Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
—
Original / primary: 8636 Episto158
8.1
EPISTOLA VIII. Quidam Rudolpho scribit, et pontificis maximi opera et mirabili sui sublimatione Ecclesiae et imperii statum hactenus collapsum reformatum iri ( An. Dom. 1274, cod. Rud. VIII.)
8.1
ARGUMENTUM.-- Diuturno interregno post Fridericum II allegorice descripto, dum tyranni, facinore si, irreligiosi omnia jura divina et humana pervertebant, Dei miseratione ait constitutum in Petri sede Gregorium X, virtute et sanctitate conspicuum, quasi solem et Rudolphum lunae instar fluctuanti imperio esse tributum: communem omnium spem esse, utroque ex luminari serenitatem pristinam restitutum iri.
8.2
Superni consilii sapientia, quae secretum utique coeli gyrum sola circuit increata, primi parentis in posteros sentiens derivari discrimina, et ex sui plasmatis exorbitatione, quod naturalem quodammodo normam transgressionis amplectitur, irritata, plerumque humani generis patitur imbecillitatem, nunc peste, nunc clade, nunc involvi fluctibus bellicae tempestatis. Luna quidem diu quasi sublata de coelo, condensata tenebrarum umbrosa caligine, facta 315 fuit nox gravis, et plena periculis, in qua transierunt sylvae bestiae catervatim, leonum catuli rugientes, ut raperent innocentes. In medio autem Aegypti, spiritu mixto vertiginis, in oblivionem veritas venerat, claves Petri quodammodo lapsae fuerant in contemptum, libertates Ecclesiae contorpuerant furibunda tyrannide conculcatae. Sed Dei et hominum mediator Altissimus, qui in ira continere misericordiam non consuevit, post multiplices dirae persecutionis angustias, quibus orbis attritus emarcuit, quibus Christianae compagis est soluta junctura, scissurae dispendiis agitata, sic afflictorum miserandae miseriae misertus, jam visus est fidelium lacrymas dextera gratiosae consolationis abstergere, et singultuosorum lamenta lugubria cohibere. Disposuit enim in apostolica sede virum secundum cor suum, veluti splendidissimum solare sidus, praecellentia virtutis, sanctitatis operibus, et justitiae radiis praefulgentem. In vestra etiam sublimatione mirabili arbitrari quilibet fidus, et aequus interpres potest, quod nutu divino lunaris globi lumine reparato, fluctivagi hactenus imperii status nebula nubilosa detersa, universali exspectationi fidelium utriusque luminaris jucunda serenitas amodo clarius et irradiantius illucescat, 316 ut restituatur Jerusalem sicut fuerat in diebus antiquis, et ponantur ipsius deserta quasi deliciae, et solitudinis invia quasi hortus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).