Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
—
Original / primary: 8636 Episto158
29.1
EPISTOLA XXIX. Rudolphus gratias agit Gregorio X pontifici Romano pro confirmatione suae electionis. ( An Dom. 1275, cod. Caes. CXXX, cod. Rud. XXIX.)
29.1
ARGUMENTUM.-- Rudolphus, ubi cognovit ad universos Germaniae principes datas esse litteras a Gregorio hortatorias, ut regem Romanorum honorifice comitarentur ad imperialia insignia suscipienda venientem, gaudio exsultans, de tanta benignitate gratias agit, priora omnia beneficia commemorans, atque insigni legationi aliquandiu dilatae ob instantia comitia praemittit nuntium, seu legatum Probum cognomine.
29.2
Immensae serenitatis amoenitas apostolicae tubae flatu, jam undique cunctis fidei orthodoxae circumfundenda cultoribus, nunc de novo, veluti nova lux coelitus novis aucta fulgoribus, pulsa omni obumbratione caliginis, nobis ex eo praesertim apparuit, et claruit evidenter, quod vestrae beatitudinis zelus, qui justas dirigit causas et detestatur injustas, non sinens ultra nos impeti calumniosis insultibus aemulorum, paterni favoris affectum, quem ad nos pii et generosi praeconii clarificavit in organo et in aequitate justitiae applausivis immixta dulcoribus, opus Altissimi, quod in vestra 343 persona mirifice dextera sua contexuit, manifeste deduxit in publicam notionem super expressione favoris hujusmodi, principibus nostris et subditis apostolicae gratiae litteras omnis benevolentiae plenitudine floridas dirigendo. Pro quibus utique beneficentiae vestrae copiosis muneribus nobis inexplicabili gaudio fecundatis ad redhibendam condebitam gratitudinem gratiarum, non sufficit lingua carnis, cum non sit humanae potentiae super hoc affectum in mente conceptum perfecte posse exprimere per effectum. O mira paternae clementia pietatis, quae non est dedignata nobis a primis nostrae creationis nascentibus exordiis compassionis exhibere mamillam, ubera lacteis irrorata liquoribus porrigere, redolentia[ reddentia] grave pignus amoris! O ineffabilis gratitudo favoris, stupenda dilectionis affectio, quae nos pridem in regno tenellos in ulnis educationis deliciose suscipiens, fovit inter impuberes[ puberes], et adultos! Licet igitur pervigil ad hoc nostra suspiret intentio, licet in hoc nostrum fervens desiderium immobiliter perseveret, quod super tam gratis et placidis sic per vos, et almam Romanam Ecclesiam matrem nostram piissimam nostro progressui praelibatis auspiciis correspondeat in condignae decentiae repensiva devotio filialis; quia tamen ad hoc ut humiliter recognoscimus, possibilitas nobis data non sufficit, divinum cogimur implorare praesidium, ut ex suae superabundantia bonitatis, quod nobis deficit, in virtute perficiat, quae in vestris sint oculis placita persequendi. Porro quoniam solemnes nuntios nostros, quos propter hoc et alia, quae nobis incumbunt, negotia ad vestrae beatitudinis pedes destinare concepimus, ob vicinam instantiam curiae nostrae solemnis, jam 344 in proximo celebrandae, ad iter adhuc distulimus expedire, ut principum nostrorum, qui ibi convenient, communicato consilio, committenda legatio celebrius et festivius adornetur. Ecce quod N. cognomento Probum, virum, cujus actio virtuosis pollens operibus ab effectu cognominis non discordat, ad sanctitatis vestrae praesentiam fiducialiter duximus destinandum, seu etiam praemittendum, humillima precum instantia deposcentes, quatenus super his, quae vestris auribus duxerit inculcanda, libenter eadem audire dignemini, et exauditione gratuita favorabiliter praevenire. Datae.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).