Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
—
Original / primary: 8636 Episto158
43.1
367 LIBER SECUNDUS.
43.1
ARGUMENTUM.-- Rudolphus in eamdem sententiam, iisdemque fere verbis quae in praecedenti epistola ad sacrum cardinalium collegium adhibuit, gratulatur novo pontifici electo Innocentio V. Eximiis eum laudibus effert, se uti filium singularem ei subjicit, aitque se juxta Gregorii determinationem imperiale diadema ejus manibus, Deo sic disponente, accepturum. Henricum Basileensem episcopum suum oratorem mittit tam de coronatione quam de aliis negotiis apud eum acturum.
43.2
Laetentur coeli et terra in voce festivae jucunditatis exsultet; adsunt enim catholicae fidei festa celebria; adsunt sacrosanctae matris Ecclesiae nova congaudia post lamenta; nam Dominus, qui a sponsa sua quandoque serenitatem avertit, ut iterum se convertat ad eam in claritate laetitiae potioris, suam ab ipsa misericordiam non abscidit, Ecclesiae faciem, quam in obitu fel. rec. domini Gregorii X summi pontificis beatissimi et gratiosissimi patris nostri, nubilo luctuosi moeroris obduxerat, radio successivae consolationis illustrans, et ei quam novo semper foetu multiplicat, novum patrem suscitans pro defuncto, meritorum candore conspicuum, et virtutum praestantia luminosum, per cujus jucundiferae substitutionis effectum quidquid profluvii lugubris in maxillam illius eruperat pro repente sublato, speratur indubitanter abstergi. Et licet pro tanti patris occasu prae inopia oculi nostri languerunt lacrymarum jam copia desiccati, eo quod, praeter alia plurima gloriosa et praedicabilia, quae pro bono statu catholicae fidei orthodoxae concepit et statuit, thronum nostrum super reges et regna constituens nos, dum viveret, piis confovebat amplexibus et paternis favoribus ampliabat; ex eo tamen moestitiae nostrae, cujus vix unquam de nostro pectore cicatricis occiduae signa transibunt, jam propinavimus nobis ipsis remedium, quod qui electo famulo suo 368 Moysi non concessit educere populum, virum secundum cor nostrum in apostolica sede disposuit, qui praedecessoris sui sanctissimi inhaerendo vestigiis, cuncta debeat consummare feliciter per eumdem praedecessorem salubriter ordinata. Porro cum generatio quaeque praetereat, generatione altera denuo subsequente, terra tamen stat stabilis in aeternum, Ecclesia scilicet Dei vivi in suis agendis, et ordinationibus agendorum matura deliberatione decoctis, immobilis, prout operum docuit evidentia, perseverat. Propter quod, beatissime pater, de cujus creatione divinitus ordinata revixit omnino spiritus noster tripudio ineffabili fecundatus, in sinum gratiae vestrae colligite quaesumus filium singularem vestris et matris Ecclesiae beneplacitis semper in omni spiritus promptitudine pariturum, opus Dei benigne perficientes in nobis ex tradita vobis desuper potestate. Verisimiliter quippe non arbitrari non possumus, 369 quod tam arduae rei consummatio vestrae sit coelitus gloriae reservata, ut in dextera vestra perficiat, cujus gratiosi praesidii a sublimationis nostrae principio se non sensit expertem. Ecce ergo venerab. fratrem Henricum Basiliensem episcopum, etc., vobis et Ecclesiae Romanae devotum ad beatitudinis vestrae pedes fiducialissime duximus destinandum supplici devotione petentes, ut ei, in quem transfudimus intima cordis nostri, auditum praebere benevolum, et in omnibus nostris agendis fidem credulam adhibere dignemini, sicut nobis, exauditione[ ex auditione] gratuita subsequente.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).