Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Rudolfus IEpis 99.2 · 8636-episto158More by Rudolfus I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
More
Original / primary: 8636 Episto158
99.1
EPISTOLA XX. Rudolphus revocat et irrita facit omnia contraria superiori epistolae privilegia concessa et concedenda. ( An. Dom. 1277, cod. Rud. XX)
99.1
ARGUMENTUM.-- Cum subreptitia et obreptitia quaedam privilegia ostentarentur contraria praedictae subjectioni, Rudolphus tam prius concessa quam deinceps concedenda, quae cum eadem pugnent, irrita esse declarat nulliusque roboris.
99.2
Quia meminimus nos illustrem et magnificum principem dominum Philippum Francorum regem interpellasse per litteras speciales nostra regali auctoritate munitas, ut religiosis viris abbati et conventui monasterii Aureae vallis Cisterciensis ordinis contra quorumlibet invasorum proterviam congruum patrocinium et levamen exhibeat et impendat, nos ipsos abbatem et conventum magnopere cupientes ejusdem regis defensione perpetuo communiri, praesentibus duximus statuendum, quod quidquid per falsi suggestionem et veri suppressionem a nobis contra hanc nostram gratiam per quoscunque jam impetratum existit, vel impetrari contigerit in futurum, omnino careat robore firmitatis, nos enim illud in irritum revocamus, etc.

Intertext edge

Open linked passage

Note