Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
—
Original / primary: 8636 Episto158
78.1
424 EPISTOLA XXXVI. Rudolphus regem Hungariae certiorem facit de statu Bohemiae et Moraviae. ( An. Dom. 1279, cod. Rud. XXXVI.)
78.1
ARGUMENTUM.-- Ladislao Hungariae regi, quem merita effert laude ob validum auxilium in extremo conflictu cum Ottocaro, omni asseveratione affirmat, nec foedus, nec amicitiam, quoad vixerit, defecturam. Episcopum Olomucensem et proceres Moraviae sibi et imperio homagium fecisse coram religiosis, qui de statu etiam Bohemiae illum instruent. Hinc suos obsides ei restitutum iri commutatione nobilium Bohemorum existentium apud Hungaros. Joannem et fratres utrique olim infensos se noluisse in suam gratiam et patrocinium recipere, neque id facturum deinceps, nisi eisdem, miseratus ipse, indulserit: imo secum ulturum injurias, si id maluerit.
78.2
Magnifico principi, etc. Rudolphus, etc. Luminosa sunt opera probitatis quibus vestra regia celsitudo tempore quo oportuit nobis contulit experiri certae societatis vestrae plenam constantiam et immaculatae fidei infallibilem veritatem, nec non ut amodo discernamus ab aliis[ Fors., discurramus apud alios], quid de vobis praesumere debeamus, cum vestrae fidei certitudo apud nos fidis operibus sit probata. Meruit quoque juvenilis animi vestri valida fortitudo, ut dum de nostris fautoribus et amicis nobiscum late conferimus, vos aliis omnibus praeferendum prae caeteris diligamus. Et licet dilectus nobis quondam N. illustris filiae nostrae sponsus, ut dicitur, cursu, proh dolor! nimis praepeti metam transiverit brevis vitae, nostrae tamen societatis et amicitiae vobiscum initae fundamentum immobile dum vixerimus permanebit. De quo, fili et amice charissime, certa vobis sit et indubitabilis certitudo. Sane viri religiosi, viri utique vestri honoris fervidi zelatores, de processu nostro in regno Bohemiae habito clare vos instruent, in quorum praesentia vener. Olomucensis episcopus, et quidam barones Moraviae nobis et Romano imperio 425 fidelitatis homagia praestiterunt. Quamvis autem facile nobis esset tam regnum quam pueros extremae subjicere vastitati, multis tamen salubrius et Deo gratius videbatur, ut ad vestrum et nostrum propositum consequendum, sine tot hominum et maxime puerorum perpetuo exterminio veniremus. Nec dubitet regia celsitudo, quod sive fiat, sive deficiat vobis dicta assignatio puerorum, vestrum in hac parte negotium fideli constantia sicut nostrum proprium prosequemur; et quia quidam Bohemi nobiles a vestris baronibus detinentur per quos posset rerum vestrarum restitutio de facili promoveri, serenitati vestrae consulimus et ex animo supplicamus, quatenus pro liberatione quatuor personarum dignemini laborare; quarum absolutio vestrae et nostrae ut diximus voluntati..... Caeterum Joannes comes nos multum solicitat, ut sibi factam nobis injuriam ex animo remittentes, ipsum volentem ad nos divertere sub protectionis gratia colligamus: cui aliud non curavimus respondere, quam quod regis et regni Hungariae indevotos ad servitia nostra colligere dedignamur. Quod si forte dicti Joannis et fratrum suorum excessibus dignatio vestra regia dignum duxerit misereri, attente petimus ut damnorum nostrorum innumerabilium per ipsos nobis hostiliter illatorum mentio habeatur. Certos quoque vos reddimus, quod eosdem sine vestro expresso beneplacito nullatenus colligemus, sed si de vindicta communis injuriae cogitare curabitis, utilitatem nostri fidelis et potentis auxilii in his et in omnibus aliis sentietis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).