Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
—
Original / primary: 8636 Episto158
20.1
330 EPISTOLA XX. Pisani invitant Rudolphum ad sedandos Thusciae motus. ( An. Dom. 1274, cod. Rud. XX.)
20.1
ARGUMENTUM.-- Legati Pisanae civitatis allocutio, qua regem Romanorum universae civitatis nomine etiam atque etiam orat, ut intestinas civium discordias sedaturus in Italiam quamprimum veniat. Pergratum id fore non paucis nobilibus ex patria pulsis, ac praecipue Romano pontifici.
20.2
Leges asserunt, usus approbat, antiquitas protestatur, quod Romano principi, ut de caeteris taceam, Thuscorum regio serviat sub tributo. Hac igitur consideratione fretus, unus pro multis, solus pro pluribus, vobis loquor, qui ad faciem principis credor[ Fors. mittor] pro omnibus intercessor. Ecce provincia Thusciae, quae sui propinquitate ad Romani imperii piam sedem, tanquam principale membrum suo deberet capiti familiarius respondere, jacet in numerositate schismatum lacerata bellis, et plusquam civilibus laceratur. Collidunt in utero gemini, et tandem in Jerusalem malitia praevalet Is maelis dum hostis amicum, alienus domesticum, Guelfus persequitur Gibellinum, filii fiunt exsules, et in exsilium sede digni exsilio exsulantur. Luget Pisana civitas inimicorum hostili gladio summi pontificis ac regii culminis vulnerata. Ad cujus protectionem tanto teneri creditur regia celsitudo, et ad repulsionem ejus gravaminis ardentius anhelare, 331 quanto a suis progenitoribus ipsi celsitudini inhaesit puritate fidei firmioris, et amplioris est ipsa gratiae privilegio sublimata. Ad celeritatem igitur adventus altitudo regia excitetur, imitanda[ Fors. invitanda] favoribus gentilium non paucorum, et brachiis apostolici numinis amplectenda, ne ob adventus tarditatem nos ulterius irrideant inimici.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).