Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
—
Original / primary: 8636 Episto158
36.1
EPISTOLA XXXVI. Cuidam principi gratias agit quod ad coronam imperii suscipiendam ipsum praecedat in Italiam. ( An. Dom. 1275, cod. Rud. XXXVI.)
36.1
ARGUMENTUM.-- Uni ex Germaniae principibus, qui magnifico apparatu iter in Italiam susceperat, coronationi adfuturus, gratias agit, opportune se relaturum promittens. A legato quem mittit pontifici auditurum sui adventus certum diem, ut non progrediatur, reliquum itineris secum prosecuturus, hortatur.
36.2
Quantum nobis in tuae devotionis exhibitione complacuit, quam nunc de tuae, quae non mutat[ Fors. mutatur], aut deviat, fidei puritate praesumimus, non est facile verbis, aut litteris explicare. Quod enim pro nostri honoris et sacri imperii reverentia tuis famosis et commodis laribus derelictis in igne discriminis, ad proficiscendum nobiscum ad coronam imperii te ad partes Italiae apparatu magnifico transtulisti, pro grato valde recepimus, tibi propter hoc ad grates uberrimas inclinantes, et erga te ac tuos pro loco et tempore procul dubio disponentes affluere tot beneficiis gratiarum, quod nullatenus poenitere te debeat, pro provectu nostri nominis 352 attollendo, laborum aut sumptuum onera pertulisse. Quocirca sinceritatem tuam affectione qua possumus, attentissime requirimus et hortamur, quatenus vias nostrorum progressuum ad imperii diadema perutiles diligenter excogitans et exquirens, nostram non taedeat te praesentiam praestolari, omnes tuos aliosque quos poteris ad obsequia nostra allectitiis[ Fors. allectivis] inductionibus excitando, sciturum certissime, quod in termino, quem N. quem ad pedes domini papae transmittimus, nostro nomine tibi pandet expressius, nostra te aliosque fideles nostros desiderata praesentia debeat consolari. Datae.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).