Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Rudolfus IEpis 57.2 · 8636-episto158More by Rudolfus I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
More
Original / primary: 8636 Episto158
57.1
392 EPISTOLA XV. De capitaneo Styriae, qui nomine Ottocari regis Bohemiae omnia bona Ecclesiae Salisburgensis devastavit; idem Salisburgensis Rudolpho scribit, petens ab eo festinum auxilium. ( An. Dom. 1275, cod. Rud. XV.)
57.1
ARGUMENTUM.-- Archiep. Salisburgensis Rudolpho nuntiat, in Austria, Carinthia, Styria, hostilia omnia esse persequente Ottocaro quoscunque regi Romanorum fideles; ac demum copias in Salisburgensis ecclesiae jura immisisse, quae rapinis et caedibus fere omnia pessumdederunt; nullo alio pacto mitigari velle hostem, quam ecclesiae et imperii fidem deserendo. Celerem opem ab eo petit, ne modicum quod remanserat corrumpatur.
57.2
Indignatio, quam concepit indigne adversus Salisburgensem[ Salzburgensem] ecclesiam dominus rex Bohemiae, sicut experimento didicimus, non quiescet donec nostrum et ecclesiae nostrae vestigium deleatur a terra. Postquam enim omnes et singuli perierunt in Austria, Styria et Carinthia qui colebant justitiam, et Romani 393 imperii legibus paruerunt, postquam fidelis nostra devotio removeri non potuit vel mutari, multis tentata terroribus, variis illecta promissis, et a rege praedicto sollicitata quam pluribus blandimentis. Ecce quod tali die capitaneus Styriae nomine regis praedicti omnia ecclesiae Salisburgensis praedia, fora, castra et oppida exercitu congregato invasit hostiliter, captis hominibus, et plerisque occisis, deductis rebus mobilibus, immobilibus vero per ignem et gladium tam crudeliter devastatis, quod jam de omnibus suis rebus superesse nihil cernitur ecclesiae memoratae, quod non sit ab hostibus conculcatum. Quamvis autem cum devota humilitate prostrati pacis gratiam, vel saltem treugarum inducias petiverimus ab eodem rege, nulla tamen certa haec conditione perficere quivimus, nisi adversus Romanam Ecclesiam, sacrumque Romanum imperium temerato fidei nostrae debito voluissemus effici infideles. Nos igitur in angustiis pro Augusti reverentia constituti, imploramus auxilium, et subsidium exspectamus vestrae felicissimae majestatis, cum dolore et gemitu postulantes, quatenus saltem reliquiis dictae ecclesiae miserabiliter derelictis, ne id ipsum tenue et modicum facultatis, quod ab unguibus depraedantium cecidit, absorbeatur iterum ab eisdem, festino suffragio succurratis, antequam nos contingat totaliter consummari

Intertext edge

Open linked passage

Note