Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Rudolfus IEpis 109.2 · 8636-episto158More by Rudolfus I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
More
Original / primary: 8636 Episto158
109.1
EPISTOLA XXX Rudolphus scribit ad archiepiscopum, ut juste judicet. ( An. Dom. 1280, cod. Rud. XXX).
109.1
ARGUMENTUM.-- Archiepiscopum N. cui tanquam sublimi imperii principi una cum caeteris privilegiis jus vitae et necis in toto ejus principatu confirmaverat, admonet ut supremi aeterni regis exemplo sine ulla personarum acceptione judicet, pro certo habens regalem potentiam atque auctoritatem, si opus fuerit, justis ejus sententiis non defuturam.
109.2
Rudolphus, etc. N. archiepiscopo, etc. Ex concessione tuorum regalium, quibus te nostra serenitas jamdudum apud N. locum investivit, plenam et liberam potestatem in tuis districtibus et territoriis judicandi, more majorum nostrorum principum in causis civilibus et criminalibus accepisti. Cum enim te esse ex sublimibus principibus Romani imperii cognoscamus, dubitari a nemine volumus quin merum imperium tuo principatui sit annexum, 467 per quod habes jus advertendi in facinorosos homines et gladii potestatem, per alium tamen, prout ordini et honori tuo congruit, exercendam. Caeterum cum juxta legitimas sanctiones delictum omnem emunitatem auferat et privilegium omne tollat, volumus et mandamus, quatenus omni privilegio, nobilitate, seu dignitate cessantibus justo etenim judicio judices, et judicari facias pro qualitate criminum criminosos tam in facultatibus quam personis[ puniendo]. Tu igitur formam boni praesidis induens, ad cujus sollicitudinem maxime pertinet, ut provincia sibi commissa malis hominibus expurgetur, ad judicandum sine delectu et differentia personarum viriliter accingaris, aeterni regis intuens imperium, qui praecepit dicens: Ita judicabitis magnum et parvum, nec dubites quin propter tuas justas sententias quas protuleris exsequendas regalem potentiam, si opus fuerit, adducamus. Illud enim nostro proposito et Romanis legibus est adversum, ut pro cujuslibet criminosi crimine puniendo, regalis auctoritas specialiter requiratur, cum juxta statuta divorum principum Romanorum non crimina, sed vindictae criminum sint regiis auribus inferendae.

Intertext edge

Open linked passage

Note