Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
—
Original / primary: 8636 Episto158
19.1
329 EPISTOLA XIX. Grates agit pro gratulatione sibi facta. ( An. Dom. 1274, cod. Rua. XIX.)
19.1
ARGUMENTUM.-- principi, baroni, aliive Germaniae optimati se adfuturum pollicenti ad solemnitatem coronationis reponit, se vicissim quae ad illius honoris incrementa conducent curaturum.
19.2
Audivit nuper nostra serenitas, unde nobis novum accumulatum est gaudium, unde materia renovatae jucunditatis accrevit, quod vos videlicet, quem virtus nativis etiam potentiis una cum generosi sanguinis claritudine, fortunatioris auspicii beatitudine quasi quibusdam amplexibus individuis counivit, sublimationis nostrae auspiciis et fastigiis applausivo congratulantes affectu, ad ea vos promptos impenditis et benevolos exhibetis, quae titulos nostri honoris, et profectus amplificent apertiores[ Fors. aptiores]. Quamobrem vice reciproca provocati ad omnia revera, quae similiter vestris adjicere poterunt incrementis, ad cuncta quae vestrum demulcent animum, nos exponimus vobis ultroneos, et offerimus nos conformes. Datae.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).