Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
—
Original / primary: 8636 Episto158
100.1
452 EPISTOLA XXI. Rudolphus ut concordia inter principem et cives fiat mittit legatum .( An. Dom. 1279, cod. Rud. XXI.)
100.1
ARGUMENTUM.-- Metuens Rudolphus ne discordia principis N. cum suis civibus graviora damna parturiat, ei legatum mittit pacis interpretem, cui tanquam sibi faciles aures accommodet: obsequium isto majus atque acceptius sibi ab eo praestari nullum posse significat, ut lenocinio verborum iras ejus frangat.
100.2
De tua quiete statuque pacifico crebra meditatione revera solliciti, tanto amplius circa stabile bonum concordiae inter te ac cives nostros in interioribus nostris praecordiis anxiamur assidue, quanto major promittitur ex ipsius votiva consolidatione securitas, quantoque gravioris jacturae discrimina ex discordiae praeparari dissidio praevidemus. Sane quia inter alia votis nostris accommoda salutarem concordiae unionem desiderabilius affectamus, ecce quod N. fervidum tui honoris proculdubio zelatorem ad tuam praesentiam propter hoc velut imaginarium nostrae praesentiae, fiducialissime destinamus, affectuosissime te rogantes, quatenus suis, quae tibi nomine nostro proponet, exhortationibus acquiescens pro nostra et imperii reverentia, imo etiam proprio tuae commoditatis instinctu ad pacem omnimodam tuum animum studeas efficaciter et finaliter inclinare vel applicare, sciturus certissime quod in nullo casu, in nullo prorsus eventu tam gratum, tam placidum nobis obsequium poteris exhibere. Idcirco verbis ejusdem super omnibus fidem plenissimam adhibere te petimus, sicut nostris.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).