Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
—
Original / primary: 8636 Episto158
44.1
EPISTOLA II. Rudolphus scribit cardinali post mortem Gregorii X pont. max., et eidem commendat legatum suum. ( An. Dom. 1276, cod. Rud. II.)
44.1
ARGUMENTUM.-- Eadem occasione sacrum cardinalium collegium admonet, se ad novum pontificem, et una simul ad eos oratorem mittere; destinasse Basiliensem episcopum, qui suis negotiis vacaret, eumque omnibus commendat.
44.2
Mutato, Domino ut placuit, sacrosanctae matris Ecclesiae statu inopinabiliter his diebus, in cujus mutatione tam subita noster stabiliri non potuit, quin cum eo mutationis incommoda sustineret. 370 Ecce quod vener. N. cui nostra cordis arcana communicata sunt omnia, velut imaginarium nostrae praesentiae ad beatitudinis apostolicae pedes, et ad vos fiducialiter duximus destinandum, rogantes attentius, et hortantes, quatenus super universis et singulis vobis ipsius eloquio proponendis, eidem fidem credulam adhibere curetis, nobis ad expeditionem eorum, gratuitam opem et operam, prout de vestra benignitate confidimus, efficaciter applicando.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).