Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/romanus-papa" aria-label="More works by Romanus papa">
—
⋯
Original / primary: 9315 Episto203
2.1
EPISTOLA II. AD SERVUM-DEI EPISCOPUM GERUNDENSEM.
2.1
ROMANUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo SERVO- DEI sanctae Gerundensis Ecclesiae episcopo et per te in eadem venerabili Ecclesia in perpetuum.
2.2
Sicut per donum sancti Spiritus beato apostolorum principi Petro et coelestis regni clavigero ligandi atque solvendi ab ipso Domino tradita est potestas, evangelica subsequente lectione, quae inter caetera ait: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et reliqua, ita sedes apostolica canonica regalique auctoritate suffulta omnibus Ecclesiis Dei per universum orbem diffusis suffragia et justa postulationis subsidia ut praebeat, tam divini quam humani juris ratio postulat. Igitur veniens, jam dicte Serve- Dei venerabilis episcope, ad sedem apostolicam, et Ecclesia Gerundensi juste et canonice recepta, expulso inde Hermomiro deposito et excommunicato, suggessisti nobis quatenus hujus apostolicae nostrae confirmationis privilegio confirmare deberemus omnes res immobiles ejusdem sanctae Dei Ecclesiae Gerundensis in honore sanctae Dei genitricis semper virginis Mariae dominae nostrae: ubi beatus Felix Christi martyr corpore requiescit, hoc est, domos, plebes, cellas, ecclesias, villas, et insulas, Majorica scilicet et Minorica, seu curtes, parochias, terras, vineas, prata, silvas, una cum familiis utriusque sexus, cum omnibus adjacentiis seu pertinentiis suis, quae a piis imperatoribus vel religiosis viris vel ab aliis Deum timentibus in eadem Ecclesia Gerundensi collata sunt, sicut ipse nunc usque legali ordine tenere videris. Unde salubribus petitionibus tuis inclinati decernimus et a praesenti prima indictione per hoc apostolicum nostrum privilegium roboramus et confirmamus et in perpetuum statuimus et in usu et utilitate ejusdem Ecclesiae Gerundensis, cui praeesse dignosceris, id est omnes domos, cellas, ecclesias, villas, curtes, parochias, terras, vineas, prata, silvas, una cum familiis, et alia omnia quae ab imperatoribus et religiosis viris vel ab aliis Deum timentibus in eadem Ecclesia collata sunt vel conferenda erunt tam in ipsis comitatibus quam in aliis locis, simul cum rafica seu pascuario, sub tua tuorumque successorum ditione ac potestate omnimodis confirmamus, statuentes apostolica censura sub divini judicii obtestatione et anathematis interdicto ut nulli unquam magno vel parvo homini liceat quamlibet forciam vel oppressionem in omnibus rebus ejus facere aut potestatem aliquam habere vel aliquem distringere aut qualitercunque teloneum ab eis exigere sive ad placitum ubicunque eos pro quibuslibet causis provocare prasumat, nisi in providentia sui episcopi causa illorum audiatur et canonice finiatur. Si quis autem, quo non optamus, contra hoc nostrum privilegium pie a nobis statutum temerario ausu agere praesumpserit sciat se anathematis vinculis innodatum, et nisi resipuerit, a regno Dei alienus existat. Qui vero custos et observator exstiterit, benedictionem et gratiam a Domino consequatur. Scriptum per manum Sergii scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Octobri, indictione prima. Bene valete.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).