Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
—
Original / primary: 8636 Episto158
98.1
449 EPISTOLA XIX. Rudolphus commendat Philippo regi Francorum monasterium Aureae vallis Cisterciensis ordinis .( An. Dom. 1276, cod. Rud. XIX.)
98.1
ARGUMENTUM.-- Rudolphus a Cisterciensibus coenobii Aureae vallis dioecesis Trevirensis rogatus, ut quoniam in imperii ultimis finibus constituti graves patiebantur molestias ab iniquis hominibus, sub regis Franciae patronicio eos poneret, eidem regi petitiones monachorum exponit, eorumque votis plenissime obsecundat.
98.2
In regum thronis sublimibus, et quibuslibet aliarum tribunalibus potestatum, quae catholicae fidei fulgor illuminat, ubi praesertim locorum habilitate contigua vicinantur, ea praecipue debet votorum vigere conformitas, ea convalescere debet indissociabilitas animorum, ut alterutrius imminente dispendio, effectivo compassionis alternae solatio recreentur. Quod utique, quia vestrae serenitati libenter offerimus vobis, et vestris[ in] opportunitatibus profuturum, idipsum a vobis sub firmae spei fiducia non immerito vice reciproca praestolamur. Sane porrecta nobis religiosorum virorum N. et N. abbatis, et conventus Aureae vallis Cirsterciensis ordinis petitio continebat, ut cum ipsis a Romani imperii 450 corde valde sepositis, et in extremis finibus ejusdem imperii constitutis sub imperialis protectionis umbraculo respirare non liceat, malignorum in eos protervia saeviente, apud vos eisdem dignaremur assistere, quod eorum quieti et paci velletis intendere cum effectu[ affectu]. Quia igitur de regali vestra benignitate confidimus quod[ in] indito coelitus vestris praecordiis a clarorum vestrorum progenitorum propagatione sincerae devotionis ardore, super hoc pio negotio curas vestras et operas nostris desideriis applicetis; celsitudinem vestram attente duximus exorandam, quatenus divinae pietatis intuitu, ordinisque reverentia, et pro vestra salute, praedictis abbati et conventui, juxta continentiam privilegii quod ipsis concessisse dignoscimur, in omnibus possessionibus, hominibus et personis, juribus atque rebus quibuslibet universis, quocunque nomine censeantur, et ubicunque locorum in imperio consistant, nec non super omnibus libertatibus sibi per quoscunque concessis, contra quoscunque praedicti imperii, cujuscunque conditionis existant, qui adversus eosdem violenter aut injuriose proterviant vestrae gratiosae defensionis et opportunae protectionis auxilium, patrocinium, et levamen ex regia benignitate dignemini tam libenter quam liberaliter perpetuo impertiri. Hoc enim proculdubio vobis cedet ad meriti cumulum apud Deum, et apud homines ad magnifici nominis incrementum, si dictum monasterium et personas in jure suo manutenueritis, eorumdem injuriatores, 451 malefactores[ eorumdem adjuratores, male fautores], violentos praedones, et oppressores ubique locorum in imperio, tanquam vestros subditos poena plectentes condigna.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).