Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
—
Original / primary: 8636 Episto158
82.1
EPISTOLA III. Ejusdem cum superiori epistola argumenti. ( An. Dom. 1279, cod. Rud. III.)
82.1
ARGUMENTUM.-- Alia civitas audita insigni victoria de rege Bohemorum rebellare auso adversus Rudolphum justissimum principem, eidem se gaudio exsultare significat ob recentem triumphum, summaque cum devotione illum orat, ut sibi de tantae ejus gloriae certissimo nuntio sollicitae, regias litteras mittere dignetur.
82.2
Serenissimo, etc. N. Civitas ad cuncta obsequia se paratos. Necesse habet, inconcussum esse veritatis divinae promissum, et omnis potentia ad nihilitatem conteritur, quae contra nutum summi principis communitur. Scriptum est enim, quidquam maligni non posse adversari justo regi cum sederit super sedem, et est Spiritus Dei qui loquitur, adversus quem frustra se attollere omnis arrogantia congrassatur. Audivimus, justissime rex, quosdam in rebellionis audacia contra majestatem regiam praesumpsisse, et conatos fuisse sedi justitiae adversari; quos excellentia vestra triumphaliter superando subegit, ad planum sedavit obicis asperum, fecit dura mollescere, ac inimicas elationes cornua stabilia non habere. Super quibus corda nostra conceptis gaudiis adimplentur, et 432 non desinunt in felicitate regia reflorere, tripudiorum recentibus ornamentis. Hic est namque praecipuus nostrae mentis ardor, haec intimorum votiva, ut sublimitas vestra cunctis septa prosperis incrementis assiduis condensetur. Verum quia efficacius declarata plus valent, et laetius principis assertio gloriosa subintrat, sacrae regiae majestati devotissime supplicamus, quatenus de processibus, quibus providentia divina suppeditat, velitis aliquid iutimare, per quod avida vestrarum exaltationum nostra devotio inter adeptos laetae tranquillitatis modos tutissime foveatur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).