Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
—
Original / primary: 8636 Episto158
70.1
EPISTOLA XXVIII. Rudolphus scribit cuidam de defectione Carinthiorum ab Ottocaro Bohemiae rege. ( An. Dom. 1276, cod. Rud. XXVIII.)
70.1
ARGUMENTUM.-- Meinhardo, ut videtur, Carinthiae populos ad sui obsequium pertrahere nitenti nuntiat, ad se accessisse ex ejus provinciae finibus N. et N., veniaque petita statim recessisse indicturos bellum Ottocaro, locaque in iisdem finibus invasuros. Id cum suis fidelibus communicandum censet, ut alacriores fiant.
70.2
Accedentibus nuper ad majestatis nostrae praesentiam N. N. et cum eisdem habito diligenti tractatu sub forma hujus informativi, simpliciter abierunt a nobis, quod statim rege Bohemiae diffidato, circa fines Carinthiae manus invasionis extendent in eum, et strenue bellicos attentabunt insultus N. et N. nostris obsequiis in eodem confinio corde et animo, ac opere, prout verisimiliter creditur, applicandis. Haec igitur dic et manda fidelibus, quos de fortunatis nostris auspiciis arbitraveris gavisuros, ut sicut honorum nostrorum sunt avidi, sic et gloriae participio gratulentur, et longe pulsa formidine, augustali brachio confidant se tutari, contra calumniantium impetus et insidias aemulorum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).