Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Rudolfus IEpis 124.2 · 8636-episto158More by Rudolfus I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
More
Original / primary: 8636 Episto158
124.1
485 EPISTOLA XLV. Rudolphus scribit de rebellione cujusdam. ( An. Dom. 776, cod. Rud. XLV.)
124.1
ARGUMENTUM.-- Meinhardo, ut videtur, comiti Tyrolensi scribit super veteri discordia, quae illi cum episcopo Tridentino intercedebat, cui amice componendae se ait deputasse pacis interpretem; at postmodum mutasse consilium, ubi accepit discordiam invalescere. Eumdem orat ut statum quaestionis, et consilium suum pandat, ut opportunum remedium valeat afferri.
124.2
In discessu N. a nostra praesentia inter te ac ipsum taliter ordinasse credidimus, quod vix poterat unquam in cor nostrum ascendere, quod rebellionis contra te calcaneum esset aliqualiter erecturus. Sed ex quo, sicut vehementius admirantes, imo stupentes audivimus, in contrarium res est versa, super exorta turbationis inopinatae discordia non potuimus non turbari, concipientes in animo N. propter hoc ad partes illas in continenti dirigere, qui scissurae dispendio reparato, in amicabili foedere te ac ipsum N. indissociabiliter colligaret. Verum quidam rumor infestus auribus nostris insonuit, per quem dicti N. fuit emissio retardata. Quocirca exhibitorem praesentium tibi remittimus, postulantes affectu quo possumus ampliori, quatenus statum et conditiones negotii statim nobis annunties, et consilium tuum pandas, qualiter suscitati rancoris ineptiam valeamus opportuno remedio penitus consopire.

Intertext edge

Open linked passage

Note