Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Rudolfus IEpis 112.1 · 8636-episto158More by Rudolfus I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
More
Original / primary: 8636 Episto158
112.1
EPISTOLA XXXIII. Rudolphus cuidam compatitur, et eumdem consolatur. ( An. Dom. 1277, cod. Rud. XXXIII.)
112.1
ARGUMENTUM.-- Principem, aut comitem in angustiis positum ab aemulis imperii excusat, quod sibi auxilium ferre non possit exercitum comparanti, eumque solatur spe levamenti possibilis.
112.2
Exposuit nobis honorabilis vir N. dilectus notus noster fervidus tui zelator honoris, pressuras immensas et varias persecutionum angustias, quibus utique his diebus tempestuosi temporis procellosus te turbo turbavit. Super quibus internae revera compassionis 470 incommoda non sentire nequivimus, utpote pacem tuam, et tranquillitatem votivis affectibus exspectantes. Ex his igitur quadam verisimili conjectura perpendimus, quod non potes, ut cupis, hac vice te nostris habilitare servitiis et necessitatibus commodare. Sciat itaque tua sinceritas pro constanti, quod tuo disponimus aspirare levamini et inquietudini tuae, prout poterimus, bono modo deferre.

Intertext edge

Open linked passage

Note