Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
—
Original / primary: 8636 Episto158
89.1
438 EPISTOLA X. Cives Leodienses conqueruntur de quibusdam clericis. ( An. Dom. 1279, cod. Rud. X.)
89.1
ARGUMENTUM.-- Cives Leodienses conturbati ob privilegium clero civitatis antiquitus concessum, et a Rudolpho renovatum ac declaratum, quod nuper publicatum ab eodem fuerat: eo siquidem civitatis et provinciae totius leges ab ejusdem Rudolphi praedecessoribus conditae subvertebantur; ad eum confugiunt queribundi circumventionis obtentu, ut quoniam conditor legis ipse est ejusdem interpres et castigator, paci publicae civitatis et provinciae consulat, privilegium illud abrogando.
89.2
Serenissimo domino suo cives Leodienses, etc. Quia Dei, a quo omnis potestas egreditur, ordinatione summa reipublicae potentia vestrae dignoscitur clementiae attributa, ut per vestrae magnitudinis vigorem conservetur justitia, et injuriae exstirpentur, fidelium debilitas relevetur, et fortium rebellio comprimatur, omnia justo legum libramine in Salvatoris servitio dirigendo, ad majestatis vestrae clementiam de penultimis Romani imperii finibus recurrentes, sub vestrae gratiae confidentia speciali celsitudini regiae duximus non absque dolore et perturbatione cordium intimandum, quod honorabiles viri clerus civitatis N., licet ipsum omni qua possumus veneratione colamus, civitatis tamen et totius patriae nostrae quietis et pacis impatiens, cum de illis nihil suspicaremur adversi, quoddam privilegium hactenus inauditum a vestra magnificentia sibi, ut asserunt, innovatum, confirmatum, seu etiam declaratum nuper apud nos fecit in multorum praesentia publicari. Quod perceptum et in publicationem deductum, quamvis tanquam improvisi tonitrui ictibus et fulminis terrore attonitam turbam turbaverit universam, ipsum tamen propter vestri venerationem felicis nominis audivimus reverenter, ipsiusque recepta copia, et deliberatione super hoc matura praehabita, quia per idem si dici debet privilegium, tota lex civitatis et nostrae patriae pene 439 penitus absorbentur, et decoloratur status nostrae patriae generalis ab antiquis temporibus a vestris divis praedecessoribus ordinatus, post diversa consilia habita cum sapientibus et colloquia in communi, nostra deliberatio tandem in hoc resedit, quod quia ejus est legem interpretari, vel emendare, cujus est condere, ad vestrae majestatis audientiam, quam in hac parte calliditate impetrantium credimus circumventam, sub certa forma duximus communiter et solemniter proclamandum. Sperantes, et in Altissimo confidentes, quod cum vobis patuerit inconvenientia et pericula ex tali privilegio proventura, vestra provida et benevola sapientia remediis fidelium subjectorum invigilans, a tantis nos turbationibus et totius patriae gravaminibus relevabit, et ad statum pacificum et antiquum, amputatis noxiis novitatibus, salubriter omnia reformabit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).