Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
—
Original / primary: 8636 Episto158
21.1
EPISTOLA XXI. Rudolphus Caesar respondet Pisanis. ( An. Dom. 1275, cod. Rud. XXI.)
21.1
ARGUMENTUM.-- Rudolphus reponit, se misisse ad pontificem legatum suum una cum Pisanae reipublicae legato, ut eodem non dissentiente illorum votis obsecundet.
21.2
Industrium virum N. ambassatorem vestrum, ad majestatis nostrae praesentiam nuper destinatum a vobis, benigne recepimus, et libenter audivimus verba vestra in ore suo posita et commissa, diserti sermonis eloquio diligenter et legaliter proponentem. Sane quia nostro facile applicatur ingenio quidquid in vestrae generalitatis et specialitatis augmentum et commodum poterit redundare, petitioni vestrae, per eum nostro culmini porrectae, libenter et liberaliter aures benevolas inclinantes, nuntium nostrum una cum nuntio vestro ad curiam domini papae dirigimus, ut de suo beneplacito et consensu finalibus desideriis vestris plene satisfieri valeat super his quae vestra petitio continebat. Parati 332 enim sumus, et experiemur a vobis ultronei ad quaecunque, quae juxta favoris apostolici gratiam vobis honoris et commodi cedere valeant incremento. Datae.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).