Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
—
Original / primary: 8636 Episto158
92.1
EPISTOLA XIII Rudolphus providet cuidam domui regulari de ordine Poenitentium. ( An. Dom. 1280, cod. Rud. XIII.)
92.1
ARGUMENTUM.-- Aegre ferens domum religiosam mulierum poenitentium in spiritualibus et temporalibus male admodum administrari, S. R. E. cardinalem enixe orat, ut provisores removeri obtineat a summo pontifice, eamque domum provinciali fratrum Minorum committi cum facultate ingrediendi claustrum pro Ecclesiae sacramentis administrandis.
92.2
Quia in civitate nostra N. quaedam est domus regularis de ordine Poenitentium, quae pati dicitur tam in spiritualium quam in temporalium provisione defectum, nos ipsi domui eo compatientes instantius, quo illius sexus infirmitas propior est ad casum, 442 paternitatem vestram affectione qua possumus amplissima deposcimus et hortamur, quatenus cum personae praefatae domus ex provisorum suorum, qui sibi[ ibi] nunc praesunt, incuria, gravia possent suae famae suaeque salutis incurrere nocumenta, apud dilectissimum patrem nostrum dominum summum pontificem cum effectu dignemini procurare, quod ipsa domus ex provisorum hujusmodi inutilium vinculis absoluta, de caetero provisioni provincialis fratrum Minorum, ut circa eamdem dexterae fiat Excelsi mutatio committatur. Ita quod ipsis personis in ordine pristino permanentibus Poenitentium, provincialis praedictus per se, vel fratres ordinis sui idoneos, visitationis, et correctionis officium in easdem valeat exercere, et liceat ipsis fratribus ad id provide deputandis ipsarum Poenitentium claustrum intrare ad ministrandum ecclesiastica sacramenta, cum fuerit opportunum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).