Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Rudolfus IEpis 48.1 · 8636-episto158More by Rudolfus I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
More
Original / primary: 8636 Episto158
48.1
EPISTOLA VI. Rudolphus rescribit Ungariae regi, et se excusat quod preces ejus non admiserit. ( An. Dom. 1276, cod. Rud. VI.)
48.1
ARGUMENTUM.-- Ladislao Ungariae regi petenti pro camerario suo quosdam districtus in terris juris imperii ab Ottocaro occupatis, reponit, incerto adhuc jure terrarum, minus opportunum fore quidquam in iisdem concedere: et regium animum demerendi causa, eidem exhibet quidquid sine juris laesione concedi valeat.
48.2
Regalibus vestris litteris nuper culmini nostro directis affectione benigna receptis, et ut decuit eis lectis et plenius intellectis, super earum serie celsitudini vestrae taliter duximus respondendum. 376 Quod licet ad omnia esse velimus ultronei, quae vestrum demulcere possunt animum et affectum, et licet spectabilem virum N. camerarium vestrum, suis claris et virtuosis exigentibus meritis gratiosae benevolentiae ulnis patentibus amplexemur, quia tamen nos ipsi, et dilecti principes nostri N. et N. in quibusdam terris, quas inclytus rex Bohemiae occupare dignoscitur, nos contendimus jus habere, non minus reprehensibile videtur, si sic repente, sic praecipitanter ad collationem aliquorum districtuum ad easdem terras spectantium, hujusmodi declaratione, seu discretione neglecta, cui videlicet, quibusve de jure competerent, nos contingeret prosilire; ideo vestra nobis porrecta petitio pro dicto N. ad praesens est effectu frustrata, quae utique mentem regiam displicentiae spiritu non perturbet, cum sint, ut nostis, agendorum processus hujusmodi aequis trutinandi judiciis, et maturis examinandi consiliis, et exactis, ne possit mutabilitatis et inconstantiae argui praesidentia principalis. Verumtamen ad vestrae gloriae titulos attollendos tam fervide gerimus inconcussae sinceritatis affectum, ut quod libuerit vobis et nobis super hoc, in benevolentiae singularis uberi affluentia quantum sine juris possumus injuria libenter et liberaliter aspirare.

Intertext edge

Open linked passage

Note