Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
—
Original / primary: 8636 Episto158
84.1
EPISTOLA V. Rudolphus regi Franciae de contracta cum ipso affinitate congratulatur ( An. Dom. 1279, cod. Rud. V.)
84.1
ARGUMENTUM.-- Cum per nuptias a Nicolao III conciliatas Clementiae filiae suae cum Carolo Martello Caroli regis Siciliae nepote, affinitatem optatam contraxisset cum inclyta domo Franciae, laetabundus Philippo III regi officiosissimis litteris rem significat, suam benevolentiam opportune utilem fore promittens.
84.2
Inter caetera quaelibet augustalium titulorum insignia nobis attributa divinitus, inter multa votivae felicitatis auspicia, quibus dextera Domini latera nostra circumdedit, incessanter id animo nostro revera suavitatis arrisit in osculo, id immensae laetitiae poculo nostra praecordia fecundavit, quod inter nos et vos, in quem utique proavita strenuitas vires et animos propagavit, affinitatis amicae connubia sunt contracta. Quae quidem eo indissociabilius, 434 eo indisjunctius semper servare non solum, sed et corroborare disponimus, quo cum inclyta domo Franciae couniri nos desiderabilius delectat. De nobis igitur quaesumus regia celsitudo fiduciae plenioris ex litterarum nostrarum affatibus argumenta suscipiat, quod in opportunitatibus vobis nostra sollicitudo non deerit, sed ad cuncta quae vobis honoris et gloriae incremento cessura noverimus, se officiose benevolam et ultroneam exhibebit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).