Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
—
Original / primary: 8636 Episto158
3.1
EPISTOLA III. Rudolphus itidem petit a sanctimonialibus virginibus pro se et consorte sua orationum suffragia. ( An. Dom. 1273, cod. Rud. III.)
3.1
ARGUMENTUM.-- Binis sequentibus litteris eadem de causa et ad eumdem finem scriptis ad moniales diversi ordinis, Rudolphus petit earum ferventes orationes, quas efficaces futuras putat, utpote quae a sanctimonialibus sanctissimae Virgini acceptissimis ad ejus Filium Jesum Christum dirigentur.
3.2
Ad speculam dignitatis regiae ordinatione divina provecti, dum importabilia onera nostris humeris incumbentia diligenter attendimus, dum in trutina continuae meditationis appendimus propriarum imbecillitatem et insufficientiam virium, et suscepti laboris inspicimus gravitatem, quodam[ quod jam] nimirum timore et tremore stupere compellimur, et gradus praeeminentiam, et perspectam deorsum abyssi faciem formidantes, ne loci forsitan terribilis altitudo plerumque nos terreat, ex fiducia tamen divinae clementiae relevamur sperantes, quod hujus spatiosi et procellosi maris illaesi transire possimus angustias, si salutis et gratiae nobis impetretis auxilium, quae coelesti sponso in conscientiae vestrae deliciis lectum floridum praeparastis. Quid enim vobis a pietate divina 308 negabitur, quae[ quanquam] semper illam meremini habere propitiam virtutum candore et fragrantia operum beatorum[ Beatorum?]. Quid apud reginam praefulgidam matrem Dei vestra non poterunt obtinere praeconia, quarum[ quorum] meritis fulget Ecclesia, viget mundus exemplis, et proficit religio Christiana? Quid illa clarissima civium acies supernorum vestris votivis non impetrabit affectibus, quae vobis propitia redditur pro laudis divinae praeconiis et pro vitae meritis innocentis? Ecce igitur qui cum Martha multiplicis perturbationis inquietamur incommodis, opportunum auxiliationis solatium exspectantes ab acquiescentibus cum Maria, universitatem vestram, quam regis aeterni gratiam et coelestis curiae favorem claris habere argumentis praesumimus, votis supplicibus duximus requirendam, quatenus nobis ac inclytae Annae Romanorum reginae consorti nostrae charissimae divinae omnipotentiae gratiam vestris piis interventionibus acquiratis, ut ejus admiranda potentia faciat per gratiam esse fortissima, quae sunt fragilia per naturam; debilitatem nostram robore fulciat, et virtute corroboret; detque nobis ab alto prosequi quod commisit et tradidit, quatenus in gloriae suae convalescat augmentum, et Christianus populus una nobiscum in pulchritudine pacis et requie opulenta consideat tandem claritatis perpetuae radiis illustrandus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).