Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
—
Original / primary: 8636 Episto158
41.1
361 EPISTOLA XLI. Responsiva ad praecedentem epistolam. ( An. Dom. 1276, cod. Rud. XLI.)
41.1
ARGUMENTUM.-- Bernardus contra: si forte suspicioni occasionem praebuerat, quod eum ipse per se non visitaverat Lausanae, multitudine negotiorum regio comitatui non ignota, qua diu post utriusque curiae recessum ibi remanere debuit, fuisse impeditum. In reliquis se potius laudem quam de suo ingenio suspicionem mereri; se, obloquentium ingratiis, immutabilem esse et fore. De pontificis morte nihil se addere, successoris electionem nuntiaturum.
41.2
In litteris, quas mihi novissime vestra excellentia destinavit, querelam de mei erga vos mutatione formatam oculus abhorruit, et animus non absque gravi stupore miratus discussit attentius, diligentius scrutabatur, quid querelae hujus potuit formare principium, quid mutationis, quam veritas profecto non novit inordinatae forsan fantasiae cujusque vel levia indicia praestitit, quid qualemcunque praebuit conjecturam. In his procul dubio scrutantis defecit scrutinium, discussionis sententia nihil invenit: quomodo enim invenire poterat quod non erat? Nam si ad ea quae Lausanae acta fuerant querelae ipsius referatur intentio, id nequaquam exacti labores in expediendis vestris negotiis patiuntur, nisi forsan ex eo quaevis insurgat conquestionis occasio, quod ad vestram praesentiam in vestrae tunc habitationis hospitio personaliter non accessi, quod novit Altissimus eorumdem negotiorum occupatio, quae me ibidem prout vestri noverunt post discessum curiae utriusque detinuit, non permisit. Si vero ad ea quae venerabili 362 patri N. commissa fuerunt, et quae postmodum per mercatores de speciali mandato fel. rec. domini Gregorii per meas litteras aliquibus vestris familiaribus reseravi, eadem quomodo dirigantur, ipsa facti sui qualitas, quae meriti praeconium potius exspectabat, quam mutabilitatis aliquam imposturam, innocentiam tueatur. Caeterum, princeps inclyte, non est opus excusationibus immorari, ubi teste illo, qui est testis in coelo fidelis, nullus etiam coniti[ conjici] potest accusationis instinctus, quem forsan detractoris alicujus nocere intendentis et vobis, et mihi tertia lingua formavit. Circa hoc ergo regalis celsitudinis sollicitudo quiescat, quia mea, ut sine jactantiae nota sit sermo, per Dei gratiam nota constantia, et de varietate qualibet usque adhuc expers infamiae, hactenus immota perstitit, et dum vitalis spiritus artus aluerit, Deo auspice immutata, solida illibataque persistet. Sane super aliis vos contingentibus cum N. habita est plene collatio, et ipse sicut simul condiximus, ut aestimo plenius vobis scribit. De vocatione vero memorati patris praesens litterula consulto subticuit, quia cum sit dolor meminisse dolorem, de repetitione subtractionis ipsius non putavi vestrum exulcerandum animum, sed de substituti sanctitate ac justitia dulcorandum. Datae.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).