Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Rudolfus IEpis 103.2 · 8636-episto158More by Rudolfus I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
More
Original / primary: 8636 Episto158
103.1
EPISTOLA XXIV. Rudolphus iterum regi Francorum commendat monasterium Aureae vallis. ( An. Dom. 1277, cod. Rud. XXIV.)
103.1
ARGUMENTUM.-- Coenobium Cisterciensium Aureae vallis Luxemburgensis Philippo III Francorum regi iterum commendat, juxta formam priorum litterarum: nondum enim patrocinium illorum suscepisse eum audierat.
103.2
Licet religiosi viri abbas, et conventus monasterii Aureae vallis sub imperatoriae potestatis umbraculo debeant respirare, quia tamen plerumque nobis in remoto agentibus, perversorum infesta tyrannide quatiuntur, quorum calumniosos insultus poteritis[ poterimus] facile refrenare, serenitatem vestram attentius duximus deprecandam, quatenus juxta nostrarum patentium continentiam litterarum, quas regiae celsitudini alias super eorum tuitione direximus, 456 eis libenter et benigne dignemini vestrae protectionis vestrique praesidii beneficium et solatium impertiri, ut gratiam apud Deum et homines vobis exinde comparetis uberius, et nos in vestris agendis si se locus ingesserit experiamini merito promptiores.

Intertext edge

Open linked passage

Note