Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
—
Original / primary: 8636 Episto158
120.1
EPISTOLA XLI. Rudolphus recipit in tutelam pupillum quinquennem. ( An. Dom. 1280, cod. Rud. XLI.)
120.1
ARGUMENTUM.-- Rudolphus pupillum, qui annum aetatis quintum nondum exegit, regia sub protectione accipit; ejusque bona omnia tam mobilia quam immobilia se regio patrocinio tuenda suscepisse hoc diplomate per totum imperium denuntiat.
120.2
Ad hoc nostris humeris regiae dignitatis est impositus principatus, armique nostri sacrae delibutionis oleo sunt peruncti, ut manu fortitudinis, brachioque extento simus omnium sub Romano imperio degentium defensores. Sed etsi teneamur ad hoc omnibus 481 ex cura suscepti regiminis obligati, illos tamen praecipue volumus, et debemus protegere, quos divinum oraculum nostrae protectioni commisit specialius, cum praecepto clamans: Pupillo et orphano tu eris adjutor. Sane dilectus noster N. paterno solatio destitutus non tantum propter pupillarem statum, verum etiam propter infantiae teneritatem, cum nondum sit quinquennis, se ipsum non potest defendere vel juvare. Ea propter eumdem nostram recipimus in tutelam, omnia bona sua mobilia et immobilia sub nostri muniminis, praesidii, et protectionis clypeo asserentes. Quapropter omnibus Romani imperii fidelibus praecipimus nostrae gratiae sub obtentu, ne quis dictum infantem, seu bona sua audeat invadere, seu aliqualiter perturbare. Si quis autem hoc praesumpserit, sciat se taliter puniendum, quod ipsius poena erit caeteris in terrorem.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).