Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Rudolfus IEpis 80.2 · 8636-episto158More by Rudolfus I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
More
Original / primary: 8636 Episto158
80.1
429 LIBER TERTIUS.
80.1
ARGUMENTUM.-- Sacri Rom. imp. electores ratam habent donationem mille marcarum annui reditus a Rudolpho rege Romanorum factam Annae reginae uxori suae ex castris, terris et possessionibus suo arbitratu deputandis, modo earum custodes jurejurando promittant, regina obeunte eos reditus ad jus imperii restitutum iri.
80.2
Virtutum candor eximius et laudanda praesentia bonitatis, quibus inclyta domina nostra Anna regina praedicabiliter adornatur, ex suae nos delectamento fragrantiae taliter recreando gratificant, et gratificando delectant, quod ad ipsius honorem et commodum ampliandum libenter assurgimus, et ad cuncta, quae sibi in salutem proficiant, liberaliter invitamur. Hinc est quod nosse vos volumus universos, quod nos una cum aliis nostris coelectoribus in hoc motu voluntario consentimus, et plenum ac liberum impertimur assensum, quod serenissimus dominus noster Rudolphus inclytus consors thori sui eidem dominae nostrae in bonis, castris, terris, et possessionibus aliis usque ad mille marcas auri redditus in locis sibi opportunioribus, ubi et expedientius viderit, valeat assignare, ab ipsa domina nostra ad tempora vitae suae pacifice possidenda; 430 ita tamen, quod custodes castrorum, terrarum, possessionum hujus modi, ad hoc jurejurando se obligent, quod mox ipsa domina nostra Anna regina inclyta sublata de medio, eadem bona ad proprietatem et jus imperii fideliter restituant et reducant.

Intertext edge

Open linked passage

Note