Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
—
Original / primary: 8636 Episto158
117.1
475 EPISTOLA XXXVIII. Rudolphus mortuo procuratore alium substituit in Romana curia. ( An. Dom. 1280, cod. Rud. XXXVIII.)
117.1
ARGUMENTUM.-- Deplorat mortem magistri Pauli de Interamna oratoris, seu procuratoris sui apud sanctam sedem, atque officiosissimis verbis cardinalem amicum, illi substitutum maturo consilio, demeretur, eique sua negotia promovenda committit.
117.2
Propinatum nobis nuper ex lugubri obitu piae record. N. dirae nimis amaritudinis calicem lacrymosis singultibus haurientes, dum consideramus in intimis, nos ex amissione ipsius irrecuperabile damnum passos, ad unicum recurrimus sedula meditatione consilium, quod ex quo manus Altissimi tam gravi punctura nos pupugit, et tam vigili promotore privavit, in vos fiducialiter omnium agendorum nostrorum congeriem congeramus, utpote qui et nostis et vultis necessitatibus amicorum sincere consulere, ac remediabiliter subvenire. In vobis igitur anchoram spei nostrae post Deum praecipue collocantes, paternitati vestrae piissimae supplicamus, quatenus nostris promovendis et expediendis negotiis, salutaribus velitis adesse consiliis et auxiliis opportunis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).