Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
—
Original / primary: 8636 Episto158
68.1
EPISTOLA XXVI. Rudolphus defert cuidam principi officium in imperio, eumque invitat ad societatem belli, et per illum alios. ( An. Dom. 1276, cod. Rud. XXVI.)
68.1
ARGUMENTUM.-- Consanguineo alteri principi in provincia Ottocari faucibus exposita confert officium imperii a principibus ratihabendum, cum ad imperialem aulam accedet. Interim ei constantiam in fide commendat, eumque impense orat, ut avunculos suos ad eadem, spe praemiorum alliciat
68.2
Duplex tibi suppetere non ambigimus incentivum, quod nobis et Romano imperio adeo ministeriosus, ut apis argumentosa, deservis: quorum alterum sanguinis efficit claritudo qua jungimur, alterum vero fidei debitum naturalis, quo te imperio cognoscis astringi, quodque rupturae non patitur cicatricem. Virilis igitur viri, quem nec blanda subvertunt, nec terrent adversa, constantiam digno laudum praeconio commendantes, et incommutabili animo disponentes, te, velut insigne signaculum positum in cor nostrum, condignis magnificare honoribus, et honoribus congruis exaltare, fidelitati tuae describimus quod officium N. tibi committimus usque ad nostrae beneplacitum voluntatis. Nos enim jurejurando firmavimus, quod imperialia bona sine consilio principum prorsus alienare non possumus, sed ob tuae meritum probitatis, cujus praestantia pollet semper et viguit fides tua, cum ad praesentiam 408 nostram veneris, ipsos principes ad hoc facile credimus inclinare, quod non solum in istis, sed etiam in fecundioribus beneficentiae nostrae solatiis debeas merito honorari. Porro cum nobilis N. sic a praesentia nostra recesserit, quod ipse una cum aliis suis contra hostes imperii Romani potenter exsurgere debeat, et patenter votivum tibi patrocinium impensurus, prout ab ipso et coadjutoribus suis, si nuntios tuos ad eos transmiseris, plenius poteris edoceri, sinceritatem tuam attente requirimus et hortamur, quatenus animum tuum alicujus impressione formidinis non dimittens, et ab insidiantium laqueis tuta te providentia cautum reddens, in inchoato proposito strenuitate concepta viriliter perseveres. Avunculos tuos, erga quos uberi affluentia praemiorum similiter volumus redundare, ad assistendum nobis, etc., in ipso negotio quibus possis inductionibus efficaciter allecturus; nos enim tam erga te quam erga ipsos beneficentiae nostrae dulcoribus sic exuberare concepimus, quod laborum efficienter immemores, copiosa superveniente dulcedine praemiorum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).