Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
—
Original / primary: 8636 Episto158
66.1
EPISTOLA XXIV. Rudolphus recipit cujusdam excusationem, ita tamen ut nolit ipsum esse inter se et regem Bohemiae pacis mediatorem. ( An. Dom. 1276, cod. Rud. XXIV.)
66.1
ARGUMENTUM.-- Bernardi episcopi Seccoviensis deprecationi optimus princeps liberalissime respondet. Pacis arbitrum inter se et Ottocarum negat se illum accepturum, nisi prius Ottocarus immensa damna episcopis illata resarserit: tum vero praebiturum aures rebus rationi congruis.
66.2
Litteras vestras nobis postremo transmissas affectione benigna suscepimus, ut pote quae fermenti, quod litterarum vestrarum 405 prioritas discriminarat et sparserat, vos reddentes innoxios, velleris verecundi velamina revelarunt. Sane nunquam hactenus regia celsitudo de vestrae rectitudinis inobliquabilitate decredidit, sed in vobis quidquid in puri pectoris hominem ministeriosae naturae potuerit artificium infudisse, semper existimavit divinitus inditum esse vobis. Ex his igitur, quae sincera praecordia rubiginosae non susceptibilia cicatricis, jam verisimiliter produxerunt in lucem celebris opinionis vestrae praestantiam, et constantiae firmitatem condigno laudum praeconio commendantes, excusationem vestram libenter admittimus, et nitentis innocentiae titulos approbamus. Viderint tamen illi, qui vobis insciis veritatis vacuos dictavere libellos, quid honoris et gloriae ex commentis hujusmodi consequantur. Porro super his quae inter caetera celsitudini nostrae scripsistis vos velle libenter ad bonum concordiae inter nos et regem Bohemiae per mediatoris solliciti modum interponere partes vestras, sic vobis duximus respondendum. 406 Quod cum idem rex ad principes nostros archiepiscopos et episcopos, veluti ad pupillam oculorum nostrorum utramque manum hostilis invasionis extenderit, in eorum continuum exterminium graviter debacchando, penitus incongruum arbitramur et indecens, eo sic proterviente ferociter, in eventuum tractandorum et dubiorum involucro nos involvi. Verum si manum retraheret ab offensis, et male facta corrigeret restitutionibus ablatorum, ad ea quae forent congrua rationi possemus facilius inclinari.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).