Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
—
Original / primary: 8636 Episto158
105.1
459 EPISTOLA XXVI. Rudolphus fratres Hospitalis sancti Joannis in Jerusalem recipit in tutelam et eorum privilegia confirmat. ( An. Dom. 1285, cod. Rud. XXVI.)
105.1
ARGUMENTUM.-- Equites sancti Joannis Jerosolymitani pro Christianae religionis fideique catholicae defensione contra Saracenos intrepide dimicantes, exoratus sub speciali protectione suscipit una cum bonis eorum omnibus tam acquisitis quam deinceps acquirendis, confirmatque et instaurat privilegia, donationes, et jura omnia, quae a Friderico II et praedecessoribus obtinuerant.
105.2
Etsi de regalis procedat benevolentiae largitate, universos[ universas] regularis observantiae professores[ professiones] sollicitae protectionis et gratiae patrocinio communire, honorabiles tamen fratres sacri ordinis hospitalis sancti Joannis in Jerusalem, qui, spreta saeculari militia, contra paganicae pestilentiae agmina producentes intrepide vexilla victoriae Christianae, suaeque signa militiae rubricante in sanguine gloriosi martyrii, strenue dimicando cum barbaris nationibus pretiosae morti se tradere non formidant, a regiae celsitudinis brachio tanto debent attentius confoveri in omnibus, tantoque sublimius honorari, quanto ferventius pro defensione catholicae fidei dignoscuntur in castris Dominicis militare. Noverit, etc. Quia igitur praelibatum ordinem fratrum Hospitalis sancti Joannis Jerosolymitani, cujus utique sanctitatis odor ut odor agri pleni, cui Dominus benedixit, suavitatis oblectamento praecordialiter nos refecit, praerogativa favoris amplectimur singularis, et quia ordo dignoscitur titulis ab antiquo florere conspicuis, ac honorum et libertatum eximiis dotibus insigniri, nos intimo desiderio cupientes, quod sui famosi nominis nequeat obnubilari serenitas, nec status sui prosperitas laceretur in aliquo, vel dispendiose tangatur, devotis N. supplicationibus 460 inclinati, praedicti ordinis fratres et omnes possessiones eorum et bona quae in praesentia[ praesenti] nunc rationabiliter possident, aut in posterum justitia mediante poterunt adipisci, sub nostra speciali protectione ad imitationem divorum imperatorum praedecessorum nostrorum, et regum Romanorum praedicta privilegia, prout superius sunt notata, et universos et singulos suos articulos, omnes insuper donationes, indulgentias, gratias, libertates, et jura praefati ordinis fratribus a praeclarae memoriae Friderico ultimo Romanorum imperatore praedecessore nostro ante latam in eum depositionis sententiam, et a suis antecessoribus imperatoribus, et regibus Romanorum rite ac provide tradita et concessa, ac si praedicta omnia de verbo ad verbum praesentibus inseri[ ingeri] contigisset, expresse de benignitate regia liberaliter innovantes, et auctoritate regalis culminis, et praesentis scripti patrocinio confirmantes. Nulli ergo, etc.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).