Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
—
Original / primary: 8636 Episto158
110.1
EPISTOLA XXXI. Rudolphus cuidam concedit montes quosdam excolendos. ( An. Dom. 1280, cod. Rud. XXXI.)
110.1
ARGUMENTUM.-- Alberto Lincke et sociis montes argenti fodinam habentes excolendos concedit cum onere solvendi aerario regio consueta jura.
110.2
Successu temporis ab humana recedit memoria quod non firmat auctoritas, et testimonia non roborant litterarum. Id attendens 468 nostra serenitas, ea quae de quibusdam argenti fodinis facienda decrevimus, praesentibus litteris dignum duximus annotanda. Noverint igitur tam praesentium aetatum homines quam successio futurorum, quod nos Alberto dicto Lincke et suis sociis montes, etc., concessimus excolendos, et eorum usibus servituros. Ita quod de iisdem montibus jura, quae et ab aliis similium montium cultoribus, nobis exsolvantur, etc. In cujus, etc.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).