Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
—
Original / primary: 8636 Episto158
83.1
EPISTOLA IV Committit cuidam defensionem monasterii devastati. ( An. Dom. 1279, cod. Rud. IV.)
83.1
ARGUMENTUM.-- Rudolphus abbatis N. precibus motus, qui plures monasterio suo illatas esse injurias querebatur a perversis hominibus, monasterium istud, fratres, res, et personas ad idem spectantes committit N. juxta abbatis desiderium, regia auctoritate illi mandans, ut nulli deinceps molestiae obnoxium esse permittat.
83.2
Imperatoriae dignitatis diademate ac dextera fortitudinis manus sceptrigerae insigniis renitentes, dum rimamur mentis nostrae secretarium, revolventes, quid unctio, quid sceptrum, quid corona regia significet divinitus nobis data, in sacrae delibutionis oleo, quo armi regii sunt peruncti, clementiam, seu misericordiam in afflictos et attritos exercendam, in corona praeeminentiam, in sceptro potestatem defendendi oppressos per fortitudinis dexteram intelligimus, colligimus et perpendimus evidenter. Quapropter cordi nobis est omnes Romano imperio subditos, praesertim autem ecclesias et ecclesiasticas personas ab insultibus maleficorum quorumlibet protegere, et ad reprimendam perversorum astutiam consurgere toto posse. Sane honorabilis vir N. abbas monasterii N. ad nostram venit praesentiam, nobis lamentabiliter conquerendo, 433 quod quidam, maligni spiritus seducti impulsibus, Deum non timentes, nec homines reverentes, ejus monasterium in suis hominibus et possessionibus per rapinas et spolia multis injuriis affecerunt. Timens igitur idem pater venerabilis, et praeteritorum eventibus conjecturam pessimam futurorum, nostrae majestati humiliter supplicavit, ut praedictum monasterium tuae devotioni committeremus cum omnibus suis defendendum ab incursibus malignorum. Nos itaque ipsius precibus inclinati tuae fidei puritatem praesentibus duximus requirendam, regia nihilominus tibi auctoritate mandantes et concedentes, quatenus praedictum monasterium fratrumque conventum, homines, ipsorum possessiones, bona mobilia et immobilia, nec non omnia ad ipsum monasterium pertinentia vice nostri manuteneas, protegas, defendas, nec permittas ex nunc et in antea ab aliquo indebite molestari.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).