Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
—
Original / primary: 8636 Episto158
55.1
387 EPISTOLA XIII. Idem Salisburgensis Rudolpho imperatori conqueritur contra comitem quemdam de violenter occupato monasterio sancti Pauli in Carinthia. ( An. Dom. 1279, cod. Rud. XIII.)
55.1
ARGUMENTUM.-- Idem archiepiscopus narrat, sibi provinciam suam obeunti, dum Pataviae esset, relatum fuisse sacrilegium a comite N. in monasterio sancti Pauli in Carinthia perpetratum. Electum scilicet N. suffraganeum suum inde extractum, ad castrum N. ad eum spectans deductum fuisse, idque per vim et metum comiti transcribi ab eodem captivo extortum esse. Hujusmodi sacrilegium emendandum esse ab eodem comite, ne terrae illae diutius subjaceant interdicto, et ne praelati omnes, tanto scelere impunito, hujusmodi flagitiis sint obnoxii: quod omnium nomine etiam atque etiam exposcit.
55.2
Serenissimo domino suo etc. Salisburgensis constans et fidele propositum serviendi. Nuper nobis apud Patavium in vestra provincia constitutis, tristis in Carinthia casus occurrit, quem cum gravi querimonia et dolore referimus regiae majestati; comes N. de P. post praestitum et transmissum vobis et imperio sacramentum, spiculatores suos misit in vener. monasterium sancti Pauli in Carinthia, qui cum armorum strepitu et impulsu, idem intrantes monasterium, dominum N. captivatum extra ipsum monasterium cruentis manibus extrahere praesumpserunt, vinctumque duxerunt ad quoddam castrum N., quod idem electus in sua tenuit potestate, et dum requisitus ab ipsis castrum nostrum eis tradere moraretur, prostraverunt ipsum ad terram, gladiisque nudis tribus vicibus ejus collo appositis, aliisque injuriis corporalibus et atrocibus irrogatis, eidem metu mortis instantis ipsi comiti tradidit nostrum castrum, ablatis in ipso castro per eumdem multis victualibus et pluribus rebus aliis pretiosis. Licet autem persecutionis tempore 388 Salisburgensis provincia in clero suo multis molestiis sit turbata, tam atrocem tamen injuriam nunquam sustinuit, in cujus gravi turpitudine universi et singuli partium nostrarum incolae merito obstupescunt et metuunt cum stupore. Quae nisi recens hujus et cruenta temeritas a regali potentia vindicetur, insurgent multi alii, qui ad instar comitis supradicti, statum clericorum et ecclesiarum pedibus conculcabunt. Supplicamus ergo regiae majestati vestrae nomine omnium nostrae provinciae praelatorum, quatenus dictum comitem, qui sacrilegio duplici sancta Domini in loco sacro et persona sacrata, praesumptione diabolica violavit; quique debitae nobis fidelitatis homagium non attendens, castrum nostrum tam dolosis insidiis quam apertis injuriis occupavit, pro excessu hujus faciatis per dominum N. comitem tempore commissi criminis, et adhuc in illis partibus constitutum taliter emendari, ut et nostrae et totius ordinis clericalis injuriae satisfiat, et alii clerici et praelati eventus similes exspectantes, de vestro praesidio non desperent, dum in nostra et vener. episcopi Chimensis personis( cujus idem comes frater carnalis existit) qui sic perseveranter vobis adhaesimus, et fuimus primi aliorum, hujus maleficium impune viderint perpetratum. Debet etiam vestra pietas tanto commisso sceleri obviare, ne terrae, quae ex statuto provincialis nostri concilii dudum habiti, interdicto ecclesiastico sunt subjectae, diu divinis careant, 389 et ne populus, qui adhuc vacillat in dubio, in erroris et scandali devium, quod ex facili fieri poterit, abducatur. Sed vae homini illi per quem scandalum istud venit. Interdictum etiam propter formam statuti, quod ob metum domini regis Bohemiae jampridem fecimus, sicut N. et N. episcopi plene noscunt, nec audemus, nec possumus relaxare, nisi prius injuria retractetur, quam comes M., si voluerit, poterit plene reformare. Sumus etiam ad praesens in itinere constituti, quo intramus Carinthiam et Styriam pro vestri honoris augmento, et abinde ad partes Austriae descendemus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).