Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
—
Original / primary: 8636 Episto158
9.1
EPISTOLA IX. Princeps quidam scribit pontifici maximo de electione Rudolphi, ipsum eidem commendans. ( An. Dom. 1274, cod. Rud. IX.)
9.1
ARGUMENTUM.-- Princeps N. ejusdem interregni calamitates exaggerans, ac Rudolphum divinitus electum esse regem Romanorum ad poena improbos, bonos autem praemio afficiendos intelligens; Gregorium X impense orat, ut eidem regi sit praesens, pro instauranda pace, pravitate haeretica exterminanda, ac dilatanda orthodoxa fide in Syria.
9.2
Humanae cognitionis dignitas suae primitivae originis non immemor, quia omnes ab initio liberi nascebantur, nec praesidentis eminentiam cognoverunt, visa est servitutis jugum excutere, et dominii praecellentiam refutare. Verum impunita delinquentium licentia incentivum malevolis tribuens delinquendi, tot malitiae semina in areola matris Ecclesiae sparserat, quod urticae et aliarum nocentium herbarum venenositas visae sunt triticum Dominicum suffocare. Prospiciens itaque de Coelo justitia ad praemiandum justorum merita, et reprimendam malitiam perversorum, animatam praefecit in terris legem de sui profunditate consilii dominum Rudolphum serenissimum Romanorum regem cunctis mortalibus, 317 quoad temporalia reverendum, a quo, veluti ratio juris praecipit, feuda una cum meis filiis, nec non Orientalium partium principibus recepi solemnitate, qua decuit, manifesta. Supplicando piissimae paternitati vestrae, quatenus dicto domino meo favoris plenitudine, et affectu benignitatis solitae tam paterne tamque pie ad bonum statum Christiani populi dignemini assistere, ut pax deperdita refloreat, pravitas haeretica exsultet, et orthodoxae fidei plantatio contra crucis Christi aemulos ad Christi gloriam se dilatet.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).