Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
—
Original / primary: 8636 Episto158
53.1
383 EPISTOLA XI Idem Salisburgensis mittit notarium suum ad Rudolphum Caesarem, eumque ut ad sui suorumque liberationem quamprimum accingatur, etiam atque etiam hortatur .( An. Dom. 1276, cod. Rud. XI.)
53.1
ARGUMENTUM.-- Tertio effusiores preces fundens, notarium suum quo usus erat pertrahendis ad ejus obsequium populis, mittit omnia luculenter enarraturum. In celeritate rei summam consistere, ne afflictio continuata desperationem, desperatio defectionem afferat. Ad victoriam omnia parata esse; Rudolphi nomen aversantibus formidolosum, triumphos portendere. Illum monet ut vitae suae curam habeat, caveatque sibi a novorum amicorum insidiis.
53.2
Domine charissime, quidquid hactenus apud illos homines super vestris et eorum negotiis ordinavi, hoc fere totum per istius hominis notarii mei ministerium exsequebar. Cujus diligentiam, quanta fuerit, commendant et probant opera veritatis. Hunc nunc ad vos mitto, ut ex suis sermonibus, et aliis certis indiciis, quae vobis ostendet, et mei laboris frequentiam, et propositum illorum hominum colligatis, vobisque magis quam ipsis[ ipsi] curetis prospicere, attendentes sub quanto vitae suae periculo vestrae gratiae se submittunt. Inter spem et metum fluctuant, et utinam desperatio, quam mora vestra posset inducere, illorum pauperum afflictorum fiduciam non submergat. Quidquid neglectum fuerit hac aestate, vix de caetero convalescet. Ecce quia propter te relinquunt omnia, et se ipsos exinaniunt, quid ergo erit eis? Esto eis turris fortitudinis a facie inimici. Hoc teneo tanquam certum et verum, quod omnes et singuli qui ad te venient et venerunt, laetanter intrabunt tecum, et pro te mortis periculum subibunt, nec si eos tecum mori oportuerit, te negabunt; ad hoc ut carnis et spiritus cruciatus, quibus in seipsis et servis charissimis quotidie moriuntur, una finiant[ finiat] agonia; credo rem esse de caetero facilem, et vincendi, si libet vincere, bene dispositam facultatem. 384 Adversantium tibi vultus et animos sic tremulos et dejectos formidine, sic video viribus destitutos, ut qui nondum te cognitum metuunt, nondum te visum vident, a facie arcus fugiunt, et abhorrent nominis tui vocem. Quid facient, et qualiter a voce tonitrui formidabunt, cum venerint aquilae super eos in similitudinem fulguris coruscantis? Lator praesentium bene meruit, et adhuc merebitur amplius, ut in petitionibus suis piis et justis in oculis vestris inveniat gratiam et favorem. Sis cautus custos, et provisor diligens vitae tuae. Caveris tibi ab illorum insidiis, qui circumstant aliquotiens latus tuum. Multi qui persequuntur et tribulant me, sed prius vita quam fides mihi deficiet, nec a testimoniis tuis, in quibus legem et finem[ fidem] posui, declinabo.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).