Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Rudolfus IEpis 46.1 · 8636-episto158More by Rudolfus I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
More
Original / primary: 8636 Episto158
46.1
372 EPISTOLA IV. Innocentius pontifex commendat Rudolpho imperatori Coloniensem Ecclesiam et archiepiscopum. ( An. Dom. 1276, cod. Rud. IV.)
46.1
ARGUMENTUM.-- Innocentius V Siffridi Coloniensis archiepiscopi necnon Ecclesiae suae angustias atque injurias iniquissimo animo ferens, utrumque etiam atque etiam regi Romanorum commendat.
46.2
Innocentius etc. Charissimo in Christo filio Rudolpho. Ecclesias et personas ecclesiasticas eo tibi fiducialius commendamus quo erga ipsas zelum te habere novimus promptiorem, et per quem gratum obsequium Deo praestas, et hominibus te reddis merito gratiosum[ gratiosissimum]. Sane, sicut accepimus, nobilis G. comes Juliacensis non contentus, quod jamdudum ecclesiam Coloniensem gravibus affecit injuriis et pressuris, adhuc Ecclesiam ipsam et vener. fratrem nostrum Coloniensem episcopum innumeris angustiis et variis persecutionibus affligere non veretur. Quia vero confidimus, quod per tui favoris auxilium eadem Ecclesia quam paterno zelamur affectu a suis debeat angustiis respirare, celsitudinem tuam affectuose rogamus et hortamur attente, quatenus archiepiscopum et ecclesiam praedictos habens pro divina et nostra reverentia propensius commendatos, ipsis in suis juribus assistas, et tradita tibi divinitus potestate defendas eosdem; ita quod propitiationem 373 divinam exinde uberius merearis, et nos devotionem tuam possimus merito commendare.

Intertext edge

Open linked passage

Note