani, Henricus comes de Salmis, Gerardus de Rottei, Walterus, Otto mariscalcus, Gerardus, Ricardus. Ego Albero secundus nomine, Dei gratia Leodiensis episcopus, petente domno Stephano Metensi episcopo, auctoritatis nostrae banno haec confirmavi et subscribendo roboravi, et quia fratrum prebenda est, quam nulli distrahere vel quoquo modo imminuere licet. Si quis contra niti voluerit, vel aliquid ex hiis sibi retinuerit aut vendicaverit, juxta sanctorum patrum decreta sit danti et accipienti et possidenti anathema, donec satisfecerit et ecclesiae bona restituerit.
30.15.15.8
Item de eodem. Sequitur tercia, cujus tenor est talis: Stephanus Dei gratia Metensis episcopus fidelibus suis in villa Sancti Trudonis manentibus gratiam Dei et suam, si obedierint. Res ecclesiae votae sunt fidelium sustentationes pie viventium, quas si quis tulerit vel detraxerit, juxta patrum veridicam sententiam cum Juda proditore eternae dampnationi subjacebit. Monemus ut ab hujusmodi caveatis, ne similem dampnationis poenam incurratis. Notificamus autem vobis, quod causa fratrum ecclesiae sancti Trudonis, ad consilium fidelium nostrorum relata et diligentius investigata, veritati manus dedimus et justiciae satisfecimus. Elemosinam itaque quam eis priorum nostrorum contulit munificentia, censum scilicet grutae juxta manuscripti, quod eis de ea nostra renovavit veritas, et petitione nostra venerabilis fratris nostri Leodiensis episcopi Alberonis reverenda firmavit auctoritas, firmum et insolubile judicamus, contra illud venientes anathemati et eternae dampnationi, nisi resipuerint, subjacere decrevimus. Hominibus nostris precipimus per fidem nobis debitam, ut ecclesiae jus suum recognoscant, quod si neglexerint, nos ecclesiae non deerimus, sed causam ejus pro officii nostri debito fideliter manutenebimus.
30.15.15.9
Sequitur quarta in qua determinatur de jure malae grutae, quantum ex ipsa ad grutarium pertineat, et de 6 cambis sive braxinis dominicalibus, que libere sunt et non solvunt censum cambarum, id est pecarium cervisie, unde etiam fit mensio in tercia parte prefate compilationis libro 1. capitulo 3, cujus tenor talis est:( 1139) In nomine sanctae et individuae Trinitatis, notum sit tam presentibus quam futuris, qualiter ego Folcardus, gratia Dei abbas Sancti Trudonis, pro dirimenda lite et contentione, quae tempore antecessoris mei, domni Rodulfi abbatis, persepe graviter mota fuit de gruta hujus villae, Renero et uxori ejus Engeltrudi et heredibus ipsorum pro veritate et justicia eorum, quae omnibus hodie nota est, bannum et confirmationem impressione sigilli mei de eadem gruta facio, quam primum idem Renerus et uxor ejus Engeltrudis ab hiis qui ipsam grutam hereditatem suam esse perhibebant, scilicet Renero et Roberto et Hugone et filiis eorum in presentia domni Rodulphi abbatis in vadio pro 100 marcis acceperat, quibus et postea de suo tantum addidit quod ipsam grutam et omne jus hereditatis, quod in ea videbantur habere, omnes effestucaverunt, et Renerus et uxor ejus Engeltrudis ad usus suos et filiorum suorum de manu Rodulfi abbatis coram fratribus, scabinis et paribus ecclesiae hereditario jure eam suscepit. Haec ut rata et inconvulsa permaneant, sicut ab antecessore meo facta sunt, sic et a nobis in id ipsum coram capitulo et scabinis et paribus ecclesiae legittime et hereditario jure ipsi Renero et uxori ejus Engeltrudi et heredibus ipsorum renovata sunt. Anno dominice incarnationis 1139. ind. 2. epacta 18. Romae papa Innocentio, rege Conrado, Metis presidente Stephano, Leodii Alberone secundo, prelationis nostrae anno 1.
30.15.15.10
Debet autem grutarius ecclesiae in anno 5 libras piperis, in natale Domini, in pascha, in pentecosten, in festo sancti Remigii et sancti Trudonis; in hiis quinque solempnitatibus cum solvit piper, accipit a cellerario duos panes seniorum duorum puerorum et duas portiones piscis, quales habent fratres, et sextarium vini. Dat etiam in anniversario Theoderici Metensis episcopi, scilicet 2. Kal. Maii, qui grutam ipsam fratribus dedit, 5 solidos, et item Idus Novembris in anniversario Adelberonis Metensis episcopi, qui grutam ipsam fratribus confirmavit, solidos 5, et hiis diebus habet prebendam sicut quilibet fratrum. Dominicalibus cambis dat grutam gratis, et de cambis ville hujus censum grute duas partes habet ecclesia, terciam grutarius. Huic confirmationi interfuerunt fratres, prior Egebertus, Balduinus, Henricus, Fulbertus, Elioldus, Conradus

Intertext edge

Open linked passage

Note