Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Rudolfus IEpis 93.1 · 8636-episto158More by Rudolfus I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
More
Original / primary: 8636 Episto158
93.1
EPISTOLA XIV. Quidam ex curia Romana commendat quemdam Rudolpho imperatori .( An. Dom. 1280, cod. Rud. XIV.)
93.1
ARGUMENTUM.-- Procurator regis Romanorum in urbe illi commendat N. optime de eo meritum in negotio coronationis, ut praemio atque honoribus ab eodem affectus exemplo aliis sit, quod cum alacritate animi sequantur.
93.2
Serenissimo, etc. Ad incrementum vestrae gloriae pertinere dignoscitur, si apud vestram celsitudinem benemeriti commendati 443 recipiant suae praemia probitatis, quo exemplo caeteri de bono in melius animentur. Unde quia vir discretus N. nobis in exaltationis vestrae negotio fideliter astitit, et commendabilem se ostendit, honorem vestrum pro suis viribus promovendo, eumdem vestrae excellentiae quamplurimum recommendo, vestrae magnificentiae pro eodem supplicans studiose, quatenus ipsum, cum ad vos venerit, de regia clementia benigne recipere, et in omnibus gratiose dignemini pertractare, tam debitae justitiae quam gratiae vestrae effectum eidem liberaliter impendentes, ut tam ipse quam reliqui exemplo simili provocati ad magnitudinis vestrae servitium studeant festinare.

Intertext edge

Open linked passage

Note