Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Rudolfus IEpis 13.2 · 8636-episto158More by Rudolfus I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
More
Original / primary: 8636 Episto158
13.1
323 EPISTOLA XIII. Rudolphus cuidam cardinali gratias agit quod partes suas in curia Romana unice foverit. ( An. Dom. 1274, cod. Rud. XIII.)
13.1
ARGUMENTUM.-- N. S. R. E. cardinali, quem noverat, suis legatis referentibus, in consistorio Lugdunensi firmiter constanterque opinatum esse, ut Alphonso posthabito, sua electio rata haberetur, gratias agit; oratque, ut posito fundamento excelsum culmen perfici curet, imperatoriam videlicet majestatem a summo pontifice sibi deferri.
13.2
Provenit nobis ad immensae jucunditatis tripudium, quod ubi nulla nostrorum meritorum causa praecesserat, nulla praevenerat vestrae familiaritatis notitia, solo, ut firmiter credimus, divinae benignitatis instinctu ad nostros sic assurrexistis amplexus, ut sicut fideli narratione accepimus, fida manu primarium jactaveritis lapidem, gradumque primordialiter posueritis, cui nostrae promotionis scala innititur, et ad ardua conscendendi solidiora visa sunt jam surgere fundamenta. Quocirca, pater egregie, laudibus praetermissis, quarum diffuso praeconio multipliciter meruit vestra perfectio commendari, ad grates, quas possumus, vobis ex intimis inclinantes, paternitatem vestram suppliciter exoramus, quatenus laudabilia circa nos inchoata principia medio laudabiliori et fine peroptimo ex innata praestantia bonitatis concludere satagatis. De nobis enim potestis secure fiduciae 324 plenitudinem obtinere, quod ad omnia, quae sacrosanctae Romanae Ecclesiae piissimae matri nostrae accepta noverimus, juxta prudentiae vestrae consilium specialiter habilitati disponimus, et in vestris beneplacitis fervere continue reverentia filiali.

Intertext edge

Open linked passage

Note