Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
—
Original / primary: 8636 Episto158
60.1
397 EPISTOLA XVIII. Rudolphus imperator duci cuidam significat se moturum contra Bohemum, et ut castra viciniora occupet.( An. Dom. 1276, cod. Rud. XVIII.)
60.1
ARGUMENTUM.-- Iter sibi tutius comparaturus adversus Bohemiae regem, hortatur N. ut occupet castra hostis suae ditioni finitima quaecunque poterit. Praemium promittit laudem atque honores.
60.2
Quam versutae calliditatis insidiis, quam calumniosae intentationis insultibus, temerarius hostis imperii N. in exhaereditationem ejusdem imperii machinetur, satis, ut credimus, tibi in vicino est cognitum quod jam transiit ad remotos. Sane cum ad recuperandum possessiones praeclaras imperii per eumdem hactenus occupatas, imperialia potentiae signa movere in proximo, duce altissimo exercituum Domino, disponamus, sinceritatem tuam, de qua non modicam obtinemus fiduciam, amplissima qua possumus precum instantia duximus exhortandam, quatenus ad occupationem castrorum praedicti regis, quae tuae sunt viciniora potentiae,[ Fors. provinciae], omnes animi tui curas et studia opportuna convertere non omittas, ut ad invasionem ipsius per eadem loca liberior nobis transitus pateat, et ingressus habilior in perpetuum suae desolationis exterminium nobis et nostris valeat praeparari. Per hoc enim procul dubio tu et tui condignis a nostra magnificentia praeconiis praeveniri poteritis et praecelsis honoribus exaltari.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).