Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
—
Original / primary: 8636 Episto158
88.1
437 EPISTOLA IX. Rudolphus scribit cardinali se ipsi commendans et negotia imperii. ( An. Dom. 1279, cod. Rud. IX.)
88.1
ARGUMENTUM.-- Oratorem, sive procuratorem suum apud sanctam sedem ab omnibus legatis Roma redeuntibus multa laude affectum, spe praemiorum allicit, ac regiae gratiae et benevolentiae lenocinio alacritatem addit, ut ad sua et imperii negotia laudabiliter pergat.
88.2
Rudolphus, etc. Honorabili, et prudenti viro N., etc. Nuntiorum nostrorum pro diversitate temporum de Romana curia redeuntium increbrescens et fida relatio laudes fidei vestrae purissimae, quam ad nos et imperium animo geritis indefesso, in comitatu regio tam profuso praeconio texuit et diffudit, quod vestrae gratae devotionis obsequia mente sedula recensentes, ad ea ferventer allicimur, quae honoris vestri pariter et vestrorum accessura noverimus incremento. Vestram igitur honestatem affectu plenissimo duximus exhortandam, quatenus de benevolentiae nostrae privilegio gratioso securi, laudabilis vestri propositi curas et operas circa nos et nostra negotia laudabilioris continuationis officio prosequi non cessetis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).